Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Praedictis adiiciendumm est, quod cai chuinta nomina quae secundum substantuuam de Dea dicuntur singulariter &e uon plurasiter &c.
CIrca vigesimam tert iam distinctionem, quaeritur vtrum persona in diuinis significet essentiam vel relationem. Et videtur quod significer substantiam: quia hoc dicit Augustinus expresse, quod scilicet significet substantiam. Praeteres persona importat proprietatem ad dignitatem pertinente. Sed relatio nullam dignitatem importat. Ergo &c.
Respondeo, hic sunttria videnda. Primum est de ortu huius nominis persona: vnde scilicet primo habuit ortum, & de eius signisicatione. Secundum an proprie conueniat in diuinis. Tertium quid significet in diuinis.
Quantum ad primumsunt duae opiniones. Prima est quod persona non habuit ortum a personando: quia tunc media sillaba esset breuis, sicut & de personate: sed dicitur persona quasi par se vna: quia dicit aliqud vnum numero habens esse & vnitatem per se indiuiduum scilicet substantiae.
Sed hoc non potest stare. Primo, quia illud quod significat specialiter suppositum naturae rationalis, non habet ortum ab eo quod conuenit omni substantiae, Sed habere per se vnitatem & entitatem, conuenit omni substantiae particulari. Ergo &c. aecundo quia illud quod importat quandam dignitatem specialem, non habetortum ab eo quod nullam dignitaum importat. Sed peris sona importat dignitatem: vnde non conuenit nisi habentibus intellectum; esse autem per se vnum nullam dignitatem specialem importat, quia hoc conuenit substantiis vniuersalibus sicut substantiis dignitatem habentibus. Ergo, &c.
Et ideo melius dicitur, quod habuit ortum a personando: quia scilicet quando aliquis debebat commendari, aliquis accipiebat laruam quandam quae tepraesentabat illum commendandum, & in alla personabat laudes eius: vnde & illa larua vocata est persona: & postea ille cuius laudes personabantur dictus est persona. Et inde, nomen personae impositum est ad significandum suppositum naturae dignitatem habentis, scilicet suppositum naturae intellectualis siue rationalis. Ad illud autem quod alii dicunt quod media syllaba deberet esse breuis, si diceretur persona a personando. Dicendum, quod non oportet: quia sicut ad placitum sunt nomina imposita ad sig ificandum, ita ad placitum possunt in compositis produci non obstante quod sint breuia in simplicibus: & maxime quando subest aliqua causa quare debeat ita fieri: & sic est hic. Nam forte ad denotandum dignitatem illius cuius laudes personabantur media svllaba producta est, vt denotaretur quod persona significabat rem magni ponderis.
Quantum autem ad significationem, sciendum quod quidam dicunt quod persona significat secundam intentione, sicut particulare genus species & consimilia. Et hoc probant dupliciter. Primo, per deffinitionem personae: quia in eius deffinitione ponitur indiuidua substantia: indiuiduum autem est nomen secundae intentionis. Ergo, &c. Secundo, quia illud quod est commune secundum rem indiuinis, est vnum numero in omnibus personis: sicut patet de omnibus absolutis: vnde omnes personae sunt vnus Deus, vnus creator numero, & sic de aliis. Sed personae diuinae non sunt vna persona numero. Ergo, &c. Aliis videtur quod persona non significet intentionem, sed rem absolutam substratam intentioni: sicut hiomo non significat secundam intentionem, sicut significat species, sed rem absolutam substratam intentioni. Ad cuius euidentiam sciendum, quod sicut homo significat rem absolutam substratam intentioni, quae est species: ita etiam aliquis homo significat rem substratam intentioni, quae est indiuiduum vagum. Sicut autem aliquis homo significat rem substratam isti intentioni, quae dox citur indiuiduum vagum in natura humana: ita persona significat rem substratam intentioni parricularitatis, siue indiuidui vagi in omni natura intellectuali. Vnde significat illud quod est vnum numero, siue subsistens incommunicabile in natura intellectuali. Et quod ita sitpotest ostendi sic quia hoc nomen persona impositum est ad signisicandum suppositum naturae intellectualis, secundum quod quandam digntatem importat. Intena tiones autem secundae non important aliquam dignitatem, sed res substrata intentionibus: vnde animalitas non importat maiorem dignitatemlin hominc. Ergo &c. Secundo quia hoc nomen petsona est impositum ad significandum aliquid diggnum laude. Intentiones non dicunt aliquid dit gnum laude vel vituperio: quia hoc conuenit soli rei habenti dominium sui actus. Ergo &c. Ex his patet quod deffinitio quam dat Doetius de persona est bona: scilicet quod est naturae rationalis indiuidua substantia: quia cum persona dicat supposifum naturae habentis dignitatem, scilicet naturae intellectualis vel rationalis, & deffinitio Hoctii Hoc plane manifestet, & contineat ea quibus persona per se habet distingui ab omni alio, perfecta est illa de ffinitio: per hoc enim quod dicitur substantia, distinguitur ab accidentibus: per hoc vero quod dicitur indiuidua distinguitur ab vniuersalibus in genere substantiae: per hoc vero quod dicitur nature rationalis distinguitur ab inanimatis & a vegetabilibus siue Plantis, & ab irrationalibus, siue non intellectualibus: nam rationale star pro intellectuali & indiuiduum pro incommunicabili: quia indiuiduum non ita conuenit intellectualibomnibus, pura diuinis, sicut incommunicabile.
