Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Circa distinctionem decimam septimam. Primo quaeritur vtrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis.
Et arguitur quod non quia charitas cumconiungat Deum, & creaturam quae distant in infinitum; debet esse infinita, vel virtutis infinitae, sed nihil creatum est tale. Ergo, &c.
Preterea ad nihil requiritur charitas, nisi ad hoc quod actus sint meritorii praemii supernatumlis, sed ad hoc sufficit quod Spiritus sanctus mo. ueat voluntatem: quia ex hoc fit actus supernaturalis: & per consequens potest mereri praemium supernaturale. Ergo, &c.
Contra, actus perfectus debet elici a potentia pertecta, sed nuda potentia sine aliquo habitu, non est pertecta: Ergo actus perfectus qualis est actus meritorius vitae aeternae; non potelt elici a nuda voluntate sine aliquo habitu, quem vocamus eharitatem.
Respondeo, hic sunt duo principaliter videnda, primum est vtrum voluntas fine aliquo habitu existente in anima, possit elicere actum diligendi Deum, vitae aeternae meritorium. Secundo, dato quod hoc non possit esse.
Vtrum ad hoc sufficeret habitus gratiae, sine charitate quae sit habitus proprius voluntatis: circa primum, primo ponetur positio insufficiens. Secundo ostendetur eius insufficientia. Tertio ponetur positio quam credo veram.
Dicunt ergo quidam ostendendo positionem Magistri esse probabilem, quod sicut in essentia Diuina vt magni ponunt, per se & immediate, absque scilicet specie media, est principium visio. nis beatae in patria; ita etiam potest poni quo dSpiritus Sanctus, vel magis essentia Diuina praesens voluntati, est principium immediatum sine aliquo habitu medio, actus amandi Deum meritorie. Et huius rationem assignant, quia sicut actus videndi est actus perfectus, & ideo non elicitur specie media, ita etiam actus amandi etiam in via, est actus perfectus, quia essentialiter non includit aliquam imperfectionem: cum charitas quae est habitus viae maneat in patria; ideo a Diuina essentia immediate elicitur. Actus autem fidei & spei, quia includunt essentialiter imperfectionem causantur a nobis, mediantibus habitibus quibusdam ereatis.
Et ex his etiam vt dicunt possunt solui rationes quas quidam adducunt contra Magistrum. Nam quando dicitur a quibusdam, quod actus perfectus egreditur a potentia perfecta per aliquam formam, siue habitum: dicunt quod Deus praesens existens in potentia volitiua, efficitur quasi forma ipsi potentiae, sicut lux efficitur quasi forma coloris, quando ambo recipiuntur in aere. Per id respondent ad aliud quando dicitur quod charitas debet facere bonum habentem, & opus eius bonum reddere, quia Deus sic praesens, efficitur quasi forma voluntatis, & facit animam bonam & eius opus bonum reddit. Et simili modo possent solui aliae rationes quae ad hoc possent adduci. Hic ergo isti ostendunt positionem Magiltri esse probabilem. Dicunt tamen quod non est tenenda, quia videtur incidere in haeresim pelagianam, si a voluntate absque habitu supernaturali in puris naturalibus constituta, eliceretur actus meritorius vitae eternae, quin saltem in anima sit aliquis habitus supernaturalis.
Qualiter autem sit hoc intelligendum, sic declarant, quia cum in intellectu ad intelligendum sit duplex medium: scilicet species intellectum informans, & lumen intellectuale medio quo est species, nihil respondet in voluntate, quia per eandem speciem mouetur intellectus ad intelligendum, & inclinatur voluntas ad volendum, & cum tollitur ex parte intellectus, tollitur ex parte voluntatis: & tale medium requiritur ex parte infe. riorum: respectu autem superiorum, saltem respectu Dei, tale medium non requiritur medium, autem quod est lumen, praeter lumen natutale intellectuale intellectus agentis, quae est potentia naturalis animae, non requiritur ad intelligenda inferiora. Et ideo respectutalium, non requiritur lumen quod sit habitus superadditus potentiae naturali: Sed respectu Dei requiritur lumen supernaturale additum, & eleuans intellectum, ad hoc quod possit videre essentiam Di¬ uinam. Et similiter in voluntate requinitur quod sit, aliquis habitus eleuans voluntatem ad hoc quod possit elicere actum amandi Deum, qui sit meritorius vitae aeternae, hoc de primo.
