Expositio
Expositio
Exponendo illud verbum Hilarii Pater est Maior, nec tamen Filius Minor, dicunt quidam quod hoc ideo est, quia ad hoc quod aliquis dicatur maior alio, sufficit quod habeat aliquam dignitarem quam non habet alius: Et quia pater haber dignitatem quam non habet filius, scilicet esse principium omnium personarum siue totius diuiitatis: Ideo dicitur pater maior filio: quia talem dignitatem non habet filius, tamen non debet dici Minor, quia vt dicunt: ad hoc quod aliquis dicatur minor altero, non sufficit quod non habet dignitatem quam habet alius, vel quod habeat tot quot habet alius: sed oportet quod habeat indignitutem Filius autem nullam indignitatem habet: ideo, &c.
Istud autem dictum videtur mihi valde reprehensibile. Primo, quia sicut in Patre nulla est diuinitas quae non sit in Filio, licet diuinitas patris in patre sit paternitas: quae paternitas non est in filio. Ita etiam in Patre nulla est dignitas quae non sit in filio: imo illa eadem dignitas quae in Patre est paternitas: est in Filio filiatio: sicut eadendiuinitas quae est in Patre paternitas: est in Filio filiatio. Vnde non videtur sane dictum quod Pater habeat dignitatem quam non habeat filius: sed quod habeat eam alio modo.
Secundo deficit illud dictum, quia ad hoc quod aliquid dicatur minus bonum alio, non requiritur quod fit malum: sed sufficit quod vel non habeat tot bonitates sicut aliud habet: & hoc ceteris paribus. Quia vna bonitas posset valere decem alias, vel quod habeat minorem bonitatem: ita ad hoc quod aliquid dicatur minus dignum, non onortet quod habeat indignitatem: sed quod habeat minorem dignitatem, vel quod non habeat tot dignitates. Et ideo illud dictum reputo friuolum.
Dicendum est ergo aliter, quod impossibile elt ponere patrem secundum rem esse maiorem Filio: & filium non esse minorem secundum rem. Sed bene stant ista duo, quia secundum vnum modum intelligendi dicatur Pater Maior: nec tamen filius sit secundum rem in aliquo minor: quia ista duo scilicet esse maius secundum rem, & non esse ali. quid minus secundum rem respectu cuius dicatur maius, omnino est imposfibile.
Sed maioritas secundum modum intelligendi tantum, & nulla minoritas secundum rem: bene se compatiuntur: & sic vt credo intellexit Hilatius maioritatem in patre: siue minoritatem in filio.
Ad cuius euidentiam, sciendum quod in agentibus vniuocis in creatuiis, sicut est pater & filius: natura quam habet vtrumque, non est quantum de se maior in vno quam in alio: tamen modus habendi secundum rem necessario nobilior est in patre, quam in filio. Nam Pater dat ita consimilem naturam filio, aliam tamen numero ita quod in at. tingendo ad esse, natura filii dependet a natura patris: & ideo quantum ad modum habendi, Patct in ereaturis est maior filio: & ei tanquam maiori debet filius obedientiam & honorem. In diuinis autem est communicatio eiusdem nature numero: quae in neutro, scilicet patre, & filio, depender ab aliquo. Quia nec sibi conuenit produci: licet communicetur. Ideo etiam secundum rem loquendo, pater non est maior, vel quo rad naturam, vel quo admodum habendi. Sed inquantum in dando ha. bet aliquam similitudinem cum patre creato quantum ad modum habendi: licet plus sit de dissimilitudine quam de similitudine, secundum nostrum modum intellig endi dicitur maior: nec tamen secundum rem est filius minor, quia propter vnitatem numeralem naturae in dante, & accipienter nulla dependentia est in persona accipiente, quae dependentia facit minoritatem in creaturis.
On this page