Ad primum ergo quod alii inducunt ad probandum quod persona dicat intentionem secundam Dicendu quodquia saepe nos latent differentiae essentiales, vtimur ad circum loquendum eas quibuldam accidentibus vel rei vel intentionis, Et sic est in proposito: vt si diceretur quod homo est illud quod inuenitur in specie naturae humanae vel aliquid tale.
Ad secundum dicendum, quod differt aliquid esse ens rationis; & eius communitatem esse communitatem rationis. Nam quando dicitur Socrates est homo, Plato est homo, & sic de singulis: sy homo non dicit ens rationis, sed ens reale. Sed eius communitas siue vnitas secundum quam dicitur esse quid commune multis, vel quid vnum inmultis, non est communitas secundum rem sed secundum rationem. Sed si dicatur homo est spe cies, equus est species, & sic de aliis: sic ipsum quod dicitur commune, & eius communitas est ens rationis. Quando ergo dicitur quod illud quod est commune secundum rem indiuinis, est vnum numero in omnibus personis: verum est accipiendo commune secundum rem illud quod non solumdicit ens reale, sed etiam eius communitatem & vnitatem secundum rem: sicut patet de essentia diuina: sed non oportet quod omne quod dicit rem indiuinis, sit vnum numero in omnibus personis: alioquin cum paternitati & filiatiomi sit commune hoc quod dicorelatio, quae rem veram dicit, sequeretur quod vtraque esset vna relatio numero, quod falsum est: quia IV relatio dicit rem, eius tamen communitas non est communitas siue vnitas secundum rem. Et sic patet de ortu huius nominis persona, & eius significatione in gienerali. De secundo, scilicet an persona conueniat in diuinis, satis patet ex dictis: quia persona quantum ad illud ad quod nomen est impositum, in Deo proprie inuenitur: quia persona significat vt dictum est aliquid subsistens, & incommunicabile in natura intellectuali, siue suppositum naturae intellectualis: hoc autem proprie inuenitur in diuinis sicut de se paret: ideo, &c. Nec obstat quod deffinitio personae habet plures parter, quia non sunt partes rei sed rationis & secundum rationem licet autem repugnet Deo habere partes rei vel secuudum rem, &c. Non tamenrepugnat ei habere partes vel plura secundum rationem.
