Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum divinationes possint fieri per daemones

QVAESTIO SECVNDA.

Qvaeritur secundo, vtrum diuinationes polsint fieri per daemones.

Et arguitur quod sic Quia omnes Angeli secun. dum suam naturalem cognitionem indifferenter se habent, & aequaliter ad cognoscendum futura sicut praesentia. Ergo naturali cognitione sicut praesentia possunt dicere: ita possunt futura praedicere Sed praesentia possunt pro certo dicere. Ergo & futura praedicere. Sed futura praedicere est diuinare. Ergo Angelis conuenit ex natur ali cognitione diuinatio de futuris. In daemonibus autem remansit cognitio naturalis. Ergo, &c.

Quod Angeli aequaliter secundum cognitionem naturalem se habeant ad futura sicut ad praesentiapatet. Quia illud quod a naturasua habet sibi inditum per quod cognoscit omnia quae cognoscit: ita quod in nullo mouetur a rebus extra ad intelligendum, aequaliter se hibet ad rem existentem, & non existentem praeteritam vel futuram. Sed sic est de Angelis quantum ad cognitionem naturalem: quia non mouentur a rebus ad intelligendum. Sed a speciebus communicatis quas semper apud se habuit, siue res sint, siue non sinti Ergo, &c.

In contrarium est quod dicitur Isa. 4. Praedicite nobis futura, & dicemus quod dii estis vos. Sed daemones non sunt dii. Ergo daemones non possunt futura praedicere.

Respondeo. Cum illud quod est singulare in materialibus designetur per hic & nunc: per hic in quantum est singulare, per dimensiones, siue per materiam sub signata dimensione existente. Per nunc vero secundum quod habet esse indeterminata differentia temporis, puta nunc vel cras, vel heri¬

Primo inquiritur quomodo se habeat singulare materiale ad hoc quod possit intelligi ab Angelo secundum quod designatur per hic. Secundo quomodo se habeat ad hoc quod intelligatur secundum quod designatur per nune. Tertio patebit ex diuinatione daemonum.

ARTICVLVS PRIMVS. Qvantum ad primum, quomodo scilicet singula re materiale intelligatur ab Angelo, non obstante designatione quae est per quantitatem dimensiuam, ita scillcet quod talis designatio non ampediat quin directo aspectu Angelus possit naturaliter inteltigere tale singulare sic designatum, satis pulchre ostendunt quidam Magistri, Causa enim sicut ipsi ponunt, est: quia Angelus non intelligit per species abstractas a rebus ita quod moueatur a rebus ad intelligendum: sed intelligit per species deriuatas ab idaeis diuinis.

Ad euius euidentiam, est sciendum quod ad hoc quod aliqua species existens in intellectu repraesentet aliquid, non oportet quod in esse reali sit tale quale est illud quod repraesentat: vt si species est immaterialis, quod illud quod repraesentat sit immateriale, vel quod si species non est designata & singularis per designationem quantitatia, quod repraesentatum per ipsam non sit sic per quintitatem designatum Sed conformitas quae est secundum repraesentare, & repraesentari, ita scilicet quod species repraesentet rem esse talem qualis est: & immaterialitas per se non impedit, quin species repraesentent rem materialem per quantitatem designatam. Sed intellectus immaterialis simul cum hoc quod est moueri a re materiali ad intelligendum, non potest intelligere rem a qua mouetur nisi secundum illud secundum quod res illa mouet, & assimilat sibi intellectum passiuum.

Res autem matariales non mouent secundum materiam, nec secundum quod sunt hic scilicet sic designate per determinatam quantitatem. Quia passiuum quod est intellectus non recipit situaliter nec est natus moueri nisi ab abfoluta ratione formae: & hoc in virtute intellectus agentis. Ideo species illa directe non ducit nisi in absolutam rationem formae.

Et inde est quod non est nata repraesentare singulare, materiale prout sic est designatum per quantitatem determinatam. Vt hunc Socratem & hunc Platonem. Sed intellectus qui non mouetur a rebus, nec habet species a rebus abstractas, sed species ab ideis diuinis deriuatas, non potest isto modo impediri a repraesentendo singulare. Quia non oportet quod repraesentet rem singularem solum secundum illud secundum quod intellectus natus est moueri a re materiali. Quia ille actus per quem repraesentat non est a re meteriali, sed a causa rei materialis. Quae causa, virtute habet quicquid potest esse in re materiali: siue per illud possit res materialis agere, siue non. Et ideo talis species potest repraesentare non solum illam formalitatem per quam res materialis potest agere: sed est quicquid est aliud in re materiali. Immaterialitas ergo simul cum hoc quod est moueri a re materiali ad intelligendum, imdedit quare intellectus noster directe non cognoscit rem singularem vt estric & sic designatum.

