Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum veritas sit in rebus
ET arguitur quod sic. quia Augustinus dicit, verum est id quod est. Ergo per locuma coniugatis, veritas est rei entitas. Sed rerum entitas est in rebus. Ergo, &c.
Et ad hoc dicunt quidam quod veritas non habet tantum esse in anima sicut figmenta, nec etiam habet esse completum in re extra: tum quia verum est obiectum intellectus, res autem est obiectum intellectus secundum quod habet esse in anima, licet sit obiectum voluntatis secundum esse quod habet in re extra: tum quia veritas dicit relationem rei ad animam, cum sit adaequatio rei & intellectus: relatio autem non habet esse completum in altero extremorum: ideo veritas habet esse completum in anima & non in re extra. Et vlterius deducunt, quod cum veritas sit adaequatio ceu consistat in quadam adequatione rei& intellectus, secundum relationem mensurae & mensurati. Relatio mensurati est ipsa veritas formaliter & est relatio realis. Sed ista positio licet sit vera quantum ad hoc quod dicit quod veritas est ens in anima siqut in velle & consimilia, tamen deficit. Primo, quia hoc non probat nam primum & per se obicctum intellectus non est verum sedens: quia secundum Auicennam: primum quod cadit in conceptione intellectus est ens. Item primum & per se obiectum potentiae non potest esse suus actus nec illud quod per suum actum constituitur quantum ad illa quae sunt entia rationis: quoddico quia illud quod est primo & per se obiectum intellectus practici potest esse aliquid conftitutum per ipsum in re exteriori: veritas autem secundum eos est aliquid constitutum opere intellectus. Era go, &c. Quod etiam additur, quod veritas dicit relationem ad intellectum, & relatio non compsetur in altero terminorum, non valet: quia sicet omnis relatio requirat duos terminos, non tamen requirit vtrumque vt subiectum, sed alterum tantum habet vt subiectum, alium vt terminum ad quem paternitas enim est in solo patre vt in subiecto, licet sit ad filium vt ad terminum. Vnde si est relatio realis exiffens in re, est res extra animam, & pertinens ad ens quod diuiditur in decem praedicamenta: cum relatio sit praedicamentun reale: quod quidem ens diuiditur a Philosophio S.Metaph. contra ens secundum animam. Si autem dicatur quod sit relatio rationis tantum, sequitur quod non sit relatio mensurati, Item etiam ens in anima tantum non dicitur aliquid ex hoc quod est in anima sicut in subiecto, quia tunc scientia esset tantum ens secundum animam & non ens reale. Sed ens secundum animamdicitur quod contingit alicui secundum quod est tantum obiectiue in anima, & secundum rem nil ponit in aliquo subiectiue. Secundo deficit ista positio quia contra dicit sibi ipsi: quia dicit quod veritas est relatio mensurati, & dicit tamen quod est ens secundum animam, sicut velle & talia. Nam sicur dictum est Philosophiuse. Metaph. diuidit ens secundum animam, & vocat ens secundum animam secundas intentiones, vt velle & consimilia, contra ens quod diuiditur in decem praedicamenta Relatio autem realis qualis est relatio mensurati pertinet ad ens quod diuiditur in decem praedicamenta. Ergo impossibde est quod ista duo stent Aimul, scilicet quod veritas sit relatio mensurat, & quod sit ens secundam animam modo quo velle secundum animam dicitur esse ens. Inde ista positio interimit seipsam.
Alii dicunt quod cum veritas sit quaedam ade quatio rei & intellectus, haec autem adaequatio fiat secundum rationem mensurae & mensutant: cummensura & mensuratum non rtferantur per relationem quae est in mesura, sed per relationem quae est in mensurato, Dicunt quod veritas est ipsa relatio mensurati, secundum quam attenditur adaequatio quae est secundum rem & inteslectum. sicut inter mensuram & mensuratum. Sed illuo non videtur verum, quia Philosophus vt dictum est vulte. Metaph. quod verum & falsum sint entia secundum animam. Relatio autem mensurati est ens tale pertinens ad praedicamentum relatio. nis. Ergo, &c. Aliqua alia sunt dicenda contra istos, quaedicuntur in sequenti articulo.
