Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Et arguitur quod sic. Quia illud quod communicatur alicui per naturam, non tollitur per gratiam, vel gloriam. Sed posse peccare conuenit creaturae rationali vel intellectuali per naturam: ita quod non potest fieri aliqua creatura non peccabilis per naturam. Ergo posse peccare non tollilitur a creatura per gratiam & gloriam,
Praeterea id quod est laudis in vno iusto, non est subtrahendum a beatis. Sed posse transgredi, est laudabile in viris scientificis, vt habetur Eccl. 21. Ergo, &c.
Respondeo. Dicendum, quod licet Deus non possit facere quod creatura existens liberi arbitrii per pura naturalia non possit peccare: potest tamen addere beatitudinem, vel gratiam confirmantem ad naturam. Et sic potest facere, quod talis creatura non possit peccare: ita quod potestas liberi arbitrii non possir reduci in actum peccandi, & de beatitudine de qua est presens quaestio, potest patere tribus rationibus.
Prima sumitur ex ipsa ratione beatitudinis perfectae sic. Non habet beatitudinem secundum suam rationem perfectam cui non constat se non posse fieri miserum. Sed ei qui potest peccare, non potest constare, se non posse fieri miserum. Ergo, &c. Sieut enim de ratione felicitatis absolute dictae est stabilitas, vt vult Philosophus in primo Ethicorum: ita de ratione summae felicitatis, est totalis immobilitas infelicitate, & quod constet sibi. Haec minoretiam patet. Quia quicunque peccat, eo est miser. Ergo, &c.
Secunda ratio accipitur ex habitudine mobilis & motus. Quia quando motor ad plenum dominatur super mobile, ita quod eius motioni nihil potest resistere, vel ex parte mobilis, vel ex parte contrarii agentis, impossibile est stante hy pothesi, quod in mobili sit aliquid contrarium, vel recipiatur aliquid contrarium motioni talis agentis: & hoc de se paret. Sed beatificans naturam creatam, sic dominatur, in mouendo voluntatem ad amorem suum, & ad amotem rectum. Ergo in voluntate beati nonpotest recipi aliquid contrarium amori Dei, nec per consequens amofi recto: nec per consequens talis voluntas potest peccare. Maior patet. Minor probatur: quia illud quod habet rationem summi boni & omnis boni quod potest desiderari: ita dominatur ex toto super voluntatem quod nec ex parte voluntatis, nec ex parte cuiuscumque agentis contrarii potest resisti tali motioni, vel tali motori. Quia cum voluntas non possit velle nisi bonum, vel existens, vel saltem apparens: illud quod includit esse bonum, & manifeste aparet vt sumum bonum, & includens omne bonum: non potest voluntas refutare nec ab eo velle discedere. Tale autem estibonum beatificans. Ergo, &c. Nullum etiam contrarium agens potest mouere voluntatem sicdispositam ad oppositum: cum omne aliud quod natum est mouere voluntatem deficiat in infinitum a tali mouente: & ideo voluntas sic disposita non potest moueri ad oppositum eius quod habet: nec per consequens ad peccatum.
Tertia rario, sumitur ex ratione vltimi finis: & est talis. Sic se habet voluntas videntis Deum facie ad faciem ad volendum deuiare a Deo: sicut voluntas quaecumque, se habet ad volendum bonum in generali, siue ad volendum carere bono in generali. Sed nulla voluntas potest respuere bonum in generali, siuo velle carere bono in generali. Ergo nulla voluntas videntium Deum per essentiam, potest velle separari a Deo vel carere, vel etiam velle illud per quod Deo careret. Sed nullus peccat nisi per hoc quod vult diuertere a Deo: vel quod vult ea per quae debet carere Deo: Ergo, &c. Maior patet. Sicut se habet voluntas in generali accepta ad vltimum finem & ad bonum in generali. Ita voluntas assecuta vltimum finem in speciali, se habet & complete ad finem vltimum in speciali. Sed videns Deum per essentiam est consecutus complete & perfecte vltimum finem in speciali. Quia Deus visus apperte est vltimus finis complete habitus. Ergo, &c. Minor etiam patet secundum omnes. Quia nullus potest respuere bonum in generali, vel velle aliquid in quo respuat vel recedat aibono in generaliNam bonum generaliter dictum appetitur in omni bono: inquantum includitur in omnibono.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod posse peccare si dimittatur in puris naturalibus conuenit homini vel Angelo per naturam, nec hoc tollitur eiper gloriam vel gratiam. Nam de beato potest vere dici quod si esset in puris naturalibus, adhuc poesset peccare. Sed posse peccare instatu beatitudinis, non conuenit ei per naturam: sicut etiam aui conuenit posse volare per naturam: non tamen conuenit ei per natnram posse volare abiectis alis.
Ad secundum dicendum, quod posse peccare non pertinet directe ad laudem: sed posse opposita puta facere, & non facere.
Ad cuius euidentiam, est sciendum quod ex hoc debetur alicui laus vel vituperium, ex hoc quod in potestate sua est facere vel dimittere illud quod facit, ita quod ex hoc aliquis facit aliquod bonum & bene in cuius potestate fuit dimittere: ex hoc debetur ei laus. Ex hoc autem quod in potestate sua fuit dimittere vel facere malum quod facit, vel bonum ex genere quod male facit: fuit in potestate eius benefacere: debetur ei vituperium. Nunc ergo in potestate beati est ea quae facit facere, vel dimittere, vel velle ea facere vel dimittere nisi sit determinatus per praeceptum diuinum ad oppositum. Et in potestate sua est, & bene se habere dimittendo, & bene senabere faciendo: sed non est in potestate sua male se habere in dimittendo vel faciendo. Posse autem male se habere in faciendo, vel dimittendo, non est laudabilitatis, sed est imperfectionis simpliciter. Sed tamen posse peccarein viatore dicitur pertinere ad laudem ratione annexi: ratione scili cet eius quod est posse in diuersa, non autem secundumse: ira quod posse male in opposita tendere agendo, vel dimittendo sit laudabile.
On this page