Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum filius dei sit omnipotens
CIrca vigesimam distinctionem; quaeritur vtrum Filius Dei sit omnipotens. Et arguitur quod non, quia ille cui deficit aliquid quod ad omnipotentia pertinent non est omnipotens. Sed posse generare pertinet ad omnipotentiam, quia Augu. dicit Patrem non esse omnipotentem si non posset aequalem sibi Filium generare: sed Filio deficit posse generare. Ergo &c. Si dicatur quod posse generare pertinet ad omnipotentiam Patris & non ad omnipotentiamT ilii.
Contra. Omnipotentia Filii aut est simpliciter omnipotentia, aut non, sed cum determinatione. Si primo modo, Ergo debet habere quidquid pertinet ad omnipotentiam simpliciter. Sed generare pertinet ad omnipotentiam simpliciter, alioquin non pertineret ad omnipotentiam Patris. Ergo deberet posse generare. Si autem omnipotentia Filii non est omnipotentia simpliciter, sed cum determinatione, quia seilicet est omninotene tia Filii, sequitur ex hoc quod non deberet dici simpliciter omnipotens: sicut nec ignis dicitur simpliciter omnipotens, licet habeat omnipotentiam ignis.
In contrarium est Aug. & Magister in littera. Respondeo, Tota difficultas istius quaestionis stat in hoc, quomodo scilicet possit stare quod Filius sit omnipotens, & tamen non possit generare.
Ad hoc autem dicunt quidam qnod cum omnipotentia respiciat solum ea quae non implicant contradictionem, si aliquis non potest illud quod implicat contradictionem non sequitur quod non sit omnipotens. Filium autem generare implicat contradictionem, quia si generaret, esset & non esset Filius: & sic esset Filius & non Filius, quia in Diuinis non possunt esse duo Filii. Sed Patrem ganerare non implicat contradictionem, ideo sxt dicunt non obstante quod Filius non possit generare, non sequitur quod non sit omnipotens, quia, implicat contradictionem. Sed si Pater non posset generare non esset omnipotens, quia ipsum generare non implicat contradictionem.
Sed istud parum valet, quia quando dicitur quod omnipotentia est illa potentia qua potest esse illud quod contradictionem non implicat, aut intelligitur de eo quod contradictionem non implicat absolute & secundum se, aut de eo quod contradictionem non implicat quoad istud. Si primo modo, cum generare Filium qui sit Deus non implicat absolute contradictionem, alioqum esset omnino impossibile: sequitur quod qui nonhahet potentiam quae est ad generandum Filium, nonnomnipotens. Si secundo modo, sequitur quod Qoelum esset omnipotens, quia potest omnia quae non implicant cuntradictionem quantum ad Cuelum siue virtutem coelestem. Nam vnumquodque potest illud quod non est fibi impossibile. Quod autem est impossibile alicui in quantum huiusmo. di, quoad illud includit contradictionem, quia omne impossibile in quantum impossibile includit contradictionem & incompossibilia. Hoc autem est inconueniens quod Coelum sit omnipotens. Ergo inconueniens est ponere quod aliquid sit omnipotens, quia potest omnia quae non includunt contradictionem quoad se.
Authores huius opinionis ponunt aliam obiectionem & solutionem impertinentem, in solutione etiam dicunt falsum, scilicet qnod in actione, aliqua contradictio quam non includit omnipotentia, sed excludit, respiciat agens & non obiectum possibile. Nam omnipotentia dicitur ex hocl quod potest omne possibile: sub autem omni possibili continetur illud quod non implicat contradictionem & est natum esse obiectum alicuius potentiae actiue, nec est accipiendum, vt dictum est, non implicare contradictionem quoad hunc sed implicare contradictionem abselute & ex se.
Alii dicunt quod relatio nihil ponit quantum ad rationem suae quidditatatis, sed quantum ad esse. Quantum autem ad esse transit in substantia in diuinis, ideo relatio quantum ad illud quod po. nit est communis omnibus, propter quod vt dicunt siue potentia dicat relationem siue essentiam eadem numero est potentia in Tatre & Filio. ldeo omninotentia Patris est in Filio & per conlequens est omnipotens.
