Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Post haec quaeritur vtrum sicut dicitur solna Pater est dater, vel solus Filine est Filium, ita possit dici solus Pater est Deus, &c.
CIrca vigesimam primanm distinctionem. Quaeritur vtrum dictio exclusiua addita Patri excludat Filium. Et arguitur quod non; quia dictio exclusiua non excludit id quod est de intellectu eius cui dictio exclusiua adiungitur. Sed Filius est de intellectu Patris. Ergo, &c. Praeterea non plus differunt Pater & Filius in diuinis, quam totum & pars. Sed dictio exclusiua addita toti non excludit partem. Ergo, &c.
Contra Philosophus 1. Physicorum dicit quod dictio exclusiua addita principio, excludit principiatum. Sed ista dicuntur relatiue. Ergo, &d.
Respondeo, hic duo sunt videnda. Primum est quid habet excludi per dictionem exclusiuam. Secundum, quomodo se habeat ad diuina.
Quantum ergo ad primum, est sciendum, quod cum dictio exclusiua excludat omne id quod est aliud a subiecto a consortio praedicati quod subiecto attribuitur, omne illud quod ita diuisum est a subiecto quod nec includit vel importat subiectum, nec includitur vel importatur a subiecto per dictionem exclusiuam excluditur. IIla autem quae supposito disferunt vnum nec includit in sua essentia nec importat alterum vt pro quo supponit: ideo dictio enclusiua excludit omne quod est aliud a subiecto cui dictio exclusiua adiungitur, &c. Et quia relatiua quae sunt talia sicut est Pater & Filius differunt supposito: ideo dictio exclusiua addita vni excludit reliquum. Si autem sint aliqua relatiua quae sint in eodem supposito; sicut quando aliquid mouet seipsum, mouens & motum sunt idem supposito: siue hoc conueuiat ei per eandem partem, siue per plures, siue accipiantur ambo in concreto, non oportet quod dictio exclusiua addita vni excludat reliquum. Vnde non sequitur quod solum mouens seipsum currit: non ergo motus a seipso currit, cum vnum possit supponere pro alio & praedicetur de alio. Quae. dam autem sunt quae vel includunt alterum vel important, sicut Socrates includit hominem, & album includit suppositum in quo est albedo, & talia non excluduntur. Et simisiter quaedam includuntur a subiecto in recto, vt homo includit animal rationale, & talia non excluduntur. Vnde dictio exclusiua addita alicui termino non excludit eius inferius; nec difserentiam, nec superius. Vnde non sequitur, tantum homo currit, non ergo Socrates, vel non ergo animal, vel non ergo rationale. Similiter nec aecidens coneretum: vn. de non sequitur solus homo currit, non ergo album. Ratio autem omnium istorum est quod eadem attributione qua praedieatum subiecto implicite attribuitur, omnibus talibus vel saltem attribuitur tali pro quo ista possunt supponere, vt de se patet: & ideo talia non sunt aliud a subiecto cui attribuitur praedicatum. Ea autem quae implicant subiectum in obliquo subdiuiduntur. Nam quaedam sunt partes subiecti, sicut domus includit parietem in obliquo. Et talia respectu praedicati quod est esse, & respectu praedicati quod natum est conuenite toti & parti, non excluduntur. Inde non sequitur tantum domus est, non ergo paries: nec sequitur domus est alba ergo non paries. quia talia praedicata eadem atiributione qua attribuuntur toti attribuuntur parti; vel intelliguntur attribui partibus; vel omnibus sicut esse: vel pluribus sicut album. Ea vero quae subiectum important in obliquo, non vt partem sui, sed diuersum a se supposito, sicut Pater irnportat Filium non in recto sed in obliquo, quia Pater non est Filius, sed est Filii: exeluduntur per dictionem exclusiuam, ficut dictum est supra: quia non eadem attributio. ne qua attribuitur praedicatum subiecto, attribuitur talibus, licet possit in fieri inesse talibus: sieut attribuere esse Patri non est attribuere esse Filio, licet Patrem esse inferat Filium esse: alioquin at. tribuere currere Patri, esset attribuere esse Tilio quia currere Patris infert esse Filii.
