Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum deus possit facere universum melius

Nunc testat illud discutiendum, vtrum melius &c.

Distinctio quadragesima prima. ARTICVLVS PRIMVS. QVAESTIO PRIMA.

CIrca distinctionem quadragesimam primam. Quaeritur, vtrum Deus possit facere vniuersum melius.

Et arguitur quod non. Quia optimo non est dare melius.

Sed vniuersum est optimum, sicut habetur ab Augustino super illud Gienesis. Vidit Deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona. Ergo, &c.

In contrarium est magister.

Respondeo hic loquimur de vniuerso, non ineludendo Deum in ipso: quia Deus cum centum mundis, vel cum mundo meliorato, non est aliquid melius seipso solo. Vnde loquimur hic de vniuersitate creaturarum. Vniuersum ergo sic ae. ceptum, etiam potest intelligi melius fieri: vno modo per additionem aliquarum creaturarum, quae non sunt de integritate Vniuersi.

Alio modo meliorando ipsum Vniuersum quod nunc est. Et quia entitas, sicut etiam vnitas Vniuersi, consistit in quodam ordine partium. Ardo autem duo includit, vnum formaliter vel formale, scilicet proportionem vnius partis ad aliam, & ipsas partes proportionatas, siue ordinatas.

Si ergo quaeratur de partibus ordinatis in vniuerso, vtrum Deus possit facere aas meliores. Sciendum quod quaedam sunt, quae sunt substan¬ tiae: & quaedam, quae sunt act dentia: loquerterer de substantiis, posito quod non suscitant magis & minus: eatum bonitas intranea, & essentia non ppotest crelcere, nec minui, Idem ess etiam de accidentibus quae non recipiunt magis & minus: quia bonitas essentialis talium non potest minui, nec augeri.

Quantum autem ad accidentia quae recipiunt magis & minus, eorum bonitas potest augeri, Qt minui; & subiecta eorum etiam possunt fieri meliora per ipsa: ita tamen posito quod accidentia quae possunt recipere magis & minus, non pessint augeri in infinitum. Sic intelligendum est, quod Deus posset partes non ex istentes meliores faccie, quantum ad talia aecidentia, vsque ad determina. tum gradum bonitatis. Quo dato, non posset eas facere meliores: sicut secundum eos, qui ponunt quod augmentum m charitate non vadit in ir finitum, potest facere ita perfectam charitatem quod non posset facere perfectiorem. Vnde mirum est de quibusdam, qui ponunt quod Deus non potest augere charitatem in infinitum, & tamen ponunt quod Deus potest facere quamcumque creaturam meliorem, & meliorem etiam in infinitum. Intelligendum tamen est, quod vniuersum non melioraretur per tasem meliorationem partium, nisi omnes proportionabiliter meliora rentur: vel intr anee, sicut accidentia recipientia magis & minus: vel accidentaliter, sicut earum subsecta.

Si autem loquamur de eo quod est formnale in ordine vniuersi, scilicet de ordine ipso vniuersi, & & de proportione forinaliter aecepta: sic, dictus ordo intelligipotest esse melior dupliciter. Ino modo in habitudine ad finem eatra. Alio modi ad finem intra.

Quanum ad finem extra, dupliciter potess etiam intelligi. Vno modo quod possit ordinari ad sinem meliorem extra: & hoc est impossibile: quia eum Deus sit finis extra, ad quem sicut ad dueem ordinatur totum vniuersum, & melius non possit esse: impossibile est vniuersum ordinari ad meliorem sinem txtra, quam sit finis ad quem nunc ordinatur. Vel potest meliorari in habitudine ad finem, per hoc quod nob liori, & ercellentiuri modo, ordinetur in ipsum. Et sic potest fieri melsus, supposito quod ordo vntuersi possit in se meliorari: quia quanto ordo vniuerli est in se melior, tanto altiori modo redueitur in Deum.

