Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Distinctio tertia. QVAESTIO PRIMA.

Svper tertiam distinctionem quaeritur primo, utrum Angelus sit compositus ex materia & forma.

Et arguitur quod sic, quia in per se ordinatis non attingitur ab extremo ad extremum nisi per medium. Sed inter ens actu & nihil, est medium ens in potentia pura quod est materia: Sed Angelus fit ens actu ex nihilo. Ergo oportet quod Angelus fiat ex materia, & per consequens sit compositus ex materia & forma.

Item si Angelus non est compositus ex materia & forma, sequitur quod sit purus actus. Sed hoc est impossibile: quia esse purum actum soli Deo conuenit.

Contra. Immateriale dicitur aliquid per priuationem materiae. Sed secundum Magistrum inlittera, & ad hoc sunt multae auctoritates sanctorum asserentium, quod Angeli sunt immateriales. Ergo, &c.

Respondeo. Distinguendo de materia. Vnde sciendum quod materia accipitur dupliciter. vno modo pro omni eo quod potest esse subiectum susceptiuum actus cuiuscumque differentis re a se. Et sic ens actu & forma subsistens quae est in potentia ad aliquem actum accidentalem potest dici materia. Nam materia sic dicta non oportet quod sit in potentia simpliciter: sed in potentia ad esse secundum quid secundum quod dicimus quod aceidentia habent materiam in qua sunt. Et materiam sic dictam non est dubium esse in Angelis, siue differat essentia ab esse, siue non, quia si differat ab esse, essentia etiam est ibi subiectum essendi: si autem non differat ibi essentia ab esso: tamen substantia Angeli differt a suis accidentibus, & est subiectum aliquorum accidentium differentium abtea. Alio modo accipitur materia pro eo quod est in pura potentia: & est subiectum per se formae substantialis. Et accipiendo sic materiam, impossibile est Angelum esse compositum ex materia & forma, ita quod substantia Angeli sit composita ex duabus partibus essentialibus: quarum vna sit subiectum formae substantialis, & alia forma substantialis. Et hoc probo duabus rationibus.

Prima talis est: illud cuius propria & per se operatio est intelligere, non habet materiam partem sui. Sed Angelus est huiusmodi Ergo, &c. Minor patet. Maior probatur.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod substantiae materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, sed propter possibilitatem & imperfectionem materiae. Et hoc patet quod in corporalibus substantiis id quod est magis materiale & possibile & imperfectum, magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimara & insensibilia non possunt habere cognitionem propter maiorem potentialitatem & materialitatem. Ex quo potest accipi ista maior, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest esse, oportet esse omnino liberum ab eo quod est pura potentia: & ab omni materia quae sit simpliciter materia & pura potentialitas. Sed illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia licet in intelligendo sint diuersi gradus, comparando tamen generales gradus cognoscendi, intelligere est nobilior modus. Ergo, &c.

Secunda ratio talis est. Anima non potest habere materiam partem sui. Ergo nec Angelus. Patet consequentia quia Angelus est nobilior anima, & immaterialior & actualior. Antecedens probo, quia illud quod est secundum se forma alicuius, impossibile est habere materiam partem sui. Sed anima est secundum se tota forma corporis, fiue materiae in homine. Ergo, &c. Probo maiorem: quia illud quod est in pura potentia, impossibile est esse formam & actum alicuius; licetenim illud quod est in potentia secundum quid possit esse simpliciter actus & forma alicuius: illud tamem quod est pura potentia non potest esse forma & actus alicuius. Eo enim ipso quod est forma alicuius non potest esse quod sit pura potentia. Sed materia proprie dicta est pura potentia. Sicut enim forma substantialis est actus dans esse simpliciter: ita & subiectum est potentia pura existens in potentia ad esse & actum simpliciter. Ergo impossibile est quod materia proprie dicta sit forma alicuins. Et per consequens impossibile est quod illud quod secundum se est forma, habeat materia proprie dictam partem sui: quia quantum ad iltam partem non posset esse forma. Miuor etiam patet: quia anima non est de essentia hominis nisi inquantum est forma eius tota. Ergo, &c.

Item si anima fecundum se tota non esset forma hominis, sequeretur quod forma animae informaret duas matersas diuersas, quod est valde absurdum: quia si illae materiae sint diuersarum rationum, sicur ponitur a quibusdam materia corporum inferiorum & superiorum, sequitur quod eadem numero forma possit informare non solum successiue, quod est inconueniens: sed etiam simul materias diuersarum rationum. Si autem esnt eiusdem rationis: sequeretur quod duae ma¬ riae eiusdem rationis adinuicem distinctae informarentur eadem forma. Et tunc quaero, vtrum distinguantur situ sicut materia pedis a materia capitis: & tunc sequeretur quod vna pars, scilicet illa quae haberet solum materiam, esset anima tantum, & alia pars esset homo diminutus, quia non haberet ibi partem animae, nec differret anima separata ab homine nisi sicut pes a capite, & multa absurda sequerentur. Si autem illae duae materiae aliter quam situ distinguantur: nesciuit Aristoteles quid diceret, quando dixit quod materia non habet distinctionem nisi per quantitatem. Vnde reputo manifestum, impossibile esse animam habere materiam partem sui.

Nec valet, quod dicitur, quod forma animae trahit materiam eius ad quendam modum formalem, vt possit esse actus. Nam licet forma det esse actu materiae inquantum ipsa est quidam actus coniunctus materiae, nunquam tamen potest dare materiae quod sit forma. Nunquam enim potest esse forma vel actus, nec per consequens potest esse quod informet aliquid.

Ad primum in oppositum dicendum, quod inter ens actu, & nihil potest materia habere rationem medii dupliciter. vno modo secundum ordinem conpositionis & resolutionis. Et sic materia est media inter ens materiale compositum, & nihil. Et tale ens actu est compositum ex materia, & natum est resolui in materiam: sic autem materia non est media inter Angelum, & nihil. Alio modo potest attendi ista mediatio secundum ordinem dignitatis: & sic inter Angelum, & nihil sunt media omnia quae sunt minus nobilia Angelo: quia non oportet rem componi, ex eo quod habet ordinem dignitatis ad ipsam.

Ad secundum dicendum, quod non oportet quod Angelus sit purus actus, dato quod non sit compositus ex materia & forma: quia illud dicitur actus purus in quo non est potentia, non solum ad formam substantialem, sed etiam nec ad actum essendi, nec ad accidens. Modo dato quod in Angelo non sit materia quae est potentia ad formam substantialem; tamen est secundum quosdam potentia ad esse: sed differt ab essentia, & si non differt: tamen est ibi potentia ad esse accidentale sicut ad velle & intelligere; ita quod illud idem quod est actus substantialis est potentia ad accidens: non sic est in Deoi

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1