Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum divinis personis conveniat missio

Tam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti qua inuisibiliter mittitur in corda fidelium, &c.

Distinctio decimaquinta. QVAESTIO PRIMA

CIrca distinctionem decimamquintam. Primo quaeritur vtrum personis diuinis conueniat missio. Et arguitur quod non: quia mitti quibusdam creaturis nobilioribus, sicut angelis superioribus, non conuenit propter earum dignitatem: Sed quaelibet persona diuina est dignior in infinitum omni creatura: Ergo nulli personae diuinae conuenit mitti. Praeterea missio importat distantiam missia mitrente: Sed in diuinis nulla persona distat ab alia: Ergo, &c,

Contra Ioannis 16, dicitur. Cum venerit paraclitus quem ego mittam vobis, &c.

Respondeo hic quatuor sunt facienda. Primo, videndum est quid missio importat. Secundo, ostendendum est quod missio conueniat personae diuinae, & quomodo. Tertio, ostendetur cui personae conueniat mitti. Quarto, secundum quae dona missio attenditur.

Quantum ad primum sciendum, quod missio penes eum qui mittitur respicit duo: scilicet mittentem, & terminum ad quem mittitur. Ex parte primi requiruntur duo: scilicet distinctio missi a mittente, quia nullus seipsum mittit: secundum est quod sit ab eo aliquo modo inquantum est missus; vel secundum imperium, sicut seruum mittit dominus: vel secundum concilium, sicuti consiliarius mittit regem: vel secundum originem, sicut si dicam arborem emittere fsorem: ita quod missus habeat aliquid a mittente, vel aliquid saltem ab aliquo aliocum quo dicitur mittens mittere; quod ideo dico quia ab aliquibus conceditur quod persona potest mittere seipsam. Ea parte autem termini ad quem requiruntur alia duo: scilicet quod per missionem fiat missus alicubi vbi prius non erat: & quod ibi faciat aliquem effectum, ad quem efficiendum mittitur.

Ex isto primo potest faciliter patere secundum; quia illud potest dici mitti quod est ab aliquo mittente distinctum, & accipit a mittente quod possit esse ibi vbi non erat, vel nouo modo vbi prius erat alio modo, & facere ibi effectum nouum: Sed hoc totum potest conuenire vni personae diuinae respectu alterius: Ergo, &c. Vna enim persona est distincta ab alia: Item persona producta accipit omnem virtutem quam habet a per sona pro¬1 ducente; & accipit virtutem perquam potest esse nouo modo vbi prius non erat secundu illum modum essendi, & faciendo nouum effectum. Vnde quantum ad ista duo vltima, contrario modo se habet missio creaturae saltem corporalis, ad missionen diuinam: Nam missus in creaturis corporalibus habet esse in loco ad quem mittitur antequa faciat illud ad quod mittitur. Sed persona diuina prius habet operari in loco vel in eo ad quem mit. titur, quam haboat esse ibi: quia non habet esse ibi nisi per effectum nouum quem facit, ita tamen quod istud prius sit ordine naturae & non tempio. ris

Ad euidentiam tertii sciendum, quod ista diffetunt, scilicet processio, missio, datio, quia pro¬ cessiio absolute non dicit aliud nisi exitum a principio, & indifferens est vt terminetur ad termisum aeternum, sicut generatio terminatur ad filium & spiratio ad amorem spiratum, & ad amatum afnore spirato; cui tamen pet talem amorem nihil communicatur, sicut est Pater vel Filius: & ad terminum temporalem cui aliquid ex amore spitato, siue per amorem spitatum communicatur. Missio autem importat originem personae missae ab aliquo communicante vel dante authoritatem ei, & importat effectum nouum, & nouum mo. dum essendi in creaturas. Sed datio non importar originem dati, quia idem potest dare seipsum, sed importat nouum effectum secundum quem attenditur datio ipsa. Ex hiis patet ad tertium & ad plura alia quae possent quaeri. Nam quia processio importat originem, ideo non eonuenit nisi personae habenti originem ab alia. Quia vero est indifferens ad terminnm aeternum & temporalem secun. dum quod accipitur cum vno termino vel cum alio; potest conuenire vel ab aeterno vel ea tempore. Missio vero quae importat originem, non conuenit nisi personae productae. Quia vero importat nouum effectum, non conuenit nisi ex tem. pore.