Quantum autem ad finem intra, qui est quasi consonantia vniuersi prout vnum ordinatur ad alterum, potest intelligi quod ordo melioretur dupliciter. Vno modo extensiue, quod scilicet quaedam partes vniuersi ordinentur, quae modo nonunt ordinatae. Et sic similiter non potell esse: quia nihil est in vniuerso quod non sit a Deo ordinatum. Alio modo potest intelligi meliorari intensiue, melioratis omnibus partibus proporuonalster. Et quantum ad hoc, dicunt quidam, quoo in ordine est duo considerare, scilicet proportionem partium, & aliquid ex proportione rasultans. Sicut in cuthara est considerare proportionem chordarum, secundum acutum & graue, prout vna habet duplam, vel triplam proportionem resper ctu alterius, & est considerare melodiam resultantem inhoc. Dicunt ergo quod ordo vniuersi, melioratis omnibus pastibus proportiohalllti. non poslet meliorari quantum ad insam propoltionc cumaneat eadem proportio, aliter non proportionaliter meliorarentur: sed meliurarentui, quantum adillud quod ex proportione resultat, A scilicet quantum ad consonantiam vniuersi. Et sic dicunt, quod formalitei ordo vniuersi non potest esse melior: cum formaliter ordo consistat in proportione.

Hoc nihil est.

Primo, qua hionitas tonius, & sui ordinis & proportionis, dependet ex bonitate partium. Ergo melioratis partibus, melioratur ordo, & proportio earum.

Secundo, quia bonitas rerum numeratarum non attenditun lecundum ab olutam rationem vnsuersi, Mathematice considerati quendicimus numerum numerantem: alioquin tantum valerent. 2 canes, quantum 2. boues. Sed attenditur penes res numeratas. Sed constat quod rebus melioratis, mutatur proportio quantum ad res numeratas. Ergo ipsa proportio melioratur, Constat enim quod excessus duorum equorum, super tertium formaliter loquendo, quantum ao formalitatem quae facit aliquid esse bonum, est multo nobilior & melior, quam excessus duarum fabarum super tertiam. Ipsa enim proportio numeri Mathematici: secundum se non habet bonitatem. Constat enim quod x chymerae non plus valent quam vna.

Tertio, quia videntur imaginari quod inter chordas cvtliarae, sit proportio & non inter sonios qui faciunt melodiam: haec autem imagiaatio, falsa est. Et sdeo, tenendum est quod melioratis omnibus partibus vniuersi, esset ordo melioi for. maliter loquendo: quantum ad formale quod dat bonitatem ordins:

Ad rationem eorum faciliter potest dici, tamen dicunt quod eadem proportio manet. verum elt quantum ad proportionem Mathematicam, quae est secundum uumerum numerantem: non autem quantum ad proportionem naturalem quae est secundum res numeratas. Alius enim excessus est quorum equorum ad tertium: & duarum fabarum ad tertiam.

ARTICVIVS SECVNDVD

QVantum ad primum principale scilicet, vNtrum Deus posset meliorare vniuersum, addendo alias partes, scilicet alias species ad istud vniuersum, est duplex opinio de processu creaturarum in infinitum.

Nam quidam dicunt quod processus in perfectionibus creaturarum non vadit in infinium, ita quod Deus posset facere ita perfectam ercaturam, quod non esset dare perfectiorem. Et secundum istos videtur probabiliter quod non possit Deus facere aliquam speciem nobilorem omni data. Quia si est dare aliquam creaturam. Qua non possit esse perfectior, probabile est, quod illa fii facta in prima rerum institutione: vel saltem sequetur secundum istos, quod Deus potest facere ita perfectum vniuersum, quod non possit meliorari per additionem al quam specierum.

Alii vero ponunt quod non contingit dare ita perfectam creaturam qua non contingat dare perfectiorem, & secundum issos Deus potest in infinitum successiue semper facere vniuersum melius per additionem nouarum specierum. Quia secundum eos, procellus in specificis perfectionibus creaturarum, vadit in infinitum.

Ad euidentiam istorum primo ponendae sunt rationes illorum qui ponunt quod in perfectionibus creaturarum non est processus in infinitum.

Primo ergo hoc probant ex naturali appetitu rerum: & ad hoc adducunt tres rationes.

