Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
DE AEternitate. Quaeritur vtrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas. Et arguitur quod non. Quia nunc stans facit aeternitatem secundum Boetium: non ergo est ipsa aeternitas.
Contra. Quidquid est in Deo est vnum per essentiam, nec est ibi differentia realis inter absoluta. Ergo, &c.
Respondeo, hic videnda sunt quatuor. Primo, videndum est de tempore continuo & eius mensurato. Secundo, de tempore discreto. Tertio, de aeternitate. Quarto, de aeuo.
Quantum ad primum. sciendum, quod quidam tria dicunt de tempore continuo. Primum est quod tempus continuum mensurat motum & nunc ipsius temporis mensurat substantiam mobilis. Et ex hoc vlterius concludunt quod sicut substantia mobilis differt re a motu, ita nunc temporis a tempore. Qpinio quae videtur communis philosophorum de tempore. Secundum est quod sicut in toto tempore mobile est vnum & idem secundum rem, differens tantum ratione prout est in alia & alia dispositione: ita & nunc temporis est vnum & idem in toto tempore differens tantum secundum rationem, secundum quod habet esse in hac parte temporis vel illa. Tertium est quod tempus quantum ad suum esse formale & completum non est in re extra: sed tantum in anima Quod non in re extra probant: quia vt dicunt nunc fsuens non est sufficiens causare tempus: tum quia indiuisibile non est sufficiens causare diuisibile: Nunc autem est indiuisibile, & tempus diuisibilet tum quia nunc non potest causare sufficieter illud quod habet moram: tempus autem habet moram. Quod autem anima sit causa dans esse completum & formale tempori. Probant: quia tempus est numerus motus, dico numerus numeratus: nihil autem est numeratum nisi ab aliquo intellectu creato vel inereato. Ergo, &c. Dicunt ergo quod de tempore nihil est actu in retum natura nisi nunc indiuisibile, in quo non est dare prius & posterius temporis: & motus non habet esse nisi in aliquo intellectu numerante & conferente, siue distinguente ea abinuicem.
Sed ista non videntur mihi bene dicta. Et primo quantum ad primum; quia primo sicut in aeuiterno se habet mensura substantiae aeuiterni ad mensuram sui esse substantialis, ita se habet nunc mensurans substantiam mobilis ad mensuram sui esse substantialis. Sed secundum auctores dictae opinionis, nunc quod mensurat substantiam aeuiterni, est nunc ipsius aeui, quod aeuum mensurat esse substantiale ipsius. Ergo & nunc quod mensurat substantiam mobilis est nunc illius mensurae quae mensurat esse substantiale ipsius mobilis. Sed impossibile est quod tempus per se mensuret aliquod esse substantiale. Ergo nunc mensurans substantiam mobilis non est nunc temporis. Et loquor de nunc mensurante substantiam mobilis ab. solute. Secundo, quia impossibile est quod eiusdem mensurae sint diuersa nunc diuersarum rationum. Sed oportet dare aliquod aliud nunc quam sit nunc temporis continui, quod sit alterius rationis quam nunc mensurans substantiam: si tamen substantia vt substantia habet mensurari aliquo nunc. Ergo, &c. Maior patet, quia plurificatis mensuris durationum oportet plurificare nunc earum, & ita e conuerso. Minor probatur, quia mutatum esse non mensuratur tempore continuo vel discreto, cum successio sit in ommi tempore, & non sit in mutato esse. Nec mensuratur aliquo nunc stante, cum mutatum esse prout est in motu non sit nisi in instanti non manenti: substantiam autem mobilis cum maneat, oportet mensurari aliqua mensura stante, & potente coexistere tempori: vnde oportet quod mensuretur nunc stante & permanente. Nunc ergo quod mensurat mutatum esse, est alterius rationis a nunc meniurante substantiam mobilis. Sed nunc mensurans mutatum esse est nune remporis: quia sicut se habet indiuisibile motus, quod est mutatum esse ad motum; ita etiam indiuisibile quod mensurat mutatum es. se, se habet ad tempus quod est mensura motus. Tertio sic mensura ssuens non debet esse nurnic stans: sed nunc mensurans substantiam mobilis est necessario nunc stans sicut & mensuratum. Prgo nunc mensurans substantiam mobilis non est nunc