Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Et arguitur quod sic: quia comedere, ambulare. loqui & generare sunt opera vite: sed ista attribuntur Angelis & illis corporibus Ergo, &c.
Praeterea, frustra essent in illis corporibus nasus, aures, oculi: nisi essent ibi opera sensuum quae sunt opera vitae Ergo &c.
Respondeo. Dicendum si quaereretur, vtrum illa corpora sint viua, breuis esset responsio. Quia constat quod non: quia vita Angelica non vtitur illis corporibus vt forma.
Sed quia quaeritur, vtrum illa opera quae exercentur in illis corporibus sint opera vitae, distinguendum est. Quia opus aliquod potest dici opus vitae vno modo quia est viuentis vt subiecti: & sic constat quod illa opera non sunt opera vitae. Quia constat quod corpora in quibus exercentur illa opera non sunt viua. Alio potest dici opus vitae sicut causae effectiuae, qua scilicet effectiue causatum est a viuente vel a vita.
Et hoc adhuc potest intelligi dupliciter. Vno modo, quod dicat opus vite, quod est causatum in corpore etiam effectiue a vita coniuncta: sicut opera quae fiunt in corpore ab anima secundum quod coniungitur corpori vt motor: dicitur esse opus vite.
Et sic opus quod exercet Angelus in corporibus illis, non est opus vitae. Vel dicitur opus vitae. Quia est a viuente separato non coniuncto sicut a causa efficiente: sicut motus baculi posset dici opus vitae: quia est effectus viuentis separati.
Et sic omnia opera quae Angelus exercet in illi, corporibus sunt opera vitae: quia effecta sunt a viseparato.
Tertio modo potest dici opus vitae principaliter. Quia habet aliquam similitudinem ad opus viuentis, quod est viuentis, non solum vt efficientis: sed etiam vt subiecti. Et sic opera exercita in illis corporibus possunt dici opera vitae: quia aliquam similitudinem habent cum operibus quae sunt in corpore viuente: hoc tamen minus proprie dicitur opus viuentis.
Ad primum ergo per quod probatur esse opera vitae. Dicendum, quod comedere quantum ad diuisionem cibi, & quantum ad traxionem ad interiora alicuius coporis, potest esse & viuentis, & non viuentis corporis. Sed quantum ad hoc quod est ista fieri a virtute coniuncta corpori apto nato nutriti, est solum viuentis corporis. Et sic simpliciter est opus vitae, licet quantum ad prima duo possit esse opus vitae separatae, vt causae mouentis.
Quantum ad ambulare, quantum ad motum illum qui apparebat in illis partibus quae habebant figuram pedum, poterat dici opus uitae, quantum ad hoc quod effectiue talis motus causabatur a vita, siue a viuente separato Sed quantum ad hoc quod talis motus esset a vita coniuncta illi corpori per modum formae, non erat opus vitae.
Quantum etiam ad locutionem, est in illis corporibus opus vitae, quod illi soni formantur in illo corpore a viuente separato, sicut a causa effectiua, non autem quantum ad hoc quod soni illi formarentur a corpore informato vita per instrumenta corporalia viua.
Quantum etiam ad generationem, planum est quod Angelus non generat, sed daemon qui seruit talibus operibus. Sed semen viri recipit supponendo se vito, & transfert ad vas mulieris; & ille actus generandi est opus vitae, referendo ad vitam viri cuius fuit semen, non autem referendo ad cor¬ pus illud quod daemon format, euius non suit illud semen.
Ad secundum dicendum, quod pculi, & talia quae apparent in tali corpore non fiunt pro nihilo, sed fiunt ad designdum proprietas spiritualis Angeli assumentis, scilicet ad signandum visionem, & cognitionem intellectualem. Et ad hoc quod homines magis familiariter eos recipiat. non autem ad significandum quod sit ibi actus sentiendi.
On this page