Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Positum sententiu probatisque testimoniar, intelligentiaa propositarum locutionum exequitur secundum singulas sententiaer: & priua secundum primam.
Secundum primam vero dicitur Deus factus homo: & homo factus Deue. Quia Deua caepit esse quidam sub ftantia rationalis: quae ante non fuerar, & illia substantia cepit esse Deus: & haecgratia, non natura vel meritis habuit Vnde recte dicitur Christus inquantum homo praedestinatus esse Filius Dei, &c.
Et arguitur quod non. Quia fieri est nutari. Sed mutari non conuenit Deo. Ergo nee fieri conuenit sibi aliquo modo.
Praeterea quod non est factum, non est factum homo; patet per locum a superiori ad inferius negatiue: quia fieri est superius adfieri hominem. Sed Deus non potest dici factus, haec enim est falfa Deus est factus. Ergo ista est falsa Deus est factus homo.
Praeterea, cuicumque conuenit fieri aliiquid est subiectum alicuius fieri: sicut homo est subiectum fieriper quod fit album. Sed vnum fieri potest esse in Deo sicut in subiecto. Ergo, &c.
Praeterea, si Deusfactus est homo, Deus esthomo. Sed haec est falsa, Deus est homo. Ergo & haec est falsa, Deus factus est homo. Probatio Minoris. Quia si Deus est hrimo; aut hoc est per se; aut per accidens. Non per se, quia aut esset in primo modo dicendi per se: aut in secundo. Non in primo, quia praedicatum non est de ratione subiecti: nec in secundo, quia subiectum non est de ratione praedicati, & praedicatum non est per se passio subiecti, vt de se patet. Non est ergo per se, nec per accidens: quia tunc humanitas adueniret accidentaliter personae diuinae, quod falsum est. Ergo nullo modo potest virificari.
Praeterea, ista Deus factus est hemo conuertitur in hac, homo factus est Deus. Sed secun¬ dum omner propie accipiendo haec est falsa, homo factus est Deus.
Contra. Quicquid incipit esse homo factus est homo. Sed Deus incipit esse homo, cum prius non esset. Ergo Deus factus est homo
Primo videndum est quomodo terminus, precipue concretus diuersimode potest accipi in subiecto & in praedicato. Nam communiter dicitur quod quando est a parte subiecti, tenetur materia. liter: quia scilicet tenetur pro supposito habente formam siue naturam importatam per tertium, & praecipue loquendo de tertio substantiali, sicut est homo, vel animal, vel aliquod tale. Sed in praedicato pro forma.
Istud autem dictum non videtur sic intelligendum quasi concretum aliquando supponat pro natura abstracta in recto. Nunquam enm homo supponit per humanitate in recto, nisi forte homo esset gratia materialiter: vt sit suppositum hominis ipsa humanitas. Accipiendo autem tertium formaliter, sem persupponit pro habente humanitatem. Et ideo semper importat hnmanitatem inobliquo. Et ideo illa distinctio videtur mihi sic accipienda, quod tertius concretus qui est idem quod hubens naturam aliquam, puta homo, quantum potest accipi magis secundum quod est aliquid in se, quam secundum quod est habens: sicut si dicam album currit, album magis accipitur pro ipso supposito habente secundum illud quod in se est, quam secundum est habens. Quia & si non potest virificari propositio qua dicitur album currit; nisi subiectum cursus habeat albedinem: tamen albedo subiecti nihil facit ad hoc quod partum insit subiecto. Albedo enim nihil facit ad hoc quod aliquis currat. Sed quando dicitur homo est albus: album stat ibi pro habente, vt habens est. Vnde esse album prout ly album ponitur a parte praedicati, non conuenit alicui nisi per hoc quod habet albedinem formaliter loquendo. Sed aliquid bene eonuenit albo in subiecto posito: non per hoc quod habet albedinem. Hoc sit dictum de primo:
Ad cuius euidentiam sciendum quod aliquid dicitur fieri dupliciter. Vno modo simpliciter & absque determninatione, vt cum dicitur ho: mo fit: & sic fieri intelligitur de supposito cui attribuitur fieri. Alio modo dicitur aliquid fiericum determinatione; vt cum dicitur homo fit albus vel aliquid tale: & tale fieri non oportet intelligi de supposito cui attribuitur quasi fiat suppositum: sed attribuitut sibi in ordine ad partum. Sed tale fieri dicitur aliquid fieri non simpliciter: sed secundum quid. Vnde quando dicitur homo fieri albus, non attribuitur ei fieri simpliciter: sed secundum quid. Vnde si quis inferat homo non fit. Ergo non fit albus, non esset processus a superiori ad inferius negado; imo esset processus ad simplicirer ad secundum quid: vt si diceretur, non est albus: ergo non albus secundum dentes. Vnde sciendum quod quaedam sunt quorum esse infert esse simpliciter sicut esse album infert esse sim¬ plicitur. Eorum tamen fieri, est fieri secundum quid, nec infert fieri simpliciter: sicut hominem fieri album non infert simpliciter hominem fieri.