temporis continui. Quarto, quia secundum philosophum quarto physicorum tempus habet diuidi per nunc, sicut linea per punctum. Sed tempus non habet diuidi per subiectum, quia tunc non possent accipi diuersa tempora nisi m diuersis subsectis. Ergo, &c. Si dicatur quod mobile dicitur diuidere tempus non secundum se, sed secundum quod est in tali, vel tali dispositione per quam mouetur: hoc est pro nobis: quia non dicitur tempus nisi secundum quod mensuratur per nunc temporis, cuius est diuidere tempus. Si ergo non diuidat tempus nisi secundum quod est in tali vel tali dispositione per quam mouetur, sequiturquod mobile non mensuratur nunc temporis quantum ad substantiam suam, sed quantum ad dispositionem secundum quam conuenit ei esse mutatum: vel secundum locum, velsecundum alind. Quinto, quia non videtur mihi quod vel nunc vel quaecunque mensura cuiuscunque durationis mensu. ret substantiam secundum quod habet absolute rationem substantiae; sed habet mensurare illud quod habet rationem actus durantis, siue sit idem re actus durationis ipsius substantiae cum substantia, siue aliud re & differens ratione.
Secundum etiam non videtur omnino verum quia sicut Philosophus vult quarto phvsicorum: sicut se habet mutatum esse ad motum, ita & nunc ad tempus. Sed in toto motu non est omnino idem mutatum esse. Ergo, &c. Item sicut punctum ad lineam, ita nunc adtempus. Sed in duabus partibus lineae, non est dare idem punctum secundum rem. Ergo, &c. Verumtamen verum est quod in tempore non sunt plura nunc in actu, sicut nec plura mutata esse in actu sunt in motu, qui est subiectum temporis: quia non est ibi aliquid mutatum esse in quo sistatur: quod etiam Philosophus dicit, quod sicut tempus sequitur motum, ita nunc sequitur quod fertur hoc est mobile: non est intelligendum quantum ad eius substantiam, sed inquantum est mutatum secundum aliquam dispositionem. Tertium etiam videtur mihi omnino impossibile, scilicet quod anima inquantum est intelligens det esse completum tempori. Primo, quia illud quod dicit ens rationis tantum in nullo praedicamento est: cum illud quod diuiditur in decem praedicamenta sit ens reale extra animam, vt Philosophus vult s. Metaphysicae bed illud quod habet esse tantum in anima: vt est intellectus, inquantum huiusmodi est ens rationis tantum: quia intelligere nihil reale ponit in re intellecta: in eo quod intellecta tantum. Ergo illud quod habet suum esse completum ab anima in eo quod intellectus non est in aliquo praedicamento: sicut nec vniuersale est in aliquo praedicamento: sed est intentio consequens omne praedicamentum: & per consequens tempus si habet esse completum ab anima non erit in aliquo praedicamento. Secundo, quia eircumseripto a tempore quod non cognoscatur ita tamen quod ponatur coelum moueri aut simul est sol in puncto orientis, & in puncto meridiei, aut non simul. Si simul, ergo simul erit realiter, & est atiam realiter loquendo in vtroque & per consequens simul erit quantum est ex parte rei, in oppositis sitibus. Si non simul, ergo circumscripto quod tempus vel motus non cognoscatur, adhuc manet successio in motu solis & successio continua. Sed nihil est tempus aliud de quo loquimur quam quantitas successiua continua. Ergo, &c. Motiua autem eorum non coSunt. Nam quando dicitur quod nunc fsuens non est sufficiens causare tempus. Dicendum quod verum est secundum rem loquendo nec aliquis bene sentiens ponit quod nunc sit causa temporis secundum rem loquendo. Nam loquendo de causa efficiente, causa temporis est illud quod est causa motus. Causa autem subiectiua est motus vel mobile mediante motu. Causa autem formalis non est quaerenda intempore sicut nec in aliqua forma vel actus secundum rem loquendo. Si autem quaeritur quid constituit rationem temporis de quo loquimur, dicendum esse quantitatem continuam successiuam. Et quando dicitur vlterius quod ex quo non sufficit nunc fsuens, anima compler: dicendum quod non oporter, quia aliae causae temporis sufficientes possunt assignari praeter nunc ssuens, & animam vt est intelligens, scilicet