Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
CIrca decimam octauam distinctionem. Queritur vtrum donum conueniat soli Spiritui sancto. Et arguitur quod non; quia tota Trinitas datur. Ergo donum conuenit totae Trinitati.
In contrarium est Augustinus libro de Trinitate, vbi dicit quod sicut solus Filius est verbum, ita solus Spiritus sanctus est donum.
Respondeo dicendum, quod in creaturis donum proprie dictum habet tres conditiones: vna est quod dans habeat dominium illius quod dat. Secunda est quod ex liberali voluntate detur, scilicet sine intentione retributionis. Tertia est quod habeat aptitudinem ad hoc quod detur si¬ scilicet quod illa res sit facta vt sit quoddam donabile & ad hoc quod detur factum. In diuinis autem respectu diuinarum personarum non potest esse dominium; sed bene est ibi auctoritas originis. arge autem potest dici donum quidquid liberaliter datur, vel natum est dari, siue habeat dominium eius, siue non: sicut aliquis potest dare seipsum. Accipiendo ergo donum proprie cum omnibus tribus conditionibus supradictis itaquod loco dominii accipiatur auctoritas originis, hic donum conuenit soli Spiritui sancto: essentiae enim non conuenit origo, nec personae patris. Personae autem Filii conuenit originari, non tamen conuenit ei originari per modum liberalis donationis quia non procedit per modum voluntatis; sed pet modum naturae. sed Spiritus sanctus procedit per modum voluntatis: ita quod ex modo suae processionis habet aptitudinemquod detur modo liberali voluntatis: ideo, &c. Sed accipiendo large non est proprium Spiritui sancto.
Sed contra hoc obiiciunt quidam quod secundum hoc donum non esset personale, imo magis essentiale, quam missio. Sed hoc est inconueniens: Ergo, &c. Minorem supponunt: Maiorem probant; quia quomodocunque accipiatur missio, licet cuilibet personae conueniat mittere, non cuilibet conuenit mitti: sed tantum exisfenti ab alia ppersona: Sed si donum accipiatur fine auctoritate donantis, & dari & dare conuenit cuilibet personae. Ergo, &c. Et ad hoc dicendum quod ista ratio in nullo est contra praemissa. Nam accipiendo secundo modo donum, scilicet quidquid liberaliter potest dari siue habeatur auctoritas potestatis siue non, donum est magis essentiale quam missio. Nec hoc est inconueniens: nec hoc est contra Augustinum, vel aliquem sanctum: quia quando dicuntquod donum est proprium Spiritus sancti, accipiunt donum stricte prour ineludit tres predictas conditiones.
On this page