Prima talis est, illud est possibile in natura ad quod tendit naturalis appetitus: aloquin appetitus esset frustra. Sed naturalis appetitus rerum tendir ad perfectissimum. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur. Quia naturalis anpetitus magis tendit ad perfectum quam ad in perfectum, & magis ad perfectissimum, quam ad infimum. Sed appetitus & persectio vniuersi requirit infimum, scilicet materiam elementarem. Ergo appetitus & perfectio vniuersi siue rerum creatarum tendit ad perfectissimum.

Secunda talis est, natura non incipit processum quem non potest consumare. Sed natura incipit processus. Ergo tendit ad perfectionem, ergo inprocessu ad perfectionem, siue in processu in perfectionibus creaturarum, non vadit in infinitum. Quia non posset consumari.

Tertia accipitur ex auctoritate Philosophi 2 Phyficorum quod in apnonendo non est sic processus in infinitum, quod quidam magno sit dare maius: imo est secundum eum dare maximum, & causam huius assignat. Quia in apponendo ad perfectionem itur & ad actum. Ex hoc accipitur ssta maior scilicet quod in processu ad perfectionem & actum, non proceditur in infinitum quin sit dare maximum. Sed processus in perfectionibus creaturarum est ad actum. Ergo in perfectionibus creaturarum non contingit procedere in infinitum. Imo est dare perfectissimum, quo non contingit dare perfectius.

Haeo confirmant quarto auctoritate Augustini, qui dicit, quodi Deus vniuersum inchoat, cont net, & etsam perficit. Sed quod inchoatur, & perficitur, non vadit in infinitum, nec in sub, nec In supra.

Idem probant ex limitatione creaturae, & hoc duplici ratione. Quarum prima talis est. Non potest fieri aliqua noua specles quam non oporteat esse in aliquo gencre nunc existentium. Sed in generibus nunc existentibus, non possunt esse infitae species. Ergo in gradibus specificis creaturafum, non contingit ire in infinitum Maior patet per Augustinum super Gene sim ad litteram, vbi dicit secundum penera quae Deus a principio instituit, multa quidem noua cum facere notissimum est. Sed nouum genus. instituere credi non potest. Minor probatur, quia nulla creatura & nullum etia genus creatum potest: continere infinitas virtutes, quia hoc est proprium Dei. Sed quodlibet genus creatum virture continet omnes suas differentias & species, quao sunt quaedam virtutes. Ergo nullum genus creatum potest continere infinitas species & virtutes. Et sic patet minor, scilicet quod in generibus nunc existentibus, non pollunt esse infinitae species.

Secunda talis est, in illo genere in quo oportet dare perfectissimum, non conuenit procedere in infinitum in perfectionibus specificis. Sed in omni genere est dare vnum pertectissimum, quod est mensura oninium aliorum vt habetur decimo Metaphysicae ergo in nuslo genere potest dari infinitas specierum, etiam in porentia.

Ex autem ordine rerum arguitur ad idem duplici ratione.

Prima talis est; in per se ordinatis, non contin¬ git procedere in infinitum, vt probat Philosophius in diuersis locis secundum species cuiussibet generis, & omnia etiam genera habent adinuicem per se ordinem: cum non sit dare duas species aeque distantes a primo. Ergo in speciebus creaturatum non conuenit procedere in infinitum.

Secunda talis est, ordo rerum non debet ineipere ab imperfectissimo, sed a perfectssimo sicut species numeri, incipiunt ab vnitate, & non a suipremo numero. Sed Deus est simplicissimum in entibus. Ergo processus in gradibus specificis creaturarum, debet incipere ex parte Dei, & non ex parte materiae primae. Sed hoc non posset esse, nisi contingeret dare aliquam speciem creatam immediate se habentem ad eum: ita quod ea non t ontingat dare nobiliorem. Ergo, &c.

Idem etiam probatur ex distantia creaturae ad Deum. Q ua vniuersitas creaturae possibilis, quae obiectiue est in intellectu diuino, distat a perfectione diuina in infinitum. Sed hoc non esset si peifectiones infinitae essent impossibiles in creaturis. Ergo, &c. Maior supponitur. Minor probatur: quia si perfectiones infinitas essent possibiles in ereaturis: tunc vniuersitas creaturae poss ibilis: contineret obiectiue in intellectu diuino persectiones infinitas. Sed quod continet perfectiones infinitas, non distat in infinitum a perfectione diuina, imo aequatur ei, cum non possit continere nifi perfectiones infinita. Ergo, &c.