Alii dicunt, quod veritas est entitas rei secundum quam nata est mouere intellectum. Sed istud non videtur mihi verum quia illud per quod res nata est mouere intellectum inest ei in actu ante intelligere quo res intelligitur. Sed verum in actu praesupponit intelligere in actu, alioquin circunscripto omni intelligere inactu conueniret veritaa etiam in actu ipsis rebus, quod tamen auctores dictae positionis negant. Ergo, &c. Itemsecundum istam positionem non redditur ratio quare veritas dicitur esse in intellectu componente & diuidente magis quam in simplici. Alii dicunt quod veritas est rectitudo ipsius actus intelligendi. Sed nec hoc videtur sufficere, quia rectitudo actus intelligendi est rectitudo significantis rem vt est: veritas autem magis pertinet ad ipsum significatum vt significatum quam ad ipsum significans. Ergo, &c. Item talis veritas est veritas signi quae ista est in propositione sicut in intellectu.
Alii dicunt quod veritas est modus realis, & idem est quod actualitas secundum quod per onpositum ad potentiam habet rationem manifestatiui. Nam illud quod est in potentia est quasi oecultum: illud autem quod est in entitate sua in actu est quasi extra & manisestum, ita quod ista manifestatio & occultatio sunt proprietates rei in se & non in oidine ad intellectum. Sed illud non videtur multum rationabile, quia licet rei ex proprietate sua conueniat absque habitudine ad intellectum esse in actu & esse in potentia: circunscripta tamen omni cognitione in actu & habitu, ex ratione actus & potentiae non conueniret ei ratio occulti & manifesti, non enim dicitur res in actu esse manifesta nisi inquantum per hoc quod est in actu patet alicui aspectui vel cognitioni: & similiter ens in potentia non dicitur occultum nisi in quantum per hoc quod est in potentia est remotum a cognitione, nisi homo velit aquiuoce vocare vel nominare manifestum & occultum. Aliis videtur quod veritas sit quaedam relatio ranonis consequens rem intellectam prout est in intellectu obiectiue: & hoc formaliter loquendo, ita quod proprie loquendo, veritas non est aliqua relatio quae sit inter rem intellectam, & actum intelligendi. Nam veritas non consistit in hoc quod talis sit actus intelligendi qualis est ipsa res, quia hoc est impossibile nisi quando actus quo intellectus intelligit, est ipsa res intellecta: sed veritas consistit in hoc quod res secundum id quod est sit conformis ad id quod ei attribuitur, siue ad idquod de ea intelligitur: sicut quando homo est albus, & dicitur vel apprehenditur esse albus, id quod apprehenditur de ipso scilicet ipsum esse album est conforme ci quod in natura rei inest sibi; ita quod eadem res bis accipitur. Vno modo secundum id quod habet in rerum natura. Alio modo secundum id quod de ea intelligitur ad quod actus intelligendi terminatur. Falsitas autem est difformimitas rei secundum id quod est ab eo quod ei at tribuitur, siue ab eo quod de ea existimatur: sicut si aliquis ex istimet hominem esse asinum, difformitas hominis ab asino qurei attribuitur est falsitas. Ab ista autem veritate & falsitate quae est in intellectu nonsubiectiue, sed obiectiue (vt statim dicetur) dicitur etiam conceptio intellectus & propositio ipsam significans vera veritate signi, quia scilicet sunt signa veritatis dictae, ita quod entitas rei est fundamentum veritatis, quia est fundamentum conformitatis quae veritas dicitur. Et propter hoc quasi materialiter & fundamentaliter est veritas in rebus: sed conformitas ipsius reiad id quod de ea apprehenditur vel significatur est formaliter ipsa veritas quae non est nisi ens rationis siue secundae intentionis conueniens rei prout est obiectiue in intellectu. Rectitudo autem conceptionis vel propositionis significantis talem veritatem est veritas signi. Et huic opinioni magis alsentio.