Nam si haberet organum materiale sicut sensus, non solum posset moueri ad actualitatem quae importat absolutam rationem formae: sed etiam ad actualitatem quam importat res vt est hic, & sic designata. Si autem non moueretur a re ad intelligendum, sed ab iliis ideis quae sunt eausae rerum cum illae non dependeant in repraesentendo ab actualitate secundum quam res materialis potest mouere intellectum: imo sicut causa praehabens quicquid est in re materiali, totum repraesentar qu cquid est ibi siue possint agere in intellectum siue non, posset intelligere singulare pront est hic.

ARTICVLVSSCVNDVS. Qvantum ad secundum sciendum, quod existentia rei secundum quam res habet esse in determinata differentia temporis dupliciter potest cognosci

Vno modo in se, sicut cognoscimus res quando sunt praesentes in existentia, sicut Deus dicitur videre res ab aeterno in se quantum ad suam existentiam quam habiturae sunt. Alio modo prout sunt in sua causa sicut Astrologus videt eclypsim futuram in sua causa quae praesens est.

Primo, ergo videndum est quomodo Angeli naturali cognitione videant res quantum ad existentiam in se.

Secundo quomodo videant in suis causis. Quantum ad primum ergo, omnes tenent quod Angeli naturaliter cognoscunt res quando sunt praesentes quantum ad suam existentiam in se, puta naturaliter videt hunc hominem esse vel illum. Omnino etiam concedunt quod futura non vident in se: sed tantum in suis causis. Sed quomodo possit hoc esse, si Angelus in nullo mouetur a rebus existentibus ad intelligendum: sed solum a speciebus quas habet, est difficile videre, sicut tactum est in arguendo. Nec ego, fateor, possum videre. Sed vt melius hoc appareat, sciendum, quod quatuor modi sunt quae ponuntur quomodo non obstante, quod Angeli non mouentur ad intelligendum a rebus, sed a solis speciebus concreatis, quod nihilominus non possunt per illas intelligere futura nisi prout relucent in suis causis, sed tantum in sua praesentia.

Primus modus est, quia intellectus Angeli per speciem ipsam directe fertur super naturam specificam, & ex consequenti super omnia quae coniuncta sunt ei actu: ideo illa quae aliquando actu participant vel participauerunt naturam illam, potest Angelus cognoscere quantum ad suam existentiam. Vt quod talis homo est, vel fuit. Sed illa quae naturam praedictam non participauerunt non cognoscunt. Sicut si aspectus aliquis ferretur super totam aulam, & super omne quod in ea est: videndo aulam totam, videt omne quod in ea est. Sed illud quod non est ibi, non videt: sed si superueniet, videbit quamdiu eius aspectus fertur super totam aulam.

Sed istud non videtur posse sufficere, primo. Quia si aliquis intrat aulam super quam fertur aspectus corporalis alicuius, si illud debeat de nouo videri, oportet quod faciat aliquam motionem in oculo videntis, nec motio prius facta sufficeret. Ergo a simili, adueniente nouo indiuiduo, motio facta a sola specie eum directe repraesentate, non sufficiet.

Secundo, quia respectus intellectus qui fertur directe super naturam specificam, non fertur super eam, sicut super aliquod vnum totum numero habens multas partes integrales vel distinctas, vt multitudo, vel continuum, sicut aliquod corpus continuum. Sed fertur super eam sicut super aliquod commune habens sub se multas partes subiectiuas quas determinate & actu non includit, sed in potentia propter quod intelligere naturam specificam secundum se, non est intelligere indiuiduum in speciali & in actu, sed in potentia. Ille autem qui intelligit aliquid in potentia tantum, si intelligat ipsum in actu primo, oportet quod hoc fiat per aliquam motionem factam in eo.

Si dicatur quod species de nouo facit illam motionem: sed requirit praesentiam rei vt ad eam actus terminetur, ita quod aspectus ille possit tendere in rem vt in terminum.

Non valet. Quia cum actus intelligendi non transeat in rem intellectam secundum tem, sed secundum rationem intelligendi tantum: ita quod nihil reale ponit in re intellecta. Ad hoc quod res intellecta possit esse terminus actus intelligendi, non requiritur eius existentia realis: sed sufficit quod sit praesens illud quod potest mouere ad intelligendum. Alioquin nullus posset cognoscere rem aliquam futuram, si de ratione actus cognoscendi esset tendere secundum rem, in rem extra existentem.