Quantum ad secundum, sciendum quod dicta positio deficit. Primo in se, quia velle, aut est effectiue aliquid facere, aut est tantum pati, & recipere, aut dicit absolute esse in actu volendi a quocumque hoc fiat, aut est simul agere aut pati. Si primo modo, tunc soli ei quod est causa cffectiua actus volendi, conuenit velle. Et sic sola essentia Diuina est causa effectiue eliciens actum volendi in voluntate nostra: voluntas nostra non debet dici velle secundum illum actum volendi, sed tantum Spiritus Sanctus, scilicet vel essentia.
Si secundo medo, vel tertio, tunc perfectio secundum quam virtus facit voluntatem perfectam ad bene volendum, se habet vt pessimia disspositio disponens voluntatem, vt perfecte & prompte moueatur ad talem actum: sed ponere opiritum Sanctum immediate rnouere aliquid, non tollit necessitatem principii actiui, & eorum quae per se requiruntur ex parte eius: ergo ponere opiritun Sanctuum immediate mouere voluntatem, absque scilicet aliquo medio, afsecto non tollit necessitatem illius virtutis, vel dispositionis, quae requiritur ad perficiendum voluntatem vt bene moueatur ad hunc actum.
Si autem ponatur quarto modo, quod tunc nec voluntas, nec Spiritus Sanctus poterit dici velle illo actu volendi, quia neutri eorum conuenit in tali actu mouere & moueri, vel reducere in actum, cum solus Spiritus Sanctus ponatur principium actiuum illius actus, & per consequens voluntas habeat solum recipere.
Si antem ponatur quod voluntas nuda cooperatur Spiritui Sancto in isto actui, sequitur quod id em & per idem sit principium actiuum & passiuum respectu eiusdem: licet sit principium actiuum vna cum alio.
Item etiam secundum hoc, Spiritus Sanctus non elicit immediate talem actum, quia sequitur quod causabit ipsum mediante voluntate, quod est contra positum.
Secundo deficit in motiuo, quia quando dicitur quod quia amare non est actus importans imperfectionem sicut credere & sperare: ideo amare immediate elicitur a Spiritu Sancto, non sic credere vel sperare aut intelligere per hoc quod Deus sine alio, non possit esse causa effectiua imperfectorum: sed tantum perfectorum, & hoc est falsum: quia Deus absque causa effectiua media, ita potest immediate causate rem corporalem, quae in quantum huiusmodi imperfectionem dicit, sicut rem incorporalem quae dicit perfectionem, & sic etiam potest dici de actibus.
Si autem intelligant quod amare ita est perfectum, quod nulla virtus creata potest effectiue vel immediate attingere ad ipsum: alii autem actus propter imperfectionem suam possunt attingi, non bene dicitur, quia opportet quod aliquo modo simus causa actiua per aliquid nobis inhaerens illius actus, cuius habemus dominium: quia illiuis actus qui a solo Deo efficitur, in quantum huiusmodi, non sumus Domini. Nisi enim nos actum aliquem faciamus immediate, vel saltem illud a quo moueamur ad talem actum, possimus mouere sicut facti in actu volendi in generali secundum quosdam possumus mouere fantasmata, in quibus repraesentantur obiecta a quibus noster mquetur intellectus & voluntas, non possemus dici habere dominium talis actus, sed amoris meritorii, opportet nos habere dominium: alioquin non esset meritorium, ergo opportet quod aliquid aliud in nobis existens qualitercumque hoc sit, sit causa effectiua eius, & non solum Spiritus Sandus immediate.