Secundo distinguendum est de fieri quod accipitur cum additione, quia quintum denominat illud in quo sicut in subiecto est ipsum fieri; sicut quando dicitur homo fieri album: illud fieri est in homine sicut in subiecto. Quintum vero fien denominat illud in quo non est fieri sicut in subiecto, sed habet habitudinem ad id in quo est fiert sicut in subiecto, sicut res quae viderur dicitur fieri visa eam quando aliquis de nouo videt, non fieri existens realiter inre visa, sed per fieti existens in vidente: ita quod per illud res visa non fit aliquid realiter, nec in ea aliqua mutatio fadta est realiter, sed in alio.
Tertio, sciendum quid, quando aliquid dieitur fiericum additione illud dicitur, & dicitur esse terminus factionis quae est aparte positi, vt cum dicitur homo fit albus: esse album est terminus huius factionis. IIlud quod est a parte subiecti significatur vt subiectum factionis vt secundum rem; sicut cum dicitur houo fit albus: vel secundum rationem, vt cum dicitur lignum fit visum.
Quarto, sciendum quod quando dicitur homo fit Deus, vel Deus factus est homo, potest esse triplex sensus, quorum duo sunt extorti & inproprij: tertius est proprius. Vnus est secundum quod fieri determinat totam compositionem, & est sensus, quod factum est vt homo sit Deus, vel quod Deus sit homo: & secundum istum sensum vtraque est vera. Secundus sensus est secundum quod fieri absolute habet determinare vel subiectum vel positum, & est sensus quod Deus factus est homo, & homo factus est Deus, id est, ille Deus qui est factus ille homo inquantum est homo: & sic simpliciter fieri attribuitur Deo, & postea Deo faicto attriturtur quod sit homo, vel e conuerso quod deitas dicatur osse, & quod ille homo sit simpliciter factus: & iste sensus super est falsus, siue dicatur quod Deus factus est homo, siue quod homo factus est Deus. Et isui duo sensus sunt inproprii. Et ideo nolo eos plus pertractaria Tertius sensus est secundum quod licet factus determinat subiectum in comparatione ad positum: & hunc sensum importat directe propositio de se. Modo quando dicitur Deus factus est homo, sensus est quod Deus factus est habens humanitatem.
HIs praemissis, tertio principaliter descendendo ad propositum dicendum, quod accipiendo propositiones in vltimo sensu, qui est sensus proprius, fit illa propositio Deus factus homo simpliciter est vera: alia autem scilicet homo factus est Deus, est simpliciter falsa. Ratio primtest, quta quando dicitur Deus factus est homo, fieri attribuitur in ordine ad hunc tertium, quod est esse hominem. Hoc autem est verum. Nam licet fieri non sit realiter in Deo. Tamen potest vere denominari a fiere existente realiter in aliquo dependente ab eo scilicet in natura humana assun pta: sicut lignum dicitur fieri visum per fieri existens in vidente. Esse etiam hominem est terminus huius fieri. Quia licet suppositum secundumi id quod est non sit tertius dictae factionis: tam en secundum quod est habens humanitatem est terminus illius factionis. Nam per illum facuone fa¬ ctum est quod sit humanitum. Sicut autem dictum est homo in parto positus stat non pro eo quod est habens, secundu nquod in se est quoddam suppositum: sed secundum quud est habens humanitatem, secundum quam factionem est terminus factionis illius: & ideo vere dicitur quod Deus factus est homo. Ratio autem secundi faciliter patet. Qura Deus scilicet suppositum habens deitatem, uec secundum quod in se est quoddam suppositum, nec secundum quod habens deitarem, potest esse terminus alicuius factionis. Vnde suppositum illud diuinum quod est habens humanitatem per nullam factionem habet deitatem, nec per aliquem effectum essicitur habens deitatem: sed quando dicitur homo factus est Deus, siguificatur quod illud suppositum diuinum quod habet humanitatem per illam factionem, sic est factum habens deitatem quasi illa factio terminetur ad hoc quod illud suppositum habeat deitatem. Et ideo hoc praeposito, homo est factus Deus, est simpliciter falsa.
Ad primum ergo in oppositum dicendum quod fieri est mutari illius in quo est realiter sicut in subiecto: non autem oportet quod fieri sit mutari illius quod denominatur a fieri, quod est in alio secundum rem. Et ideo non oportet quod Deus dicatur mutari, licet dicatur fieri aliquio. Sed si quaeratur quare fieri denominat aliquid a mutari existente in alio. Dicendum quod fieri simpliciter conuenit termino factionis & subiecto: Et subiecto factionis non attribuitur nisi quod habet habitudinem ad terminum factioni,: sicut in dealbatione non dicimus quod homo fiat simpliciter, sed quod fiat albus. Et ideo fieri attribuitur omni ei quod per perfectionem habet habitudinem nouam & rationis ad terminum factionis: sicut dictum est supra quod lignum factum est visum propter hoc quod habet h bitudinem ad visionem factam in vidente. Mutari vero simpliciter importat habere habitudinem ad terminum ad quem: nec conuenit termino ad quem, sed sub ecto. Vnde quando homo dealbatur, verum est dicere simpliciter quod homo mutatur. Et ideo non dicitur proprie mutari: nisi illud quod vere & realiter est subiectum mutationis in quo succedunt duo termini, scilicet a quo & ad quem.