Alia opinio est quae ponit, quod imperfectionibus creaturarum impossibilis est processus in infinitum: non quod faciat infinitas creaturas esse actu. Sed quod non est dare ita perfectam, quin contingat sieri perfectiorem. Ita etiam non est in relligendum quod Deu necessario prius tempore faciat minus perfectam quam magis perfectam: euia si voluisset potuisset facere Angelum ante omnem creaturam corporalem: sed sic intelligitur, quod iste processus vadit in infinitum, quod scilicet nion potest dari perfectissima, nec aliqua ita perfecta qua non possit fieri perfectior: sicut non ccnuenit aliquem numerum ita magnum dare, quo non possit esse maior.

Ad cuius euidentiam, sciendum est quod cum infinitum priuatiue non possit esse nisi in actu permiato potentiae: sicut se habet aliquid ad hoc quod habeat actum permiatum potentiae quae est respectu alicuius futuri: sic se habet ad hoo quod procedatur in ipso in infinitum. Nunc autem ita est quod permixtio actus cum tali potentia, inuenitur quandoque in aliqua vna creatura, sicut quod quantum est diuisibile in infinitum. Quia semper cum diuisione facta in actu stat potentia ad diuisionem, in potentia futuram.

Quandoque vero ista permixtio actus & potentiae non est secundum aliquod vnum alterum: sed secundum aliquod commune quod sit vel genus, vel aliquod analogum commune: quia potest procedi in infinirum in numeris. Non solum propter hoc: quia aliquod vnum numero sit in potentia ad hoc quod diuidatur in insinitum, & ex diuisione crescat numerus: imo si omnia essent incorruptibilia sicut corpora caelestia, diceretur adhiuc numetus in infinitum posse augeri per hoc quod Deus posset facere plures mundos, vel plures soles, quocumque dato: ex hoc ipso quod in numero non potest inueniti actus perfectus qui non habet possibilitatem & imperfectionem respectum alicuius alterius possibilis fieri. Iua etiam aniuersitas creaturarum, quantumcumque magna, ad¬ huc habet admix tam potentiam cum actu. Quia simpliciter est possibilis, & impeifecta respectu vniuersitatis possibilis fieri: ita quod non est dare summam vniuersitatem: quin maior & perfectiot sit pessibilis per appositionem nouarum specie. rum.

Ad hoc autem adducuntur tres rationes.

Prima sumitur ex ii finitate potentiae diuinae sub tatione qua potentia est: quia infinitas potentia, secundum quod potentia est, atrenditur poenes obiectum potentiae. Quia dato quod aliqua poteritia sundaretur in aliqua essentia quae esset infinita intensiue: tamen si non posset nisi possibilia finita secundum rationem qua potentia est, esset finita: sicut si esset aliquis calor infinitus intense: tamen non prout esset potentia calefactiua diceretur potentia finita, si ita esset quod non posset nisi fi nite calefacere finita calefactibilia. Sed potentia Dei sub ratione qua potentia, est infinita. Ergo oiporter quod possit in obiectum infinitum. Sed non posset in aliquod obiectum simpliciter, si perfectic. nes creaturarum non procederent in infinitum. Ergo, &c.

Quod potentia Dei sub ratione qua potentia, sit infinita, omnes concedunt. Quod autem ad hoc requiratur procellus in creaturis in infinitum olle. ditur sic. Quia ad hoc quod potentia Dei sit simpliciter infinita: non sufficit quod possit in ma. iorem multitudinem numeralem, quacumque data: imo oportet quod possit in maiorem formalem & specificam quacumque data. Sed si non proceditur, vel saltem si non posset procedi in perfectionibus creaturarum in infinitum, Deus non posset in maiorem multitudinem formalem & specihicam quacumque data. Ergo, &c.

Minor patet. Quia si non possibilis esset processus in perfectionibus specificis cieaturarum in in. finitum, non esset possibile semper dare maierem multitudinem specierum quacumque data.