Secundus modus est, quod Angelus intelligit particulare per refsexionem ad particulare: sicut intellectus noster, intelligit particulare per refsexionem ad fantasmata. Et quia non potest esse reflexio ad illud quod non est: ideo Angelus non potest cognoscere singularia futura, nisi in suis causis.

Sed nec hoc videtur sufficere. Quia si per reflecti super particulare, intelligant applicare cognitionem vniuersalis ad particulare, non videtur rationabile. Tamen quia talis applicatio videtur quidam discursus, & inquisitio, quae non habet locum in Angelis. Iterum videtur praesupponere aliquam cognitionem singuluris.

Item non videtur quare non posset fieri talis reflexio ad singulare non existens: cum talis reflexio sicut nec intelligere nihil ponat in re intellecta. Quomodo autem intellectus noster intelligat per reflexionem, dicetur infra.

Tertius modus est. Quia obiectum intellectus est ens: ideo sicut vnumquodque se habet ad esse, ita & ad intelligi. Et quia futura nondum sunt entia in actu: ideo nec intelliguntur in actu sed in potentia. Sed quando sunt in actu, tunc actu intelliguntur.

Sed nec hoc videtur sufficere. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod aliquid potest habere duplicem habitudinem ad intellectum. Vnam in ratione mouentis ad intelligendum. Et istud oportet esse in actu ad hoc quod intellectus motus ab eo actu intelligat: siue hoc sit species, siue aliud. Aliam habitudinem potest aliquid habere ad intellectum in ratione termini ad quem: sicut ad rem intellectam terminatur actus intelligendi. Et de tali, non oportet quod sit in existentia reali, sed quod habeat esse rationis, scilicet esse obiectiue in intellectu. Nam intelligere non transit secundum rem: sed secundum rationem intelligendi. Et ideo non oportet quod ponat aliquid reale in re intellecta.

Et ex hoc sic potest argui. Illud quod se habet vt terminus intellectionis, sic quod est tantum res intellecta & non mouens ad intelligendum, non requirit esse reale existentiae: sed sufficit quod habeat esse rationis quod est esse obiectiue in intellectu. Sed si solae species concreatae mouent ad cognitionem & quantum ad naturam specificam, & quantum ad esse nunc, vel tunc, res extra, & quantum ad rationem speciei, & quantum ad existentiam actualem, est terminus intellectionis: sicut illud quod est res tantum intellecta & non mouens ad actum intelligendi. Ergo ad hoc quod res illae intelligantur ab Angelo, & quantum ad essentiam, quantum ad existentiam actualem praesentem vel futuram, non requiritur existentia rei nisi quantum ad esse rationis quod est esse obiectiue in inellectu, ita quod existentia futura poterit esse praesens in ratione cogniti: ita quod in praesenti videat talem existentiam futuram esse.

Quartus modus est. Quia inter intelligens, & rem intellectam, oportet esse assimilationem. An: gelus autem non assimilatut acualiter per speciem rei nisi quando res est actu Ideo dicunt quod ad intelligendum rem in actu, requiritur praesentia rei, licet ipsa non moueat ad intelligendum.

Licet autem istud videatur probabile. Adhuc bene non video quomodo sufficiat. Primo quia nulla relatio est principium agendi. Sed illa assimilatio est quaedam relatio. Ergo non potest esse principium intelligendi, nec per consequens ex nouo aduentu talis relationis, poterit intelligere de nouo, quod prius non intelligebat.

Secundo, quia assimilatio quae debet esse inter intelligens & intellectum, est secundum hoc quod res sit talis qualiter intelligens intelligit eam esse. Sed talis assimilatio ita potest esse adfuturum sicut ad praesens: quia ita vere intellectus reptaesentans rem futuram esse futuram, assimilatur rei futurae, sicut intelligens rem praesentem esse praesentem, assimilatur rei praesenti.

Et ideo videtur aliis, quod licet species sit sufficiens ad intelligendum naturas rerum specificasa & forte singularia quantum ad hoc quod est esse hic: tamen ad intelligendum res quantum ad esse nunc, scilicet quantum ad esse in tali differentia temporis, non sufficiunt species: sed requiritur aliquod mouens, aliud, determinans speciem. Puta res extra: sicut ad cognoscendum singulare apud nos cum specie, requiritur fantasma rei singularis. Nec videtur hoc eis inconueniens. Quia licet perfectio Angeli requirat per se quod non dependeat ab existentia rerum, quantum ad cognoscendum naturas specificas rerum: quia hoc pertinet directe ad eius perfectionem. Tamen quod dependeat ab extrinseco mouente quantum ad hoc quod est esse nunc, vel tunc, non est inconueniens. Quia hoc non pertinet directe ad eius perfectionem, scilicet scire quando erit hoc, vel illud, vel quid facier ille, vel ille.

