Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio vigesima secunda.

QVAESTIO PRIMA.

CIrca vigesimam secundam distinctionem, Quaeritur vtrum aliquid proprie dicatur de Deo. Et arguitur quod non, quia illud quod attribuitur Deo ex creaturis non dicitur proprie de Deo sicut esse iratum & consimilia. Sed omnia quae attribuimus Deo, attribuimus ex creaturis cum nihil sciamus de Deo nisi ex creaturis, siue per creaturas. Ergo &c.

In contrarium est veritas.

Respondeo, hic sunt duo videnda. Primum est quomodo aliquid dicatur conuenire alicui proprie Secundum est ostendere quod aliqua de Deo proprie dicuntur saltem quantum ad rem significatam.

Quantum ad primum sciendum quod hic proprie non accipitur prout opponitur contra commune secundum quod proprie dicitur aliquid alicui conuenire quod conuenit ei soli: sed proprie accipitur hic prout distinguitur contra metaphoricedici, secundum quod homo dicitur proprie ridere; pratum vero non proprie sed metaphorice. Dicitur ergo aliquid alicui conuenire proprie, quando res significata inuenttur in eo cui ille terminus attribuitur: sicuti ridere est directe impositum ad significandum determinatum actum oris qui in solo homine inuenitur. Et ideo soli homini conuenit proprie. Metaphorice autem dicitur aliquid de aliquo quando res ad quam significandam impositus est terminus nom inuenitur in eo cui terminus attribuitur, sed aliqua similitudo ad ipium: sicut actus qui est ridere non inuenitur in prato, sed aliquid simile ad ipsum, in quantum pulchritudo prati importat quandam iucunditatem. Hoc sitA dictum quantum ad primum.

Quantum ad secundum sciendum quod quaedam nomina imponuntur ad significandum perfectionem absolute, & non secundum aliquem modum qno est in Deo vel in ereatura: sicut hoc quod dico esse, vcl eognoscere vel intelligere. Quaedam vero significant aliquam pertectionem secundum aliquem modum determinatum quo est in creatu. ra, sicut est sentire & scire per diseursum: quaedam vero significant perfectionem modo quo est in Deo, sicut esse aeternaliter vel aliquid tale. Ea vero quae significant absolutam perfectionem non importando modum quo est in creatura, Deo conueniunt proprie quantum ad significatum, licet non ita proprie quantum ad modum significandi Et similiter illa quae signisicant perfectionem modo quo soliDeo conuenit. Quod autem talia quan. tum ad tem significatam Deo proprie conueniant, ostenditur sic: quia tunc proprie dicitur aliquid conuenire alicui, quando illud quod significaturI perterminu inuenitur in eo: & hoc patet ex dictis. Sed ea quae dicunt peifectionem absolute v, erissime sunt in Deo: & ea etiam quae significant perfectionem modo quo inuenitur in solo Deo. Ergo &c. Probatio minoris primo quantum ad ea quae dicunt perfectionem absolute: quia sicut ostensum fuit quando agebatur de attributis, oportet ponere in Deo verissime, omne illud quod dicit perfectionem simpliciter: talia autem sunt sicut ens cognoscens & consimilia quae dicunt perfectionem simpliciter, quia melius est habens talem pertectionem omni non habente: sicut melius est ens, omni non ente, & melius est cognoscens omni non cognoscente: non sic potest dici quod melius sit album omni non albo. Ergo talia verissime sunt in Deo. Ea autem quae significant perfectionem modo quo soli Deo conuenit, sicut esse aeternum, esse iustitam subsistentem, vel aliquid tale, oporter necessario esse in Deo: quia si non essent in. Deo, non essent nisi pura figmenta: imo ex hoc quod soli Deo conueniunt, oportet quod illud quod dicunt, verissime ponant in Deo: quia sidicerentur de Deo metaphorice, oporteret quod dicerentur esse de eo per similitudinem ad aliquid in quo essent vere & realiter, quia quicquid dicitur de aliquo metaphorice, oportet quod dicatur de eo per similitudinem ad aliud, cui illud conuenit vere & proprie. Et sic patet quod quantum ad rem significatam talia Deo proprie conueniunt.

Quantum autem ad modum significandi, non ita proprie attribuimus aliquid Deo, sicut creaturis: quia illa quae significamus in abstracto, significamus vt quo est aliquid, & non vt quod elt: sicut iustitia, bonitas scientia & consimilia. Illa autem quae significamus in concreto, significamus per modum compositi: sicut homo significat habens humanitatem: habens autem humanitatem secundum modum significandi, videtur se habere ad humanitatem quam habet sicut totum ad partem: sed quia licet in abstractis non significentur vt quod est, sed vt quo aliquid est, nontamen excluditur ab eis omne illud quod est vbi est omnimoda simplicitas. Vnde quando dicitur iustitia, licet non significetur nisi vt quo aliquid est iustum, non tamen significatur iustitiam non posse esse ipsum iustum. In coneretis etiam licet hoc quod significatur per modum habentis, significetur per rnodum compositi: non tamen talia nomina significant compositionem ibi esse cui talia nomint attribuuntur. Veritas auten consistit m hec quod res sit conformis, non ipsi modo significandi, sed ei quod de ipsa dicitur, vel significatur. Vnde quando dicimus Deus est iustus, vel iustitia, propositiones nom sunt falsae, licet non sint omnino ptoppriae, quae improprietas nondicit falsitatem, Ied magis imperfectionem: quia Deum & impersecte intelligimus & imperfecte significamus: sed non oportet quod sint filsae. Illa autem quae significant perfectionem modo quo est in creaturis, sicut leo vitis, & confimilia, non possunt dici de Deo proprie, sed metaphorice tantum: quia talia in Deo non sunt realiter, & secundum propriam entitatem, sed secundum aliqualem similituidine.

Ad rationem in oppositum, dicendum est quod aliquid ex creaturis attribui Deo duplieiter est. Vno modo quod lv ex dicat causam innotescendi illud quod Deo attribuitur, vt sit sensus, quod cognitio creaturarum est causa innotescendi ea quae cognoscimus de Deo, vel quidquid cognoscimus, & ea quae ei attribuimus: & sic quod attribuimus Deo ex creaturis, non oportet metaphorice dici de Deo, imo possunt dici de Deo proprie: nam illud quod conuenit causae proprie, potest cognosci per effectum. Alio modo ly ex potest dicere aliquo modo causam ipsius attributi: vt sit sensus, quod aliquid attribuitur Deo ex ereaturis, quia scilicet non conuenit ei nisi ex similitudine aliqua ad creaturas: sicut dicitur leo propter aliquam similitudinem in fortitudine. Et quod sic attribuitur Deo ex creaturis, attribuitur ei metaphorice. Sic autem non oportet attribuere Deo ex creaturis quidquid Deo attribuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1