Quantum autem ad secundum, scilicet in quosit veritas sicut in subiecto. Dicunt quidam quod est secundum esse completum in intellectu speculatiuo nostro. In re autem per comparationem ad intellectum speculatiuum nullo modo est veritas sicut in subiecto. Et probant quia cum relatio adaequationis, vt dicunt, quae est veritas non sit secundum rem in ipsa re quae est mensura, sed in ipso intellectu speculatiuo qui mensuratur, quia mensura non refertur ad mensuratum per relationem existentem in ipsa re sed in mensurato: ideo veritas est in intellectu speculatiuo sicut in subiecto, & nullo modo extra in re intellecta. Inintellectu autem practico est veritas secudum esse completum, quia vt dicunt formale in veritate non est adaequatio sed manifestatio. Sed in re causata ab intellectu practico est veritas sicut in subiecto, sed incompleto modo: nam in ea est relatio mensurati, & est relatio adaequationis secundum rem. Sed quia in ipsa non est manisestatio, non ibi est illuo quod est formale in ratione veritatis: & ideo est ibi diminuta ratio veritatis, sicut in accidente est diminuta ratio entitatis. Sed istud patet esse falsum, Primo, quia vt dictum est veritas non est relatio realis mensurati cuiuscumque accipiendo formaliter veritatem. Secundo, quia haec duo scilicet relatio mensurati & manisestatio aut sunt de ratione veritatis; aut alterum tantum scilicet manifestatio. Si ambo: ergo in intellectu practico non est proprie veritas, nisi veritas aequiuocerur, quia impossibile est aliquid conuenite alicui nisi ei conueniant omnia quae sunt de ratione illius: si¬ cut impossibile est esse hominem cui non conuenit quod sit animal & rationale. Si autem alterum tantum est de ratione veri atis scilicet manifestado, pro nullo adducitur ad probandum quod veritas non sit in re, quia ipsa est mensura per comparationem ad intellectum speculatiuum, & quod mensura non refertur per relationem existentem in alio: Imo debuit dici quod in re extra non est veritas, quia ibi non est manifestatio. Si autem dicatur quod ad per fectam rationem veritatis requiritur vtrumque, sed addiminutam rationem veritatis sufficit alterum: tunc saltem in intellectu practico non inuenitur perfecta ratio veritatit, quod est contra eos. Alii dicunt quod est in solo intellectu, quia est rectitudo intellectus, Sed hoc est ostensum non esse verum nisi loquendo de veritate signi. Alii dicunt, quod est relatio mensurati, ideo quandoque est in re & inrespectu intellectus practici, quandoque in solo intellectu quantum ad intellectum speculatiuum. Sed hoc non valet, quia veritatem non esse talem rationem est ostensum supra. Ideo dicendum est aliter quod veritas vt dictum est, est ens rationis pertinens ad intentiones secundas: tales autem non ponunt aliquid secundum rem in aliquo sicut in subiecto, sed secundum rationem intelligendi tantum ponunt aliquid vel negant de illo cui attribuuntur secundum quod est obiectiue in intellectu: sicut homo dicitur abstractus a Sorte secundum rationem intelligendi, non secundum quod est in re, sed secundum quod est in intellectu obiectiuc: in quantum scilicet intelligitur homo absolute non intelligendo Sortem. Et sic ista conformitas quae veritas dicitur contingit rei & est in re quae intelligitur quasi in subiecto; secundum rationem intelligendi, non secundum esse quod habet in se circunscripto hoc quod est intelligi: sed prout est in intellectu obiectiue. Et ideo talia dicuntur esse in intellectu sicut veritas & vniuersale & consimilia; non quia dicant aliquam rem existentem in intellectu sicut in subiecto: sed quia non conueniunt rebus nisi prour sunt obiectiue in intellectu. Illud enim quod est in intellectu scilicet obiectiue Platonis intelligentis Sortem sicut in subiecto; siue dicatur res; siue eonceptio, est realiter diuersum a Sorte & nontantum secundum rationem intelligendi.
Ex his potest ostendi quare Philosophus ponit ueritatem in intellectu componente & diuidente, siue in intellectu intelligente enunciabilia. Nam cum veritas consequatur rem vt est obiectiue in intellectu, dupliciter hoc potest esse. Vno modo quod ad ipsam cognitionem consequatur conformitas; quae veritas dicitur: & sic in omni cognitione est veritas vel falsitas quia in omni cognitione illud quod cognoscitur vel est conforme rei vel difforme. Vnde si aliquid apparet alicui album, opoptet quod vel illud sit album; & sic est confurmitas inter nem & illud quod apparet de ea: vel si non est album, sic est difformitas. Vnde isto modo scilicet consecutiue est veritas in sensu & in intellectu simplici, quia scilicet in omni anprehensione consequitur conformitas vel difformitas talis. Alio modo potest consequi veritas rem intellectam, non tantum quia conformitas sequitur; sed etiam quia conformitas intelligitur, vel dicitur, vel significatur: & sic est in intellectu coguoscente enunciabilia. Nam tali conceptu & intellectu appreheditur aliquid esse conforme vel difforme alicui rei. Vnde formaliter loquendor veritas non conuenit formaliter rei intellectu in ordine ad aliquid in intellectu prout intellectus est causa efficiens, sed tantum prout est cognoscens: sed quia ipsa natura rei est fundamentum conformitatis quae veritas dicitur, veritas materialiter est in re in ordine ad intellectum practicum in quantum natura vel res est esfecta vel causata ab intel. lectu practico. Et sic patet de secundo.
On this page