mouens, & motus ipse & mobile. Si autem velint dicere quod ad esse temporis non sufficit esse ipsius nunc, nunc autem de tempore non habemus in actu extra, nisi nunc, ideo oportet quod in alio actu, quam in actu extra compleatur esse ipsius temporis. Sed hoc non est nisi actus animae. Ergo &c. Dicendum quod maior est vera. Ad mino. rem dicendum, quod de tempore non habemus in extra nisi nunc, verum est de actu simul existente loquendo: sed loquendo de actu successiuo falsum est; quia sicut permanentiam habemus in actu simul existentem extra animam, ita motum & eius mensuram habemus in actu extra animam, scilicet in actu successiuo: quia sicut illa habent esse extra animam in actu simul ente, ita etiam ista habent esse extra animam in actu successiuo: nec cognitio animae facit aliquid ad hoc quod sic ha. beant esse. Vnde Philosophus 4. Phvs. vtens talibus rationibus ad probandum tempus non esse, dicit quod sunt omnes rationes extraneae, quia de actu successiuo nil concludunt. Solet etiam argui sic. Illud totum cuius partes sunt praeteritum & futurum non est in actu extra: tempus est huiusmodi. Ergo, &c. Et ad hoc dicendum quod maior habet veritatem de actu simul ente, non autem de successiuo: nam illud cuius partes sunt praeteritum & futurum est in actu extra, non simul ente sed successiuo.
Ad secundum dicendum, quod tempus non dicitur numerus numeratus quia de eius ratione sit quod numeretur ab aliquo intellectu, ita quod intellectu non numerante non haberet esse tempus;: sed dicitur esse numerus numeratus vocando numerum numeratum illud quod habet partes in quibus nata est inueniri quantitas discreta quae dicitur numerus: quass diceret quod non est quantitas distincta vel discreta absolute dicta, sed est quantitas continua incuius partibus natus est numerus inueniri.
Et ideo aliter est dicendum quod cum mensurae de quibus hic loquimur sint mensurae actuum aliquorum in eo quod habent durare tantum vel tantum; ideo secundum quod inuenitur diuerta ratio dutandi in actibus, secundum hoc mensu. rantur diuersis mensuris. Sunt ergo quidam actus qui dicuntur actus permixti potentiae, qui habent durare secundum successionem partis post partem in eodem actu, & talis actus est motus: ideo eius propria mensura estquantitas successiua continua, quia partes quantitatiuae non possunt respicert eundem actum numero, nisi sit continuus: & quia in omni successione vnum est prius duratione, & aliud posterius: ideo bene dicitur quod tempus est numerus & mensura motus secundum partes sibi succedentes, quarum vna est prior & alia posterior. Et sic patet quid est tempus & cuius sit mensura: quia est mensura motus per se, & pri. mo: quietis autem mensura est ex consequentia sicut & mensura habitus est mensura priuarionis. Patet etiam qualiter nunc temporis se habet ad tempus: quia sicut punctum ad lineam, & sicut terminus continui ad continuum. Et ex hoc patet quod non sunt idem omnino re.
Quantum: ad secundum sciendum quod dupliciter contingit esse successionem in aliquibus Vno modo secundum partes eiusdem actus: Q talis successio est continua vt dictum est. Alio mo. do contingit esse successionem secundum diuersos actus differentes specie, & incompossibiles, quorum vnusquisque est indiuisibilis, sicut conceditur ab omnibus in operationibus Angelorum: nam vnaquaeque est secundum se indiuisibilis, & vna non potest esse simul cum alia: quia dum Angelus intelligit actu aliquam rem, non potest esse in alio actu intelligendi aliquam rem diuersam abea. Et hoc intelligendum est quantum ad ea quae non sunt nata eadere sub vno obiecto vnius intellectionis. Quia igitur in talibus est successio quae non est centinua, quia vna operatio nen facit v. num continuumn cum alia: ideo successio aliarum operationum mensuratur tempore disereto, licet vnaquae quae operatio mensuretur nunc temporis discreti: & nunc talis temporis differt ab ipso tempore cuius est nunc sicut patet an toto. Et sic aliquo modo patet de tempore discreto, & eius nunc & mensurato per ipsum: de qua tasnen adhuc magis patebit in 1. articulo.