Sed hoc non videtur, nisi bene dictum. Primo, quia omne quod est, aut dicitur positiue, aut priuatiue, vel omnino negatiue: quando autem dicitur de aliquo quod sit Pater, hoc non dicitur priuatiue, quia priuatiua includunt priuationem alicuius perfectionis vel absolute vel limitate: sicut infinitum dicit formaliter negationem in aliquo in quo fundatur talis priuatio; Et multo plus illud quod dicitur negatiue includit negationem. Esse autem aliquem Patrem non dicit aliquam negationem, imo affirmationem: licet ad illam affirmationemsequatur negatio, quia ad Patrem esse sequitur non esse Filium eiusdem, vel non esse lapidem. Ergo falsum est dicere quod relatio formaliter loquendo nihil ponat. Non est idem dicete relationem nihil ponere & nihil addere diuersum a suo fundamento, quia licet relatio non ad. dat rem aliam a fundamento: tamen positiue dicitur & ponit suum fundamentum cum determninata ratione: sicut rationale nihil diuersum readdit supra animal; tamen aliquid ponit, sed non aliquid aliud re ab animali, sed aliud ratione. Secundo etiam hoc non videtur bene dictum, quia si potentia formaliter significaret relationem, siue relatio aliquid ponat,, siue non; non pollet dici, quod simpliciter Filius haberet omnipotentiam, sicut nec potest dici habere omnem relationem: sed oporteret dicere quod Filius haberet omnipotentiam quantum ad illud quod est positiuum Vnde, sicut non est verum Filium habere omnem relationem nisi cum determinatione: supposito quod illi vetum dicat, seilicet quantum ad illud quod est positiuum in relatione: ita non esset simpliciter verum eumidicere esse omnipotentem vel sibere omnipetentiam; si potentia fignihisasit formaliter rationem procedentis nisi cum praedicta determinatione, scilicet quod non habeat resationem paternitatis.
Ideo aliter est dicendum. Primo, ergo videndum quid importat vel significat omnipotentia. Secundo, videndum est vtrum Filius habeat omnipotentiam: Tertio, patebit vtrum ipse sit omnipotens.
Quantum ad primum sciendum, quod lv omno importatum in omnipotentia potest facere distributionem; vel ex parte potentiae vt sit sensus, omnipotentia id est omnis potentia tam creata quam increata: vel ex parte ipossibilis vt sit sensus, omnipotentia id est potentia quae possit in omnt quod habet rationem possibilis. Modo in diuinis. non accipitur omnipotentia primo modo, quia constat quod in diuinis formaliter loquendo nonest omnis potentia: sed accipitur 2. modo quia in diuinis est potentia quae potest actiue in omnc illud quod habet rationem possibilis.
Quantum ad secundum sciendum, quod sicut supra dictum est potentia non est relatio, nec relationem intrinsece includit in sua ratione; licet importet relationem vt quoddam consequens. Et propter hoc licet non sit eadem relatio in Filio que est in Patre formaliter loquendo: tamen est eadem potentia in Patre & Filio & Spiritu sancto, quae quidem potentia est essentia diuina quae potest: in omne quod habet rationem possibilis vel quod potest produci vel fieri. Et ideo tam in Filio quam in Spiritu sancto est omnipotentia. Et sic patet de secundo.
Quantum ad tertium sciendum, quod omnipotens in diuinis non dicitur, quia habeat potentiam quae potest in omnia possibilia cum respectu nato fundari in ea, alioquin, nec Pater esset omnipotens, quiae non habet essentiam diuinam cum relatione filiationis: sed dicitur omnipotens, quia habet potentiam quae potest in omnia possibilia absolute, non contracte sicut dicebat prima opinio.