Notandum etiam quod semper processio prin. cipaliter importat notionem siue respectum originis, quia processio qualitercunque accipiatur importat formaliter & determinate exitum a principio; sed effectum temporalem quando accipitur processio temporalis non importat ita formaliter quia saltem non importat ipsum in recto sicut exitum Sed missio, e conuerso importat determinate & expresse nouum effectum; vnde formaliter dicitur importare essentiale; quia effectus omhiis pertinet ad essentiam sicut ad causam. Notio.¬ nale autem non importat ita erpresse ex suo formali significato, sed tantum gratia materiae: quia quod missus sit a mittente per originem, non est necessarium nisi indiuinis vbi persona nulla est, vel accipit aliquid ab alia nisi per originem. Nec dicitur missio formalius significare essentiale, quia illud importat in recto, imo importat in obliquo. Nam personam mitti, nihil aliud est quam ipsam esse ab alio nouo modo in creatura recipiente eius esfectum; ita quod esse ab alio, est ibi in recto. Sed expressius importat ipsum effectum quam briginem. Datio autem, quantum est de se dieit essentiale tantum: quia posito per impossibile quod non esset distinctio personarum in diuinis: adhuc posset se Deus dare vnde non importat necessarid nisi id quod est causa noui effectus absque aliqua originc ipsius dati.

Quantum ad quartum, sciendum quod haec per sona vel illa, dicitur determinate mitti alicur inquantum ille per donum receptum, natus ess duci in cognitionem perfectam, & amorosam, qua cognoscat personam quam accipit vt sibi milsam esse ab alio & modum suae processionis seeundum correspondentiam donorum ad personas missis, quae respondentia est secundum quandam pproptiationem secundum quod amor apnropriatur Spiritui sancto, & notitia Filio. Talis autem amor perfectus, & talis notitia perfecta & sapida, vel amoroia: non potest esse nisi in donis gratum facientibus: & ideo solum secundum talia dona mittuntur personae diuinae.

Contra premissa quantum ad illud quod dictum est de formali significato praedictorum nominum scilicet processio missio & cetera: Dbiieiunt qui¬ dam quod principale in significato processionis remporalis non sit notio, quia constat quod persona procedit a seipsa temporaliter. Hoc autem non esset nisi propessio temporalis principaliter diceret notionem: cum nulla persona habeat respectum notionalem ad sespsam. Ergo, &c.

Sed hoc parum valet. Vnde dicendum quod Minor est falsa. Nam ad hoc quod aliquod agSfegatum dicatur esse ab aliquo vel fieri, non requuritur quod sit ab illo quantum ad hoc quod est in eo principalius: sed sufficit quod sit factum ab illo a quo dicitur esse quantum ad aliquid sui siue sit minus principale siue magis: sicut hoc totum homo iratus, habet pro principaliori homo, quam iratus: & tamen ista est vera, homo est factus homo iratus a seipso. Ita etiam, ad hoc quod aliqua persona dicatur procedere a seipsa temporaliter, non oportet quod sit quantum ad ipsam processionem quae est principale a seipsa: sed suffieit quod sit a seipsa quantum ad temporale adiunctum. Vnde quando dicitur persona procedit a seipsa temporaliter, non est quod ipsa processio sit ab ipsa & temporalitas adiuncta. Sed est senlus, quod ipsa persona procedens, siue existens ab alia, fiat in isto temporaliter a seipsa. Et hoc magis patebit in sequenti quaesito.

Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod mitti modo quo conuenit personae diuinae mitti, non importat indignitatem quia nec est sub auctoritas in misso, nec aliqua mutatio realis, imo illa missio est: quia effectus ille exeedit creaturam. Et ideo sicet esset indignitas etiam angelis mitti modo quo conuenit eis mitti, non tamen mitti modo quo conuenit personae diuinae mitti; est indignitas.

Ad secundum, dicendum quod in missione personae diuinae, non oportet ponere distantiam localem: sed distinctionem personalem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1