Maior probatur. Quia sicut formaliter & seeundum rationem essentiae non esset aliquid simpliciter infinitum, si esset determinatum ad socciem determinatam, dato quod esset infinite intensum, sicut si esset calor infinite intensus, non esset simpliciter infinitus propter hoc queid esset ad speciem ealoris determinatus. Ita etiam si obiectum alicuius potentiae esset infinitum numeto, & esset determinatum ad determinatas species, non esset simpliciter infinitum, nec potentia secundum quod potentia esset simpliciter infinita. Sed si Deus non posset facere maiorem multitudinem formalem qualibet data, obiectum potentiae Dei esset determinatum ad determinatas species, licet posset multiplicari in infinitum secundum materiam. Ergo si Deus non posset in multitudinem maiorem formalem, siue specificam quacumque data: eius potentia secundum rationem. qua potentia, non esset infinita.

Nec hoc est contra illud quod dictum est, scilicet, quod ex hoc quod Deus potest facere plures mundos simul existentes prius datis: eius potentiam sequitur esse infinitam: quia infinitas potentiae esset infinitas secundum quid, & non simpliciter: sicut si esset ealor intensus infinite, & polset calelacere maiorem multitudinem qualibet data: esset potentia infinita secundum quid, & non simpliciter. Videtur etiam illis de ilta opinione, quod illa infinitas quae ostenditur conuenire potentiae diuinae ex modo agendi, est infinitas non. omnimoda & simpliciter, sed secundum quid, nisi ponatur posse multitudinem formalem maiorem qualibet data.

Secunda ratio sumitur ex hoc quod talis proces. sus non implicat contradictionem. Quia si est da re nobilissimam creaturam. Quaero, vtrum Deus possit facere nobiliorem, aut non: Si sic. Ergo non fuit nobilissima simpliciter: ita quod non possit dari nobilior. Si non. Contra, quia Deus potest facere quod non implicat contradictionem. Sed aliquam creaturam fieri nobiliorem illa quam tu ponis non implicat contradictionem. Ergo, &c. Maior patet secundum omnes Magistros. Minor probatur. Illud quod non includit infinitatem fieri in rebus creatis, non includit contradictio nem. Sed qui ponit aliquam creaturam nobiliorem illa quam tu ponis nobilissiinam, non ponit creaturam esse infinitam: quia ex quo illa ponitur finita quam tu ponis nobililsimam, non implicat contradictionem, & sic patet minor

Tertia talis est, & est impeditiua rationis aliorum. Quia ipsi non negant processum in infinitum essa in perfectionibus creaturarum nisi vel propter appetitum naturalem, vel propter imita. tionem, vel propter ordinem, vel propter distantiam. Sed non obstantibus his, est possibilis processus in infinitum in speciebus alicuins determiti generis creati. Sicut patet de speciebus figutae, & numeri. Ergo, &c. Maior patet ex irationibus supra positis. Quia omnes procedunt ex aliquo supradictorum. Minor probatur: quia constat, quod appetitus naturalis rerum est ad aliquas fguras: nam aliquas res naturaliter consequuntur quaedam figurae: nec tamen in eis naturaliter est appetitus ad summam figuram angularem, cum omnes sunt limitatae ad genus figurae: omnes etiam habent per se ordinem. Quia impossibile est da. re species eiusdem nobilitatis, totum etiam genus figurarum angularium distat in infinitum, non solum a Deo, sed etiam a figura circulari, quia procedendo in infinitum in figuris angularibus non attingerent perfectionem circuli. Ergo non obstantibus praedictis quatuor, non est impossibilis processus in infinitum in speciebus determinati generis ereati, scilicet in spaciebus figurae rectilineae, siue angul aris.