Notandum vlterius quod ea quae sunt inferiora ad subiectum & ea quae includuntur in subiecto vt genus vel differentia, non solum non excluiduntur, sed etiam inferuntur: vt tantum homo est, ergo tantum animal est, vel tantum rationale est: & sic est de omnibus quae homo includit & infert. Ea vero quae sunt inferiora non excluduntur, sed nec inferuntur: sicut tantum homo currit, non sequitur, non ergo Socrates nec etiam sequitur, ergo Socrates.
Sed hic vt dicunt quidam sunt duo dubia. Priinum, est quia cum oporteat affirmationem vel negationem de quolibet esse veram, videtur quod necessario sequitur vel Socratem currere vel Socratem non currere.
Respondetur, quod non necessarium est alterum istorum sequi ex isto antecedente quod est tantum hominem vel non hominem eurrere, quia ly currere & non currere sunt contradictoria: tamen quod sequatur currere, vel quod sequatur non currere ex illo antecedente, non sunt contradictoria: quia ly non, non fertur ad ly sequarur, sed ad currere,
Et ad hoc dicendum quod indefinita cum dictione exclusiua non infert inferius, nec absolute, nec cum dictione exclusiua. Inde non lequitur, tantum homo currit ergo Socrates, vel tantum Docrates currit: & hoc habet terminus commiinis ex sua natura, quia tantum additum termino communi non tollit ei quin sit superius. Inde sicut sequitur homo est, ergo animal est, & nonc conuerso: ita sequitur tantum homo, ergo tantum nnimal, & non e conuerso. Sed si accipiatur terminus cemmunis cum dictione exclusiua vniuersaliier, bene infert inferius sine dictione exclusiua, non autem cum dictione exclusiua. Vnde bene sequitur tantum omnis homo est visibilis vel curtit, ergo Soerates, sed non sequitur, ergo tantum bocrates. Primum habet terminus communis ex natura sua scilicet inferre absolute suum inferius, quando disstihuitur per signum vniuersale. Aeo secundum habet ex dictione exclusiua, quia dictio exclusiua ita immobilitat terminumquod non potest fieri discensus sub eo cum dictione exclusiua. Similiter quando dictio exclusiua additur toti integrali nunquam infert partem cum dictione ea¬ clusiua: & hoc de virtute locutionis. Vnde non sequitur sola domus est, vel est alba, Ergo solus paries est, vel est albus. Sed bene infert respectu huius praedicati esse parietem sine dictione exclusiua. vnde sequitut tantum domus est, ergo paries. Sed respectu aliorum praedicatorum quae non necessario intelliguntur attribui omnibus partibus vna cum toto, non infert partem etiam sine dictione exclusiua. Vnde non sequitur sola domus est alba, ergo paries est albus. Et sic patet de primo¬
Quantum ad secundum dicendum quod quando dicitur solus in diuinis, si solus teneatur cathiegorice importat solitudinem in illo circa quod ponitur. Et sic omnes locutiones vbi ponitur solus in diuinis, sunt falsae: quia in diuinis non est solitudo. Si autem teneatur svncathegorematice, sic quando additur ad subiectum potest addi vel termino personali, vel termino essentiali. Si addatur termino per lonali non essentiali, vt quando dico solus Pater est Deus, vel tantum quantum omnes personae; tunc potest fieri exclusio a consortio in forma subiecti: vt sensus sit solus Pater &c. id est ille qui est Pater a quo nullus alius est Pater, quasi diceretur ille qui solus est Pater. Et sic sunt verae istae solus Pater est Deus, & solus Pater est tantum quantum omnes personae. Si autem fiat exclusio alterius a subiecto & consortio praedicati: tunc potest excludere vel aliud neutraliter, vt sit sensus Pater