Nec etiam videtur eis inconueniens, quod res nisi mediante fantasmate possit supposita specie mouere ad talem determinationem. Quae autem istarum si verior, nescio. Sicut alicui potest constare: ista tantum vltima videtur planior. Secundum tamen omnes vias tenetur, quod Angelus naturaliter non cognoscit futura in se. Et sic patet quomodo cognoscat res in se. Quia praesentia, in se cognoscit: futura autem non per quamcumque viam hoc fit.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum quomodo cognoscat ea in suis causis.

Sciendum quod quaedam causae habent habitudinem ad suos effectus, & de necessitate, & semper inferunt eos. Sicut quod sol accedendo ad nos faciat maiores dies: & in tali causa potest sciri pro certo talis effectus.

Alia est causa que producit vt in pluribus suum effectum: sicut bos vt in pluribus generat bouem & sic de aliis.

Deficiunt tamen vt in paucioribus: & in tali causa, potest haberi cognitio coniecturalis de effectu.

Tertia causa est quae estomnino ad vtrumlibet, sicut agens per liberum arbitrium. Et de effectutalis causae nec certitudo simpliciter, nec certitudo coniecturalis haberi potest qua diu est ex toto indiferens. Sed secundum quod potest esse magis determinata ad vnum quam ad aliud, potest haberi coniedura magis de vno quamde alio. Er tanta maior: quanto determinadlo maior est ad vnam partem magis quam ad aliam. Futura ergo quae habent causas necessarias, potest pro certo daema cognoscere. Sed illa que habent eausas vt in pluribus producentes effectus, potest cognoscere coniecturaliter: & ranto certius, quanto causa est magis determinata ad effectum. Ea autem quae sunt ad vtrumlibet, non potest aliquo modo cognoscerer nisi quando causa est magis determinata ad vnam partem, quam ad aliam. Et tunc potest habere coniecturam tanto certiorem, quanto magis causa est determinata. Tamen omnia talia mulio acutius daemon potest praeuidere quam quicumque homo in statu vie: sicut acutius videt naturas terum & proportiones causarum & complexiones homnium.

Et sic patet de secundo principali, scilicet quomodo daemones cognoscunt singularia, quantum ad esse nune: sine indeterminata differentis temporis.

ARTICVLVS TERTIVS Qvantum ad tertium principale, vtrum homo possit diuinare de fururis per ministerium demonum.

Dico quod sicut praesciunt futura, & illa futura quae praesciunt, possunt notificare homini. bus, & ea quae ipsimet proponunt, facere. Quomodo autem notificent hoc hominibus, ponuntur tres modi: quorum duo primi sunt satis plani.

Vnus modus est, quod daemon per corpus assumptum loquatur exterius homini, & sic praedicit ei futura quae cognoscit.

Alius modus est ordinando fantasiam. Nam species & humores in quibus sunt simulachra rerum, potest ordinare sic, quod repraesentent vel pluuiam vel famem futuram, vel bouem iturum ad aquam, vel aliquid tale.

Tertius modus est, quod daemon per coniunctionem spiritualem sui luminis ad lumen intellex ctus humani, vigoret lumen intellectus humani. Sicut ex coniunctione magis calidi, vigoratur minus calidum, & per consequens habeat operationem efficaciorem, ita quod ex eisdem fantasmatibus quae prius habebat, eliciat cognitionem efficaciorem de diuinatione futurorum. Ita quod homo non experiens talem motionem in se fieri, experitur tamen effectum eius, quando homo subtiliter inuenit se diuinare de futuris vna vice, plus quam in alia. Et sic patet quomodu homo potest diuinare de futuris ministerio daemonum, non de omnibus futuris: sed de illis quae daemon cognoscit.

Ad rationem in oppositum, dicendum quod species quae sunt in intellectu Angeli, non sufficiunt ad cognoscendum futura contingentia. Sed oportet cum hoc praesentiam rei ad esse, vel propter assimilationem actualem, vt quidam dia cunt: vel propter hoc quod res ad sui cognitionem quantum ad esse nunc, vna cum specie mouet, siue propter alias causas quas alii ponunt, vt praemissum est.

Auctoritas autem quae incontrarium est intelligenda, est quantum ad cognitionem certam futurorum contingentium; & hoc per naturam: quia per reuelationem diuinam posset Angelus talia scire.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2