Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in divinis sit aequalitas

Distinctio decimanona. QVAESTIO PRIMA

CIrca decimam nonam distinctionem. Quaeritur vtrum indiuinis sit aequalitas. Et arguitur quod non: quia ibi proprie non est quantitas, nec commensuratio quantitatis. Ergo, &c.

Contra, omnes coeternae sunt & coequales.

Respondeo. Primo videndum est quomodo se habent ista tria identitas, similitudo, & aequalitas. Secundo, apparebit de quaestione.

Quantum ad primum sciendum,, quod licet communiter dicatur quod identitas dicat vnum in substantia, tamen idem simpliciter dictum dicit vnitatem numeralem in quacunque essentia, siue sit substantia, siue accidens. Vnde suo modo, sicut vel forma substantialis est eadem, vel subie¬ ctum est idem sibi ipsi, ita etiam albedo Sortis est eadem sibi ipsi. Similitudo autem fundatur super vnum in qualitate, saluata diuersitate habentium illam qualitatem, sicut vnum album dicitur simile alteri. Asqualitas autem fundatur super vnum in quantitate, siue sit quantitas molis, siuc sit quantitas vittutis: ita tamen quod ibi non sufficit vnitas secundum speciem: alioquin omnes lineae essent aequales, & omnia calida essent aequaliter calida, quod est falsum vnde cum vnitate in specie oportet quod ista quantitar in aequalibus participetur non secundum plus & minus quantum ad quantitatem molis, nec secundum magis & minus quatum ad quantitatem virtutis. Et ideo in creaturis quarum quantitas quaecumque est finita, inuenitur commensuratio in quantitatibus aequalium. Sed hoc non est de necessitate aequalitatis, nisi in habentibus quantitates finitas, in quibus hocde necessitate consequitur, scilicet commensurari: quia formaliter loquendo secundun Philosophum decimo Metaphysicae. qequale dicitur secundum priuationem maioris & minoris, prout igitur inter personas diuinas est vnitas numeralis essentiae, dicitur vna persona essentialiter eadem alii personae. Prout vero essentia diuina habet modum qualitatis communis pluribus suppositis eam habentibus, dicitur vna persona similis alteri: ita quod similitudo proprie dicta vltra identitatem requirit pluralitatem suppositorum, quod non requirit identitas: sed quodlibet suppositum est idem sibiipsi, non autem simile. Prout vero essentia diuina in quantum est perfectio quaedam est magnitudo virtualis, dicuntur personat elle aequales in ea, inquantum habent eam sine maiori & minori, sed cum priuatione maioritatis & minoritatis, vel maioris & minoris perfectionis, & sic patet de primo.

Secundum ex dictis satis de facili patet: quia quae habent eandem quantitatem molis vel virtutis, cum priuatione maioritatis & minoritatis, & cum priuatione maioris & minoris perfectionis sunt aequalia: personae diuinae sunt huiusmodi. Ergo, &c. Probatio Minoris: quia quantitas perfectionis & virtutis personarum diuinarum est essentia diuina: quia vna numero est in tribus personis, sed vna & eadem numero quantitas non potest esse maior & minor seipsa. Ergo in eis est quantitas eadem, siuc magnitudo eadem cum priuatione maioris & minoris. Illud etiam quod est vna quaeque persona per essentiam non potest esse magis & minus participatum: sed magnitudo diuina est vnaqueque persona per suam essentiam: & sic patet minor.

Ad rationem in oppositum dicendum quod formale in ratione aequalitatis non est commensuratio, sed vnitas quantitatis cum priuatione maioris & minoris. Licet autem in diuinis personis non sint quantirates commensurabiles. tum quia non sunt ibi plures quantitates, tum quia quantitas vel magnitudo diuina est infinita, tum quia est prima mensura: tamen ibi vna quantitas virtualis cum priuatione maioris vel minoris sufficit ad rationem aequalitatis cum pluralitate suppositorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1