Sustinendo ergo istam opinionem vt probabiliore. Ad primum in oppositum posset dici, prituo ad maiorem, quod illud ad quod tendit appetitus naturalis rerum est possibile, prout in ipsum tendit appetitus naturalis rerum. Nunc autem naturalis appetitus non tendit ad hoc quod ponatur in actu summum, quo non possit dari maius. Sicut etiam nec appetitus naturalis rerum est ad hoc quod motus infinitus compleatur in actu: tamen secundum Ph losophos, naturalis appetitus rerum est ud motum infinitum complendo in infinitum partem post partem. Ad minorem etiam quando dicitur quod naturalis anpetirus rerum ordinatur ad summum & perfectissimum magis quam ad in fimum. Dicendum est quod verum est quantum ad fummum quod est in actu. Sed non quantum ad summum quo non possit esse maius quod a sula Dei potentia dependet. Respectu autem eius quod. a sola Dei potemtia dependet, non est in rebus appetitus naturalis, sed magis obedientialis quem non oportet compleri. Alioquin oporteret fieri quiequid Deus qualitercumque potest facete, quod fiullus concedit.

Dicendum ergo est ad formam argumenti, quod in vna quaque re est appetitus naturalis ad summum quod nata est consequi per suam naturam: non autem ad illud quod diuina virtute potest fieri.

Ad secundum dicendum est ad maiorem, quod natura incipit processum, & consumat loquendo de processu possibili naturae. Sed loquendo deiprocessu possibili soli Deo cui soli possihile est infinitum faicere creaturam nobiliorem quacumque data. Nam talem processum non habet inchoare, nec etiam terminare. Et licet natura sit causa aliarum specierum, non tamen est causa inchoans cui sum naturae, in qua inchoatione datae sunt virtutes rebus ex quibus ista prodeunt: nec per consequens ad naturam pertinet consumare illud quod in hoc est Deo possibile.

Ad tertium dicendum est quod intentio Philosophi in tertio Physicorum, est quod in procedendo ad actum non admiatum potentiae, non contingit sic ire in infinitum, scilicet quod possit dari semper maius quocumque dato. Quia eredidit quod nec virtute nature, nec virtute diuina posset fieti aliquod corpus maius vltima spera: nec etiam aliquis mundus alius ab isto. Ideo quia oporret apponere de eo quod est iam in actu, sequebatur secundum eum quod non contingit semper dare maius quocuque dato: quia toto mundo qui nunc est, non co ingit dare maius. Sed de actu perrnixto potentiae, non fuit intentio sua, sicut patet in fi. gsiris in quibus illa quae habet plures angulos continet aliam virrute, & est perte ctior ea: & tamen in eis contingit procedere in infinitum.

Ad quartum dicendum est, quod intentio Auggultini est, quod Deus inchoat & perficit vniuersum qui nunc est, non autem vniuersum sibi possibilem: quia posset ad hoc addere, qua additione facta, esset aliud vniuersum, saltem quantum ad partes additas.

Ad quintum dicendum est, quod maior est vera de generibus generalissimis. Sed de subalternis quae immediate respiciunt species special: ssimas. non oportet quod habeat veritatem: posset enim Deus facere aliquod genus figurarum quod nunquam fuit. Sicut etiam si dicamus, quod genus fsorum quantum ad suum esse reale extra antnam habet esse in aestate, & tamen non est in hyeme.

Ad minorem est dicendum, quod infinitas virtutes contineri in potentia in aliquo genere creato non est impossibile, imo necess irium sicut patet in genere figurarum. Imo etiam specres specialissima continet in potentia infinitas virtute: nam sicut quelibet species importat quandam virtutem; ita & quodlibet indiuiduum. Et quando dicitur quod proprium est Dei continere infinitas virtutes. Verum est in actu: quia actu cognoscit infinita etiam infinities. Sed in potentia potest continere infinitas virtutes.

Notandum tamen est, quod in Deo non est nisi veritas vna secundum rem, & subiectiue, siue formaliter: sicet obiectiue sint in eo multa infinita intellecta. Nec valet quod ipsi dicunt contra illud exeplum de figuris, quod ille processus figurarum non. tendit ad actum, sed ad potentiam. Quia sequitur diuisionem eontinui. Quia licet in diuisione continui tendat ad illud quod est in potentia in diuidendo: tamen in quantum fit ibi actu talis & talis figura proceditur ad actum. Et quanto figura habet plures angulos est nobilior: quia continet alia virtute, vt habetur secundo de anima.