Tamen contra praedicta arguunt quidam, scilicet contra hoc quod dictum est quod persona. proprie connenit Deo, quantum ad illud ad quod significandum nomen est impositum: quia vt dicunt nomina a nobis sunt imposita ad significandum res sensibiles nobis notas, quae in Deo esse non possunt. Ergo nullum nomen a nobis impositum potest couenire Deo proprie. Et ad hoc dicendum est, quod insigmficaro nominis est considerare aliquid formale ad quod directe significan¬ dum siue in abstracto siue in conereto impositum est nomen: & hoc proprie erit aliqua natura vel aliqua perfectio. Materialiter autem importatum insignificato nominis, est omne illud in quo talis natura inuenitur: sicut iustum formaliter significat illud quod habet iustitiam, quidquid sit illud, & quomodocumque habeat eam, dummodo habeat eam formaliter siue per identitatem siue per inhaerentiam: materialiter autem importat hoc vel illud in quo iustitia inuenitur. Quanto ergo dicitur qnod nomina a nobis inuenta sunt imposita ad significandum res sensibiles nobis notas. Si inrelligatur de farmali significato, non habet veritatem vniuersaliter: imo quaedam nomina sunt imposita ad significandum formaliter aliquam per. fectionem absolute sine modo determinato quo conuenit sensibilibus vel spiritualibus, creatis vel increatis, sicut esse viuere & similia. Si autem intelligatur de materiali quod importatur in significato nominis, sic verum est quod talia prius significans per nomina prout insensibilibus nobis notis apparent, quam significemus ea esse in Deo, vel prout sunt in Deotnon tamen sunt primo & principaliter impositae ad significandum praecise ea, vna cum modo secundum quem solum conueniunt creaturae sensibili. Quaedam etiam nomina sunt quae significant solum illud quod conuenit Deo primo & principaliter, & solum sunt smpolita ad significadum ea quae sunt in Deo, sicut hoc quod dico creator, vel aliquid tale: qui licet nouerimus prius res sensibiles, & significauerimus, quum Deum: tamen ex rebus sic notis Deum cognoscimus quantum ad ea quae sunt propria eius, & nomina ad ea sola significanda imposuimus. Vnde illud dictum quo dicitur quod nomina non conueniunt Deo, quantum ad illud ad quod sigliificandum imponuntur: accipiendo vniuersaliter est manifeste falsum,
Quantum ad tertium, quid scilicet persona significet in diuinis, vtrum scilicet substantiam vel resationem. Praetermitto tres conclusiones probandas. Prima est quod persona includit vtruma que, scilicet substantiam & relationem, non vt relatio est, sed vt est proprietas distinctiua. Socunda conclusio est quod si accipiantur in obliquo substantia & relatio: persona nil signisicat in recto sed in obliquo. Tertia conclusio, est quod si vtrumque, scilicet substantia & relatio, accipiantur in concreto: persona significat formaliter relationem per modum substantiae, loquendo de formalitate fundamenti in quo scilicet fundatur significatum huius nominis persona secundum quod iam exponetur.
Prima conclusio, patet sic: quia illud de cuius ratione est quod sit subsistens distinctum vnitate & incommunicabile, includit in sua ratione & illud per quod subsistit; & illud per quod est distinctum & incommunicabile. Sed de ratione personae est quod sit subsistens, &c. Ergo persona includit in sua ratiune illud per quod subsistit, & illud per quod est quid distinctum & incommunicabile. Sed persona diuina subsistit per diuinam substantiam, quia per eam omne quod est in diuinis habet esse, non in alio sustentante. Esse autem distinctum & incommunicabile habet per relationem, non vt. est relatio, sed vt est etiam proprietas distinctiua in esse supposibili siue substentali, quia vt est relatio referens & distinguens: in esse relatio vt relatiuum est tantum, non est de ratione personae: cum persona sit suppositum dissin ctum in natura substantiali intellectuali. Vnde quia distinctio subsistentis oportet quod fiat per aliquid quod distinguat in esse substantiali: ideo dicitur quod relatio vt proprietas distinctiua in esse subsistentali est de significato personae: hoc autem habet relatio in diuinis inquantum ipsa est substantia diuina.
Secunda conclusio, etiam faciliter patet: quia formaliter loquendo concretum formam a qua deseendit importat in obliquo: quia foima abstracta accipitur vt ratio concreti: vnde albedo est ratio essendi album. Cum ergo persona significet toncretiue: quia significat per modum suppositi & per modum eius quod est, non autem per modum eius quo est aliquid: concretum autem, quod est persona in diuinis. nil aliud sit quam subsistens diuinum, vnitate distinctum & incommunicabile: oportet quod formaliter loquendo, formam abstractam per quam est subsistens, & formam abstractam qua est dissinctum importet in obliquo. Vnde si deffiniretur persona diuina in generali, diceretur quod est subsistens in natura diuina distincta proprietate: sed si deffiniretur persona Patris in speciali, diceretur quod est subsistens in natura diuina distinctum paternitate. In istis autem sicut patet ponitur tam substantia, quam essentia, quam relatio in obliquo.
