Quaesito 2
Quaesito 2
Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Respondeo, credo quod persona possit dici mittere se large loquendo ita quod mittere non importet dare auctoritatem misso, sed mittere sit facere ad hoc quod persona sit non a se, sed ah alio; in aliquo nouo modo, quo modo prius non erat. Et hoc quidam satis pulchre declarant, quia licet ad hoc quod aliquod coniunctum conueniat alicui, opprtet quod quelibet pats ei conueniat; non sit ibi determinatio diminuens, sicut ad hoc quod Socrates sit homo albus, oportet quod sit homo, & quod sit albus; non tamen ad hoc quod dicatur vere aliquis facere aliquod compositum. requiritur quod faciat illud quantum ad vtramque partem: sed quantum ad alteram tantum. Sicut ad hoc quod aliquis dicatur vere facere pasietem album, non oportet quod faciat parietem, & quod faciat album: sed sufficit ad hoc quod dato quod non faciat parietem iam factum; faciat esse album: Cum ergo personam mitti importet quoddam aggregatum siue coniunctum, quorum vnum est aeternum scilicet esse ab alio: & aliud quoddam temporale scilicet esse nouo modo in aliquo: ad hoc quod mitti conueniat personae, oportet quod vtrumque sibi conueniat: scilicel quod sit ab alio, & quod sit nouo modo in aliquo. Sed ad hoc quod dicatur vere aliqua persona mit¬ tere, prout mittere est facere personam esse ab alio nouo modo in aliquo.: non oportet quod faciat, vel quod sit principium illius aggregati quantum ad vtrumque: sed sufficit quod faciat ipsam per. sonam missam, esse nouo modo in aliquo faciendo nouum effectum, ex quo consurgit noua relatio in persona missa. Et ideo accipiendo mittere, facere personam esse ab alia in aliqua creatura; persona potest mittere seipsam, & hoc est mittere large, scilicet facere ad hoc quod sit ab alia persona in creatura. Sed si ita stricte acciperetur mittere quod scilicet idem esse quod facere personam a se existentem, vel ortam esse nouo modo in alio. persona non posset mittere se. Quod autem horum sit magis proprie dictum vel vtrum vtrumque sit proprie mittere praetermitto quia hoc est magis ostendere de verbis quam de rebus.
On this page