Quantum ad tertium sciendum, quod aeternitas est mensura actus existentis extra terminos. Eatra autem terminos potest aliquid esse quadrupliciter. Vno modo quod secundum se totum non includetur intra duos terminos intraneos qui sunt ibi secundum se totum principium & finis dura. tionis, secundum tamen vnamquamque partem signatam est intra tales terminos, & sic fuisset de tempore si mundus fuisset ab aeterno. Secundo modo dicitur aliquid extra terminos, quia non habet duos terminos intraneos, intra quos sicut inter duo indiuisibilia terminantia ipsum & a parte ante & a parte post includatur: natum est tamen secundum quandam existentiam incipere & finiri cum actu habente tales terminos: & tale est esse substantiale Angeli, quod est indiuilibile & absque successione, & ideo non est actus interclusus intra terminos intraneos in vno quorum incipiat & in alio terminetur, alioquin eius esse esset diuisibile in plura succedentia: virtute tamen diuina posset incipere & finire cum actu habente tales terminos: quia si Deus vellet, posset creare vnum Angelum qui coexisteret vni dici, & non plus, ita quod per quandam coexistentiam in primonunc illiuis diei haberes primo esse, & in vlti¬ mo haberet primo non esse. Tertio modo dicitur aliquis actus esse extra terminos, quia nec secundum se totum, nec secundum aliquam partem sui coneluditur intra aliquos terminos intraneos, nec etiam natum est quacumque virtute incipere & finiri secundum quandam coexistentiam cum aliquo habente tales terminos: & sic esse Angeli esset extra terminos sai ex necessitate naturae Deus eos pro. duxisset ab aeterno, nec potuisset eos non producere, nec non conseruare sicut existimauerunt aliqui Philosophi: secundum autem veritatem esse diuinum tantum est sic extra terminos. Quiarto modo aliquid dicitur esse extra termninos, quia nec lecundum se torum nec secundum: partem includitur intra aliquos terminos: nec habet etiam incipere vel finiri per quandam coexistentiam cum habente tales terminos: nec etiam sibi vt subiecto aliquid in futurum qualitercumquet potest accrescero, propterea quod quicquid est perfectionis in quocumque simpliciter comprehendit. Et sic esse extra terminos & quoad entitatem, quia ad nullam speciem vel genus entis limitatur: & quoad durationem, quia nil ei vel intra essentiam suam, vel vt subiecto potest accrescere in futurum, est proprium Dei. Et sic patet quid est aeternitas: quia est mensura talis actus sic extra terminos existentis. Mensuram autem dico secundum modum nostrum intelligendi: quia in diuinis secundum rem nihil est nisi infinitum: & quia ibi in vno simplici ost quidquid perfectionis esse potest imo nec aeternitas ab aeterno, nec nunc aeter nitatis ab aeternitate re differre possunt.
Ex his etiam patet deffinitionem datam de aeternitate a Boetio, quae est saeternitas est interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio) esse bene assignatam. Nam ad excludendum ea quae habent principium & finem, suae durationis, ponitur interminabilis vitae: & ad excludendam successionem, ponitur tota simul: ad excludendam siutem imperfectionem quae conuenit creaturis quantum ad ea quae sunt simul, respectu eorum quae successiue adueniunt, sicut patet de nunc temporis quod dicit quid imperfectum, & illud etiam quod habet in nunc aeui, quia expectat per modum subiecti aliquam perfectionem inposterum; ponitur & perfecta possessio: quasi diceret, aeternum est quod sine principio, & sine fine, sine successione habet quicquid perfectionis potest esse, nil plerfectionis qualitercumque expectans inposterum.
