Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli assumant corpora
Assumunt autem aliquando corpora, Deo preparante, ad impletionem mysterii porar sui a Deo inuncti, &c.
Et arguitur quod non. Quia omnis assumptio, terminatur ad aliquam vnionem assumentis & assumpti. Sed non potest dari aliqua vnio ad quam assumptio corporis quod dicitur Angelus assumere terminetur. Ergo, &c Probatio minoris: quia aut illa vnio est formae ad materiam: & hoc non potest esse. Quia Angelus non est forma corporis, aut motoris ad mobile. Et hoc non sufficit: quia tunc diceretur Angelus assumete omne corpus quod mouet, quod est falsum. Ergo non contingit dare vnionem ad quam talis assumptio terminetur.
Praeterea illud corpus assumptum, aut formaretur de igne, & hoc non potest esse. Quia combureret circumstantia: nec posset colorari coloribus qui in illo apparent. Nec de terra, vel aqua: quia non ita cito dissoluerentur, sicut illud dissoluitur, Nec de aere. Tum quia aer non potest colorari, tum quia statim a vento dispergerentur. Ergo nullo modo.
Praeterea quod est vnitum corpori vt forma, non assumit aliud corpus. Sed Angelus est vnitus corpori vt forma. Ergo, &c. Probatio minori: quia melius est esse vitam in se, & dare vitam alteri, quam esse vitam in se, & non dare vitam alteri. Sed quod est nobilius, est attribuendum Angelis. Ergo debet eis attribui dare vitam corpori. Sed illud quod dat vitam corpori est foma corporis. Ergo, &c.
Contra. Quia Angeli dicuntur assumere corpora in quibus apparent. Sed ipsi apparent in quibusdam corporibus. Ergo, &c.
Respondeo. Hic sunt duo declaranda principaliter. Primum est, vtrum Angeli habeant corpora naturaliter vnita. Secundum est, vtrum assumant alia corpora.
Qvantum ad primum, dicendum quod Angelos habere corpora naturaliter vnita, dupliciter potest intelligi. Vno modo secundum vnionem formae & materiae: ita quod Angelus sit forma corporis. Alio modo per modum mouentis & mobilis. Primo modo dicendum, quod Angelus non vnitur naturaliter corpori.
Prima talis est. Nulla natura nata est vniri corpori vt forma, nisi indigeat corpore sibi sic vnito vt exerceat aliquam operationem suam per ipsum: nam materia est propter formam vt scilicet forma possit habere operationes sibi conuenientes, & eas exercere per materiam conuenientem, vel in materia conuenienti, vt hic. Sed Angelus non habet operationem aliquam propter quam necesse habeat vniri corpori vt forma, vt eam per corpus exerceat. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur. Quia Angelo non conuenit operatio, ni. si intelligere, velle, & corporaliter mouere localiter. Sed constat quod non indiget exercere operationem intelligendi per corpus: quia operatio intelligendi non exerceretur per organum corporeum. Nec etiam requiritur quod actus intelligendi Angeli, dependeat a fantasmate corporeo sicut ab obiecto: quia sic intelligere pertinet ad intellectum qui habet imperfectam naturam intellectualitatis: & ideo oportet quod sit coniunctus cum sensu. Nec etiam propter velle indiget corpore: quia velle sequitur intelligere. Nec etiam propter mouere corpora localiter Quia vt ad sensum patet aliquid potest mouere corpora localiter quibus non coniungitur vt forma. Ergo Angelus non habet operationem aliquam propter quam exercendam necesse sit ipsum vniri corpori vt formam, & sic patet minor.
Secunda ratio est. Quia si natura Angelica est vnita corpori vt forma, tunc Angelus diceret aliquam rem corpoream sicut homo, nisi quod habebit subtilius corpus. Sed hoc est impossibile. Ergo &c. Probatio minoris: quia impossibile est per naturam duo corpora esse simul. Sed naturaliter Angelus est simul cum corpore alio sine aliquo miraculo: sicut patet de Daemoniacis.
Et si dicas quod corpus eius propter subtilitatem potest esse cum alio, nihil est dictu. Quia sola quantitas est quae facit quod duo corpora non sunt simul ita quod vnum non cedit alteri. Sed nulla subtilitas potest tollere a corpore quantitatem, nisi corpus dicatur aequiuoce. Ergo nulla subtilitas potest dari corporibus quod possint esse simul.