est Deus & non aliud a Patre est Deus, est vera: quia non excluditur Filius, vel Spiritussanctus, quia non sunt aliud a Patre, vel potest excludere alium masculine, & sic est falsa: & sic est sensus, Pater elt Deus & nullus alius a Patre est Deus, quia sic excluduntur. Filius & Spiritussanctus a consortio praedicati quod est Deus. Et quia duo primi sensus non sunt ita proprii sicut tertius, in quo sensu proposirio est falsa: ideo tales propositiones sunt de virtute locutionis omnes falsae simpliciter, nec sunt extendendae sed exponendae. Nam dictio exclusina addita subiecto quantum est de virtute locutionis excludit omne aliud suppositum a consortio praedicati. Si autem dictio exclusiua addatur ad terminum essentialem in subiecto positum, fiue respectu praedicati personalis, siue respectu praedicati essentialis, erit vera propositio. Vnde solus Deus est Pater, vel Filius, vel Deus, vel Creator, vel aliquid tale: dum tamen Pater & Filius stent pro persona Patris & pro persona Filii indiuinis, totum est verum. Si autem terminus essentialis ponatur ex parte praedicati cum dictione exclusiua, dicendo Pater est tantum Deus, vel solus Deus: tunc dicendum quod differt de, tantum, & de, sosus; quia tantum cum sit aduerbium habet determinare ex natura sua praedicatum ex parte cuius semper tenet se nota verbalis, puta est: & accipitur semper formaliter terminus in praedicato positus. Vnde haec dictio tantum non solum habet excludere aliud a subiecto, sed habet excludere aliud a forma praedicati respectu huius quod est conuenire subiecto. Vnde si dicam Sortes currit tantum sensus est quod currere inest Sorti & nullus alius actus. Et similiter quando dicitur Pater est Deus tantum, sensus est Pater habet diuinam naturam & nullam aliam. Et hoc verum est tam de Patre quam de Spiritu Sancto. Sed de Filio esset falsum, quia haec est falsa, Filius est Deus tantum, quia est Deus & homo. Solus autem non habet quod sit determinatio praedicati nisi teneatur in vi aduerbii, vt si dicatur iste incedit solus id est solitauie, vel nisi accipiatur pro dictione cathiegorica, vt sit fensus iste est homo solus id est solitarius. Et ideo si solus ponatur a parte praedicati hoc est in quantum implicatur aliqua complexio, vt sit sensus Pater est solus Deus, id est Pater est ille qui solus est Deus. Et sic si ly solus excludat aliud, est vera. Si autem excludat alium masculine, erit falsa, quia ly qui supponit pro persona Patris a quo Filius non est aliud, sed alius: & in vno sensu est falsa & in alio est vera. Si autem accipiatur ly solus in vi aduerbii vt sit idem quod tantum vel solum tunc erit idem iudicium de N solus & de lu tantum & secundum quod Iv solus excludit alium masculine verificatur de hoc nomine Trinitas. Vnde haec est vera, Trinitas est solus Deus, & Trinitas est ille qui solus est Deus: quia lvy qui non supponit pro supposito quod sit Pater tantum vel Filius, sed supponit pro eo quod stat pro omnibus. Et sic patet ad secundum.
Ad primum ergo in oppositum dicendum quod illud quod est de intellectu termini in obliquo & est diuersum ab eo supposito, excluditur per dictionem excluisiuam, sicut patuit. Ad secundum dicendum quod licet Pater & Filius in diuinis habeant maiorem vnitatem quam totum tntegrale & pars quaecumque: non tamen attributio praedicati ad vnum includit attributionem praedicati ad aliud sicut in toto & parte: & ideo habeat maiorem differentiam in eo quod facit ad exclusionem scilicet in supposito, quam totum & pars.
On this page