Tertio, deficit in solutione rationum, quia licet Deo operante, anima vel eius porentia, possit dici effectiue perfecta: vel bona, quia per esse diuinum non dicitur aliqua creatura esse, vt esse ta. lis nisi effectiue; tamen formaliter oporter quod sit bona, & perfecta, aliqua forma inhaerente; a lia ab essentia diuina. Vnde etiam nec aliquis ponit intellectum beatum esse aliqualem per essentiam diuinam: vel per esse diuinum formaliter.
Quarto, deficit in reprobatione, quia supposito quod solus Spiritus sanctus eliciat actum amandi nullo habitu existente in voluntate; non sequitur quod homo mereatur ex puris naturalibus; quia nec talis actus, prouenit ex puris naturalibus. Nam ille actus dicitur prouenire ex puris naturalibus, cuius sufficientia principia actiua, & passiua; sunt in natura. Sed actus quem solus Deus potest causare in voluntate; non est huiusmodi: Ergo & ex: vnde etiam & illi qui ponunt quod Deus posser causare in potentiis animae actus gloriosos absque aliquo habitu, non ponunt quod tales actus proueniant ex puris naturalibus.
Quinto, deficit in hoc quod dicunt quod in voluntate non est medium correspondens speciei, sed est medium correspondens lumini: quia sicut in voluntate non est aliquid quod sit species, ita nec aliquid quod sit lumen. Et sicut species non inclinat, ita & lumen; quia specses non inclinat nisi in quantum per eam cognoscitur obiectum; & praesentatur voluntati vt bonum: hoc non solum fit per speciem, imo etiam per lumens quia nec etiam species hoc facit nisi in virtute luminis. Item, aut in voluntate est aliquid quod elicit esfectiue actum volendi, sicut species elicit actum intelligendi in intellectu, secundum ponentes species: aut non Sisic: Ergo aliquid est in voluntate correspondens speciei; quia similem operationem habet in voluntate, sicut species in intellectu: licet non sit species, sed affectio vt quidam dicunt. Si non: cum secundum opinionem ponentium praedictam positionem, velle sic elicere effectiue actum volendi: vel oportebit ponere, quod voluntas per idem scilicet per solam essentiam suam, sit principium actiuum, & passiuum sui actus, quod ipsi in nulla re concedunt; vel quod solum species existens in intellectu, eliciatactum volendi in voluntate; & sic non conueniet voluntati velle; sed illi speciei, vel intellectui per speciem: si velle est elicere effectiue actum volendi: vt ipsi ponunt. Vnde ista positio satis parum videtur valere. Hoc de secunda.
Quantum ad tertium, sciendum quod alii hoc probant sic: quia ad hoc quod aliquid operetur viriuose, oportet ponere potentiam eius perfectam esse, & bonam formaliter aliquo sibi inhae. rente: imo, impossibile est quod aliquid faciat aliquod bonum, vel virtuosum effectiue; nisi imprimendo ei aliquam formam siue perfectionem, qua sit virtuosum, & perfectum formaliter. Nec otest dici quod ista perfectio sit solus actus volendi, quia tunc nullus esset bonus & virtuosus, nisi dum esset in actu volendi.
Item Deus in mouendo voluntatem ad actum volendi, aut mouet sicut alia obiecta, scilicet vt aliquod bonum cognitum praesentatum in intellectu, aut mouet siue aliqua cognitione quae ad hanc motionem faciat aliquid. Si primo modo, cum mouens per modum boni propositi in intel. lectu; praesupponat aliquam conformitatem apuetitus ex qua etiam dependet iudicium quo iudicatur illud esse bonum, & conforme appetitui. Et ista conformitas non possit esse nuda voluntas quae minus est conformis in puris naturalibus bono vir. tutis super naturalis, quam bono in quod inclinat virtus ex naturalibus acquisita: necessarium est praesupponere motioni qua mouetur voluntas ad talem actum, aliquam dispositionem habitualem; & hic habetur propositum.