Si autem quaeratur, vtrum Angelus naturaliter vniatur corpori vt motor mobili. Distinguo: quia aut per vniri naturaliter vt motor mobili, intelligitur quod in natura sua habeat, & ex sua aptitudine naturali quod possit mouere corput hoc, vel illud, & per consequens vniri vt motor huic corpori vel illi adico quod sic. Quia saltem quantum ad ista corpora inferiora, quicquid sit de caelestibus corporibus, habet aptitudinem quod possit mouere hoc corpus, vel illud. Alio modo potest intelligi, quod Angelus vniatur naturaliter alicui corpori, vt motor mobili: sic quod ex sua natura est determinatus ad mouendum hoc corpus: ita quod non potest mouere alia immediate, nec nisi mediante isto sicut ponunt philosophi de motoribus corporum caelestium. Et dico, quod non, saltem quantum ad corpora ista inferiora: Quia virtus cuiussibet Angeli excedit motionem immediatam cuiussibet corporis inferioris accepti in determinata quantitate. Vnde immediate potest mouere hoc vel illud, sicut placet sibi.
Quomodo autem sit de hoc quantum ad motores corporum supercaelestium apparebit infra, quando quaeretur de motu corporum caelestium.
Qvantum ad secundum sciendum quod quidam posuerunt Angelos nunquam assumere corpora, dicentes quod apparitiones secundum quas apparent Angeli hominibus, non est per hoc quod aliquod corpus extrinsecus formetur: sed per hoc quod virture Angeli humores & simulachra quae sunt in memoria, reducuntur ad sensum communem, & eum mouent, & sic faciunt apparere vel hominem, vel leonem, vel aliquid aliud: sicut etiam apparet propter talem motum humorum freneticlo aliquod corpus, cum tamen nihil sit extrinsecus.
Sed istud non videtur probabile. Quia illud quod apparet alicui propter talem motionem factam in fantasia, siue in sensu communi soli illi videtur, & non alii: sicut patet, quod illud quod videtur frenetico non videtur circumstantibus. Sed quaedam apparitiones factae sunt frequenter, in quibus omnibus qui aderant, & qui superueniebant, apparebant Angeli in specie corporali, siue in specie humana. Ergo talis apparitio non fiebat per hoc quod mouerentur fantasmata a talibus humoribus, vel simulachris, sed per hoc quod aliquod corpus exterius formabatur, quod ab omnibus poterat videri. Nec est verisimile quod hoc fieret per motiones tot fantasmatum hominum: cum hoc conuenientius fieret per formationem vnius corporis extrinsecus omnibus apparens.
Ad cuius euidentiam sciendum, quod Angelus non dicitur assumere corpus ex hoc ipso quod mouet, sicut fuit tactum in opponendo: Sed quendo aliquod corpus format ad se repraesentandum, ita quod corpus quasi vicem Angeli gerat. Vnde & Angelus nominatur: & illo viso dicitur Angelus videri. Quia ad includendum in hoc quod Angelus repraesentetur in illo corpore, formatur illud corpus: tunc dicitur corpus assumere. Hoc autem frequenter factum est. Et ideo dicendum quod Angeli corpora assumunt praedicto modo.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod illa assumptio non terminatur ad vnionem quae sit formae & materiae, nec quae sit tantum motoris & mobilis: sed quae super vnionem motoris & mobilis, addit vnionem repraesentati, & repraesentantis: ita quod corpus repraesentans gerat quasi personam Angeli. Et hoc non inuenitur in quolibet corpore moto ab Angelo.
Ad secundum dicendum, quod illud corpus non formatur de igne, nec de aqua, nec de terra; sed de aere inspissato quantum sufficit ad generandum colores, ad repraesentandum membra & partes illius corporis quod apparet: ita quod manet substantia aeris, licet sit cum qualitate extranea, scilicet cum tali inspissatione & coloratione, & illud corpus est aereum, & aer est facilis diuisionis & vnionis. Inde est quod illud corpus quamuis a quibusdam transverberaretur gladio, tamen statim apparet integrum sicut prius.
Ad tertium dicendum, quod natura Angelica non vnitur corpori vt forma. Et ad probationem, dicendum quod esse vitam in se, & dare vitam alteri formaliter: non est nobilius quam esse vitam in se, & non dare vitam alteri formaliter. Nam nobilius est esse formam in se subsistentem: quam esse formam inexistentem alteri. Sed esse vitam in se subsistentem, & dare vitam alteri effectiue esset nobilius: quam esse vitam in se & non posse dare vitam effectiue. Illud quod vnitur corpori vt forma non dat esse viuum effectiue: sed formaliter. Et ideo ratio non sequitur.
On this page