Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

QVAESTIO TERTIA. IVxta hoc quaeritur vtrum per donum Spiritus sancti efficiatur, quod non simus in hoc mundo.

Respondeo dicendum, quod anima nostra potelt alicubi esse dupliciter. Vno modo per essenlialem vnione, & sic est tantum in corpore quod informat: Alio modo potest esse alicubi scilicet per quandam conformitatem intellectus, & affectus, sicut aliquis dicitur habere cor in re quam vehementer amat, & de qua frequenter cogitat, iuxta illud cogatatione & auiditate in iba ater na Pattia conuer satiu est: Vnde dicitur ibi esse sicut in obiecto amato, & frequenter ex amore cogitato, & sic facit donum Spiritus sancti animam esse extra mundum, & esse in coelo.

Sed contra hoc obiiciunt quidam, quia ex hoc quod conformamur alicui rei per operationem intellectus, non dicimur esse in ipsa, sed illa in nobis. Et ideo hoc male dicitur. Et ideo vt dicunt dicendum est aliter: scilicet quod anima sancta dicitur verius esse in coelo, quam in proprio corpore: quia esse in coelo per voluntatem consienit ei secundum suum esse specifictim: scilicet secundum quod est natura intellectualis & volitiua: esse autem in corpore in quantum est quaedam sorma vera, hoc ei conuenit per esse generis. Item esse quod habet in coelo, est verius, & ideo ibi est verius. Item secundum nobiliorem partem animae, scilicet secundum voluntatem est ibi. Sed haec sunt vana. Nam anima non solum secundum esse generis respicit corpus quod informat: sed secundu esse specificum, alioquin non referretquod quaecunque anima in quocunque corpore esset: esse etiam essentiae animae, est verius esse animae, quam esse rationis quod conuenit amato, vel intellecto, ex hoc quod intelligitur. Licet enim, Deus amatus sit nobilior omni alia re, non tamen esse rationis quod sequitur ex hioc quod est obiectu talium est verior res quam natura & essentia animae. Non est etiam in coelo secundum nobilio. rem partem quam in mundo, quia secundum illam eandem voluntatem est anima in homine existente in mundo, secundum quam dicitur esse in coelo: licet secundum alium modum essendi. In coelo etiam & in corpore dicitur anima esse non vniuoce, sed multum aequiuoce. Vnde non multum sunt comparabilia, accipiendo esse in corpore secundum esse naturae suae: & esse quod conuenit sibi secundum quod est in coelo. Et ideome. sius dicitur secundum primum modum, quod a nima sit in coelo.

Si autem quaeratur vtrum verius, dicendum, quod cum proprie comparatio debeat esse inter vniuoca, non est bona quaestio quaerere vtrum anima, vel voluntas, verius esse habeat vbi scilicet est sicut in subiecto; vel vbi est sicut in obiecto ad inuicem. Anima enim habens gratiam Spiritus sancti, magis est in coelo, vel in Deo, quam in seipsa quia ibi dicitur esse isto modo aliquid magis, quod intensius amat, & de quo cum maiori affectione cogitat: anima autem habens gratiam Spiritus sancti Deum intensius amat, & de eo cum maiori affectione cogitat, quam de seipsa. Vnde etiam solet dici homnini quando multum intense afficitur ad aliquid extra se, quod non est secum, quod intelligendum est, quia non est secum quantum ad cogitationem & affectionem; quia obmitut cogitare de seipso vt cogitet de alio amato. Et quantum ad istud esse intelligendum est quod anima est verius vbi amat quam vbi animat, quando scilicet aliquis amat plus aliquid quam illud quod animat.

Ad rationem dicendum, quod res intellecta & amata dicitur esse in intelligente & amante sicut solet dici, hoc fixum est in corde meo. Et e conuerso sicut dicitur quod talis posuit cor suum in tali, vel tali re. Quia enim obiectum & potentia se habent sicut mouens & motum. Motum autem est aliquo modo in mouente sicut effectus in causa. Et e conuerso mouens est in moto secundum quod solet diei virtus causae manere vel esse in effectu. Ideo maior illius rationis videtur esse falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3