Quantum ad quartum sciendum quod cum duplex sitactus, quorum vnus est successiuus, sicut motus: alius simplex & indiuisibilis: Et talis actus simplex & indiuisibilis subdistinguitur: quia quidam est actus simplex & indiuisibilis, cui per se non est natum aliquid snccedere, aliquis autem cui natus est alius succedere: Primum autem scilicer quod aliquis actus sit cui per se non sit natus alius succedere contingit dupliciter vno modo, quia non recipitur in subiecto, quia ea quae per se habent successionem sunt incompossibilia simul: vnde quantitas & albedo quae se possunt compati non habent necessario successionem: & si vnum adueniat posterius altero, hoc accidit, incompossibilia autem simul esse & opposita, non sunt nisi quae sunt circa idem subiectum: non enim est dare quaecumque duo opposita quae quantum elt de se non possunt esse situl tempore. Et si sint aliqua duo opposita quae non sunt simul tempore sicut pater carnalis & filius: hoc est quia subiectum formae filii coexistabat patri sub forma incorporali formae filii: Secundo modo contingit hoc esse; quia non habet oppositum: quia scilicet licet sit in subiecto, non est dare actum possibilem esse in eodem subiecto, qui sit ei incompossibilis, Primo modo formae subsistentes sicut sunt Angeli sunt actus cui non est natus per se alius actus succedere. Secundo modo formae substantiales corporum coelestium, & etiam accidentia quae per se & de necessitate eas consequuntur, & etiam actus beatificus sunt actus quibus non est natus alius succedere, in quibus tamen non comprehenditur quidquid perfectionis est, licet in eis sit successio nec aliquid per se eis succedat, sunt tamen coniuncti successiuis in eodem subiecto: tales inquam mensurantur aeuo: non enim possunt mensurari aeternitate simpliciter dicta, vt de se patet, cum non habeat in vno simplici quidquid perfectionis esse potest, nec etiam mensurantur tempore quocumque, cum in eis non sit successio: nec nune temporis continui, cum sint permanentia, & illuo nuncsit nunc fluens: nec etiam nunc temporis discreti, quia tunc mensura talium actuum esset pars temporis discreti, & tunc aliquid esset natum eis succedere: & ideo mensurantur aeternitate participata quae dicitur aeuum. Actus autem simplex cui tamen natus est alius succedere, sicut manifeste patet in operationibus Angelorum, mensuratur nunc temporis discreti, sed successio plurium actuum mensurantur tempore discreto. Credo autem quod nunc aeui non differat realiter ab eo, siue ponatur esse Angeli differre ab essentia siue non: tum quia non video quod nunc cuiuscumque mensurae mensuret nisi actum durantem in eo quod durans: & ideo non potest differre ab aeuo, quia scilicet aeuum respiciat esse, & nunc essentiam; imo vtrumque respicit esse: tum quia sicut nunc temporis disereti est pars eius, nec differt ab eo nisi sicut pars a toto, ita videtur quod nunc aeui sit ipsum totum aeuum: quia non potest se habere ad aeuum, nisi vel sicut pars ad totum, vel sicut indiuisibile ad continuum: vnde non video quod differat nisi ratione.
Ex dictis patet aliquo modo quae mensurentur aeternitate, quid aeuo, quid tempore continuo, & quid discreto. Tamen vnum dubium manet, quo scilicet istorum mensuretur esse substantiae corrupribilis. Et ad hoc videtur mihi dicendum, quod esse talis substantiae simpliciter mensuratur nunc temporis disereti, & secundum quid potest dici mensurari nunc temporis continui. Primum patet sic: quia constat quod tale esse non mensuratur aeternitate nec aeuo, vt de se patet: nec tempore cum non sit ibi successio: nec etiam nunc temporis continui, cum sit fsuens nullo modo permanens: tale autem esse non sit fsuens sed permanens; nunc autem temporis disereti, licet ei succedat alterum, tamen manet & potest coexistere multo tempori continuo. Ratio secundi est ista: quia esse substantiale rei generabilis & corruptibilis acquiritur per motum antecedentem introduction nem formae, ita quod introductio formae est terminus aliquo modo illius motus. Et quia terminus motus est in instanti temporis continui, esse primo formam in materia mensuratur nunc temporis continui, secundum quod sic per motum habet ibi primo esse: quia esse sic primo vel esse terminum motus non conuenit ei nisi in nunc temporis continui in quo terminatur ille motus, & in, troducitur illa forma substantialis.
On this page