Si autem ponatur secundo modo, scilicet quod sine cognitione praenia ad hoc aliquid faciente & mouente moueat, sequitur quod actus talis, & si coexigat cognitionem obiecti, quia talis actus non potest esse siue cognitione obiecti ad quod sicut ad amatum terminatur, non tamen praeexigit cognitionem ex quo solus Spiritus sanctus est eius causa: Sed hoc est falsum, quia in actibus saltem deliberatis quibus aliquid eligimus pronter Deum praeexigitur necessario deliberatio secundum quam in potestate nostra etiam sit talis actus. Ergo impossibile est ponere quod solus Spmnitus sanctus sit causa saltem omnis amoris, qui attribuitur chari. tati. Vnde secundum statum praesentis ritae, netessarium est ponere Spiritum sanctum mouere voluntatem ad actum volendi; & per modum obiecti ostensi, praesupponens dispositionem conformantem voluntatem ad bonum ostensum; & per modum etiam causantis talem dispositionem. Et hoc est quod dicunt etiam magni doctores, quod oportet actum volendi esse secundum aliquam inclinationem intrinsecam ipsi volenti: alioquin nctus non esset voluntarius, & per consequens multo minus meritorius.
Quantum ad secundum principale, dicunt illiqui prius: quod daro quod non possit esse quoo actus diligendi eliceretur siue aliquo habitu medio: non tamen oportet illum habitum esse charitatem creatam, sed sufficit habitus gratie, sicut etiam habitu gloriae elicitur actus visionis bcatae in patria: ponendo istum habitum, soluuntur omnes rationes quae possent induoi: quia dicere talis actus esse ab inclinatione intrinseca, & meritorius; & omnia talia soluuntur: Sed istud parum valet.
Primo, quia ad hoc quod aliquid in eo quod tale eliciat aliquem actum, non sufficit quod habeat dispositionem qualitercunque ipsum disponentem: imo oportet quod disponatur in eo quod tale; sicut si aliquid debeat secare in eo quod durum, nihil faciet ad hoc si disponetur in eo quod coloratum, vel dulce, sed illud per quod conuenit alicui diligere, est voluntas. Ergo, ad hoc quod aliquid disponatur per aliquid ad diligendum, oportet quod disponatur secundum voluntatem. lpsi autem non ponunt gratiam habitum voluntatis, sed essentiae: nec secundum eos ordinatu, ad eliciendum aliquem actum, sed ad constituendam animam in esse supernaturali, vel spirstuali, & per consequens gratia non sufficit.
Nec valet si dicatur quod gratia redundat in potentias, quia ista redundantia; si sit habitus, habetur propositum: si autem sit actus, Ergo graria est habitus vbluntatis non essentiae: quia nullus actus potentiae, potest elici ab habitu aliquo: nisi ab illo qui disponit potentiam.
Secundo, hoc non valet, quia impossibile est quod habitus fit medius inter potentiam & actum, nisi sit in potentia sicut in subiecto: sed isti ponunt voluntatem elicere actum diligendi mediante habitu gratiae: ergo gratia esset in voluntate sicut in subiecto,: quod est contra eos.
Tertio, quia lumen gloriae mediante quo elicitur actus videndi Deum, est in intellectu sicut in subiecto: Si sic se haberet gratia ad diligendum Deum in via, sicut lumen gloriae ad videndum Deum in patiia: gratia erit in voluntate sicut in subiecto. Quod autem solet dici, quod gloria est gratia consumata, non oportet ibi accipere gloriam pro lumine quod requiritur in intellectu ad videndum Deum: Sed pro aliqua perfecta pulcritudine animae, respiciente eius essentiam directe & non in potentia: sicut etiam ponitur de gratia in via: vel si gratia non differt a charitate, oporter accipere ibi gloriam pro toto eo, quod status beatitudinis animae includit. Et sic patet de secundo principali.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod illud quod coniungit distantiam infinitam, oportet quod sit infinitae virtutis: si ita illa coniungat, quod tollatur distantia infinita virtute eius: Sic autem non est in coniunctione qua coniungitur creatura Deo per amorem: quia stante tali coniunctione, adhuc manet distantia infinita inter sic coniunctos: & ideo ratio non valet. Aliter solet dici, quod ex tali coniunctione non arguitur infinitas charitatis, quae habet coniungere quasi medium formale: sed arguitur infinitas virtutis diuinae hanc coniunctionem efficientis.
On this page