Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
SVper sextam distinctionem quaeritur, vtrum supremus inter omnes Angelos, fuerit ille qui fuit primus inter peccatores.
Et arguitur quod non, quia non videtur quod intetio Dei in sua nobilissima creatura fuerit frustram: fuisset autem frustrata, si ille defecisset a beatitudine cum ad illam factus esset Ergo, &c.
Respondeo. Breuiter dicendum, quod non multum efficaciter constat, quod supremus peccans fuerit supremus simpliciter: sed tamen persuadetur esse probabile. Quia videtur, quod illam tantam excellentiam appetiit, quantam creditur ille appetiisse qui in naturalibus nulli alii creaturae subiectus erat, vel qui nullo alio erat inferior: talis fuit inter omnes supremus, & nullus alius. Ergo, &c.
Secundo, quia magis er hoc relucer bonitas, & gratia diuina. Nam supremo peccante, cuius naturalia erant excellentissima, manifeste apparuit, quod ex mera bonitate saluatur quicunque saluatur.
Ad rationem in oppositum faciliter potest responderi, quod intentio Dei in nullo potest frustrari. Quia intentio Dei ita saluatur in poena damnatorum, sicut in praemiatione beatorum. Nam in vno relucet eius iustitia, sicut in alio eius misericordia, Non enim est imaginandum, quod Deus homines & Angelos ita crearet ad beatitudinem, quod infallibiliter velit omnes attingere ad eam. Sed voluntate antecedente vult omnes ordinare ad beatitudinem: conferendo eis vnde possint tendere ad beatitudinem. Sed voluntate consequente, considerato toto euentu, & omnibus actibus eorum: vult vni beatitudinem, & alii damnationem. Vnde eius intentio nunquam frustratur.
Dicimur quia boni tanta gratia confirmati sunt vt nequeant ffieri mali, & mali a Deo in malitia obdurati sunt vt non valeant sieri boni, & tamen vtrique habent liberum arbitrium, quio boni non aliquae cogente necesiitate, sed propria & spontanea voluntate per gratiam quidem adiuti bonum eligunt, & malum re spuunt: & mali sfimiliter spontanea voluntare a gratiae destituti, bonum vitant, & malum sequuntur, &c.
On this page