Ad sextum dicendum est, quod in omni gegenere est dare primum quod est mensura omnium quantum ad illa quae sunt actu: sed quantum ad illa quae Deo possibilia non oportet, & hoc patet, vt dictum est, & in numeris & in figuris, in quibus non est dare perfectisiimum: non enim in numeris, vt quidam putant: vnitas habet rationem perfectissimi, imo habet rationem imperfectissimi. Nec obstat quod dicitur, continere virtute omnem numerum: quia hoc non est verui, nisi accipiatur virtus pro potentia passiua: siout materia prima est omnia naturalia in potentia: imo numerus quanto maior est, tanto est perfectior perfectione numers.

Et ad septimum dicendum est, quod in per se oidinatis habentibus ad inuicem dependentia, sicut in causis per se ordinatis: sicut se habent virtus plantae & virtus solis, & intelligentiae, mouentis respectu floris: habet veritatem illa propositio, scilicet quod non conuenit in per se ordinatis procedere in infinitum. Sed in per se ordinatis secundum nobilitatem, vel secundum prius & posterius in tempore, non oportet, quod habeat veritatem, sicur patet in figuris; & in tempore, ponendo quod mundus potust esse ab aeterno Quia prius & posterius in tempore habent per se ordinem secundum durationem, sicut ante & retro: vel prius & posterius secundum situm in quantitate.

Causa autem quare in causis per se ordinatis non contingit ire in infinitum, est. Quia sequeretur quod aliquid vnum dependeret ab infinitis in actu: nam omnes causae alicuius per se simul oponet esse.

Ad octauum dicendum quod in rebus est duplex ordo, & duplex processus.

Vnus est ab actu in illud quod est potentiale, & intali processu incipitur a perfectissimo. Et sicut damus Deum, vt primum, & naturam spirituasem vt secundum, non quod inter quamlibet talem natnram datam, & Deum, non sit potentialis nobilior: sed in actu oportet accipere aliquam immediate se habentem ad Deum. Alius processus, scilicet a potentia in actum, & in tali processu incipitur ab infimo.

Modo ordo qui ponitur in processu in perfectionibus creaturatum secundum quem dicimus, quod qualibet data, potest dari perfectior, est a potentia ad actum, & ab imperfecto ad perfectum: & & ideo debet incipere in inperfectissimo.

Dum autem dicitur quod vnitas in numeris se habet sicut Deus in rebus, & sicut incipit numerus ab vnitate: ita debet ordo rerum incipere a supremo, & immcdiato primo. Dicendum est, quod vnitas ratione simplicitatis habet similitudinem cum Deo, non autem ratione perfectionis: quia imperfectior est omni numero. Sicut pars & materia, est imperfectior toto & actu.

Ad nonum dicendum est, quod dato qued sit processus imperfectionibus creaturarum in ir finitum, adhuc non sequatur, quin vniuersitas creaturae poss ibilis distet a Deo & in infinitum. Quia etiam vniuersitas figurarum in quibus proceditur m infinitum, distat quodammodo in infinitum a figura circulari: ad quam nulla figura angularis potest attingere.

Dicendum ergo quod, sicut secundum illon qui ponunt, quod charitas augeretur in infinitum, & sic habet quendam processum in infinitum in gradibus indiuidualibus: & tamen cum hoc stat, quod est limitata ad genus, & speciem: Quia ita est qualitas, & talis species qualitatis, sci icet eha¬ to quod perfectiones creaturarum possent procetitas, quod non est substantia, vel iustiua. Ita da. dere in infinitum: tamen adhuc determinatae essent ad genus in actu, vel inp otentia, siout omnes figurae poss ibiles, nec actu, nec potentia estomnimode infinita omne genus transcendens.

Ad principale, potest dici quod vniuersum dicitur optimum quantum ad finem extta, pro tanto quod nulla rerum vniuersitas potest ordinari ad mellorem finem extra quam sit Deus, ad quem istud vniuersum ordinatur. Non autem ita est optima, quin aliud melius possit fieri qui haber et intrinsecum meliorem: & qui altiori modo poslet reduti in finem extrinsecum, licet alius finis extrinsecus non posset esse melior. Vel potest dici & melius: quia vninersum istud dicitur optinum quantum ad illud quod est in actu: non quantum ad illud quod potest fieri: quid melius porcst fieri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1