Vlterius notandum, quod in creaturis secundum communem opinionem quae ponit quod actio & passio sunt vnus motus, & sunt idem cum forma acquisita per motum, actio & passio sunt aliquis actus productus. Sed in diuinis non est aliqua forma vel aliquis actus productus, quia nec esse nec essentia. Sed est actus communicatus, & idem actus numero qui est communicatus producto est principium communicandi in producente, Actus autem qui est principium producendi in agente non potest esse idem actus numero cum actu producto: & ideo in talibus non potest esse quod illud idem numero quod est potentia productiua in agente sit in producto actus productus. Et ideo in talibus est aliquid praeter id quod relatiue dicitur in vno quod non est in alio, quia actus qui est principium producendi, & actus productus non sunt idem actus numero. Sed in diuinis non est actus productus, sed communicatus: & cum idem actus numero qui est communicatus producto sit principium agendi in agente, non est aliquid in agente quod non sit in producto excepto eo quod relatiue dicitur. Et ideo hoc quod dicitur Patrem posse generare & non filium, non est quia Pater habeat aliquod posse quod non habeat filius: sed quia illud posse est in Patre cum relatione alia quam sit in Filio. Et ideo in Filio est potentia & illud posse quod est in omne possibile, propter quod Filius est omnipotens sicut & Pater.
Ex hoc etiam patet quare dicitur quod posse generare non est posse quid, sed posse ad aliquid, quia posse generare super posse, non addit aliquid absolutum, nec ex parte obiecti possibilis, quia non est possibile producere actum absolutum diuersum ab ipso posse; nec ex parte agentis, quia agere in eo nihil absolutum addit super essentiami & ideo posse generare in diuinis dicitur esse posse ad aliquid, quia nihil aliud dicit nisi posse cum determinaro respectu ex neutra parte non sic est vbi est actus productus. Ex hioc etiam patet quomodo sit intelligendum quod possibile generare pertinet ad omnipotentiam Patris & non ad omnipotentiam simpliciter; quia cum hoc torum posse generare dicat potentiam cum relatione quae smportatur in hoc quod est generare per modum actionis: ommipotentia autem non habet qued sit omnipotentia cum tali relatione quae non inuenitur inomni eo in quo inuenitur omnipotentia, sed tantum in Patre: ideo dicitur pertinere ad omnipotentiam Patris non ad omnipotentiam simpliciter, id est, vniuersaliter.
Notandum etiam quod ad omnipotentiam Patris sic pertinet posse generare quod si non posset generare non esset omnipotens supposito quod generatio posset esse in diuinis: quia. si Pater non potest generare, aut hoc est quia deficit sibi potontia per quam potest generare, aut quia inest ei oppositum repugnans respectui qui importatur per generare. Non secundo modo, quia non includit oppositum respectum respectui qui importatur per generare. Ergo si non potest generare hoc est primo modo, quia scilicet deficit ei potentia quae est ad generandum, & sic non haberet omnipotentiam. Filius autem non potest generare, non quia non habeat illam potentiam quae est ad generandum. Sed quia habens eam non potest habere cum generare propter oppositum respectum.
Notandum autem quod illud quod dictum est, non sic est intelligendum quasi potentia quae est ad generandum existens quidem inFilio, licet non nd generandum quasi nata procedere in actum vt est in Filio impediatur, vel propter filiationem, vel propter defectum paternitatis; sicut impediuntur quandoque aliqua ab actu inquem nata sunt prorumpere. Sed sic est intelligendum quod, quia essentia diuina non est nata esse nisi in vno Patre & in vno Filio ab eo genito, ex sua naturali proprietate ei repugnat, quod in illo in quo est cum filiatione sit cum paternitate, vele conuerso: cum impossibile sit idem esse Patremsui ipsius. Vnde sicut diuinitas Filii vt est Filii non potest esse diuinitas cum paternitate; ita nec eius omnipotentia potest esse omnipotentia cum generare. & hoc habet ex suae naturae proprietate & non ex hoc quod impediatur ab aliquo quod sibi debitum sit, quia quidquid est ei debitum inesse, necessario inest actu.
Ad rationem in oppositum dicendum quod ille cui deficit aliquid pertinens ad omnipotentiam absolute, ille non est omnipotens. Isto autem modo non deficit aliquid pertinens ad omnipotentiam ipsi Filio, quia in ipso est potentia quae est respectu omnis eius quod habet rationem possibilis cuiuscumque. Sed ille cui deficit aliquid pertinens ad omnipotentiam non vt existens formaliter potentia, sed quia coniuncta omnipotentiae vt est in determinato supposito: non oportet quin sit in potens ideo licet: paternitas quae coniuncta est cum generare in Patre paternitati non sit in Filio; non tamen sequitur quin sit omnipotens, nec sequitur quin habeat omnipotentiam simpliciter.
On this page