Quantum autem ad tertiam conclusionem: sciendum quod S. Thomas I. p. q. 29. ar. 4. dicit quod formale in signisicato personae est relatio. ln quaestionibus autem disputatis de potentia qs. ar. 4. dicit quod persona diuina nec substantiam nec relationem significat formaliter, sed significat subsistens diuinum distinctum quidquid sit illud quo distinguitur.
quaestionibus disputaris accipit formale significatum, id quod primum occurrit intellectui de significato nominis. Et quia quando dico Persona diuina, vel suppositum diuinum non occurrit intellectui proprietas distinctiua in speciali, puta relatio, paternitas vel filiatio, vel aliquid tale in sneciali: sed solum aliquid distinctum: ideo dicit quod formaliter persona non significat relationem in speciali. In prima aut em parte accipit formale significatum personae, illud quod est formale in eo: in quo fundatur illud quod dicitur primo modo significatum formale, ita quod illud est formale in eo in quo fundatur hoc quod est subsistens diuinum distinctum. Hoc autem est, vt ibi dicit, relatio pro vt significatur per modum substantiae: & hoc in concreto. It si accipiatur Pater vel etiam Filium non adiectiue sed substantiue, hoc est formnte fundamentum in quo fundatur significatum personae. Et hoc patet sic: quia si accipiatur aliquod absolutum concretiue; non erit vltimate distinctum & incommutabile. Sicut patet, hoc quod dico, Deus, creator, nestus & consimilia omnia.
Similiter Pater vel Filius adiectiue, non dicit suppositum: quia non dicit nisi illud quod habet paternitatem quicquid sit illud, siue distinguatur per paternitatem suppolitiue, siue nom. Sed Pater per vt tenetur substantiue, pro vt scilicet idem est suppositum in esse suppositi, distinctum pater. nitate pro vt nata est distinguere in esse subsistentiae. Sic relatiuum coneretiue & per modum substantiae acceptum, est formale fundamentum significati personae in diuinis.
Sed contra hoc dicunt quidam, quod si ita esset, non plus pater significaret suppositum vel per sonam: quum album quando substantiuatur. fet ad hoc dicendum est quod imo, quia forma a qua album descendit scilicet albedo, in nullo facit etiam secundum rem ad esse distinctum suppositi, quod importatur per album substantiuum. Paternitas autem, secundum rem facit ad constitutionem suppositi habentis paternitatem: licet hoc non conueniat ei inquantum est relatio. Vnde essentialiter ipsa paternitas est ipse Pater subsistens, & ipsum realiter a Filio distinguens. Et ideo non est simile.
Quidam autem dicunt quod persona diuina non dicit relatiuum secundum se. Sed dicitur relatiue secundum suum inferius, quod est Pater vel Filius. Sed hoc nihil est, quia licet aliquo modo possit quod Pater vel Filius sint inferiora ad personam diuinam communiter dictam, modo quo superius & inferius possunt esse in diuinis, tamen relatiuum non se habet vt inferius ad personam diuinam absolute dictam: quia omnis persona diuina est persona relatiua. Et ideo responsio supra posita est melior.
Ad primum in oppositum, dicendum est quod quando Augustinus dicit personam significare substantiam, vel hoc dicit propter identitatem realem, & sic etiam relatio dicit substantiam: quia relatio est realiter substantia diuina, vel ibi accipit substantiam pro supposito substantiae substantia autem sic dicta, in diuinis, dicit relationem per modum substantiae.
Ad secundum dicendum, quod quando dicitur quod persona est hipostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinentem, si intelligatur quod proprietas quae distinguit vniuersaliter personas in quacumque natura intellectuali, dicat aliquam dignitatem spiritualem; falsum est. Quia ita distinguitur vnus homo ab alio per quantitatem, supponendo quod quantitas faciat ad indiuiduationem: sicut vnus lapis distinguitur ab alio. Nec quarititas hominis esientialiter loquendo, esinobilior quantitate sapidis. Si autem intelligatur quod proprietas constituens personam vel distinguens eam numeraliter, vel quasi numeraliter, quod dico propter diuina. Sit in natura habente dignitarem, scilicet, in natura intellectuali, verum est quod sic proprietas pertinens ad dignita, tem: est de constitutione personae. Et talem dignita tem habet persona diuina: & quicquid est in diuinis. Vnde illa dignitas quo pertinet ad personam, se tenet ex parte naturae substantialis, vel inrellectualis in qua est persona: & ex parte proprietatis indiuidualis numeraliter distinguentis.
On this page