Ad secundum dicendum quod quaedam sunt quae secundum esse inferunt esse simpliciter de eo de quo dicuntur, & tamen corum fieri pertiner ad secundum quid, & est determinatio diminuens. Sequitur enim, iste est homo albus: ergo est homo. Sed non sequitur hemo fit albus: ergo simpliciter fit homo, & illud est vniuersaliter vetum in omni accidente, & in omni eo quod haber modum accidentis, quod esse eius in quo est non de pendet ab illo. Et sic sumitur quantum ad hoc natura humana in persona diuina quae habet modum accidentis: quia suppositum in quo est non dependet simpliciter ab illa. Ideo fieri homo respectu personae diuinae, non est fieri simpliciter: sed fieri secundum quid. Dicendum ergo, quod non sequitur, quod si Deus non est factus, quod non sit factus homo. Nec est ibi processus a superiori ad inferius negando, sed est processus a simpliciter ad secundum quid negando: sicut si dicererur non est albus: ergo non albus dente. Quidam respondent ad illud argumentum dicendo, quod non sequitur, Deus non est factus: ergo non est factus homo, quia Deo non conuenit quod sit factus homo per fieri existens in Christo. Sed ista responsio nulia est. Quia sequeretur quod per oppositum aliquid diceretur fieri simpliciter, si fieri esse: in eo sicut in subiecto: hoc autem est falsum. Nam licet haec sit vera Socrates fit hodie albus per fieri quod est in ipso sicut in subiecto: tamen non est verum quod Socrates hodie fit. Vnde non sequitur Socrates hodie non est factus: Ergo non est hod e factus albus, cum tamen fieri quod est dealbatio ponatur in Soerat. sicut in subiecto secundum rem. Et ideo alius modus respondendi est melior.
Ad tertium, patet ex dictis. Nam ostensum est quod aliquid denominatur factum per fieri existens in alio sicut in subiecto: & sic est in proposito. Nam Deus dicitur factus homo per fieri existens in natura humana, per quod fieri factam est dependens a persona diuina, & ex hoc denominatur Deus factus homo.
Ad quartum dicendum, quod haec est vera Deus est homo. Ad hoc autem quod postea queritur vtrum homo sit per se partum vel per accidens. Communiter tenetur, quod si attendatur ad suppositum sic est per se: quia scilicet suppositum habens deitate est per essentiam suam suppositum habens humanitatem. Sed quantum ad formam, est per accidens: quia Deus in eo quod Deus, non est homo. Si enim ex hoc ipso formaliter quod est habens deitarem, esset habens humanitatem: sequeretur quod Deus non posset non esse homo. Sed quid debet magis concedi quod sit per accidens quam sit per se: videtur quibusdam quod magis debet dici per accidens quam per se. Quia terminus quando accipitur cum reduplicatione, licet sit ex parte subiecti, semper tenetur formaliter. Vnde Deus secundum quod Deus, stat pro habente deitatem, secundum quod est habens deitatem. Et ideo quando dicitur Deus secundum quod Deus est homo, denotatur habitudo per se inter formam parti & subiecti, & non inter suppositum vtriusque formae: nisi inquantum est habens formas illas, & hoc videtur mihi probabile. vnde ista Deus est homo, videtur magis accedere ad naturam propositionis per accidens: qum ad naturam propositionis perse. Ita tamen quod per accidens, non accipitur hic pro propositione habente partum quod sit accidens: sed quod habeat modum accidentis quantum ad hoc quod partum sit ex ratione subiecti, siue quantum ad hoc quod non sit habitudo & per se necessiria ex natura rei inter formam parti & subiecti. Vnde etiam ista, animal est homo, ponitur esse per accidens: & tamen partum est idem per essentiam cum subiecto. Si ergo concedatur quod ali quo modo sit per se. Dicendum ad illud quod obiicitur in contrarium, quod est in primo modo dicendi per se. Et quando dicitur quod non, quia partum non est de ratione subiecti. Dicendum quod licet quantum ad formam parti & subiecti, partum non sit de ratione subiecti; tamen quantum ad suppositum partum est idem essentialitet cum subiecto: & hoc sufficit quod aliquo modo sit ibi primus modus dicendi per se. Sustinendo autem quod sit formaliter lo quendo per accidens. Dicendum ad illud quod obiicitur in contrarium, quod nen sequitur, ex hoc quod vnio illa accidentalis sit secundum quod vna substantia accidentaliter aduenit alteri: sicut vestis homini. Quia sic nec per se, nec per accidens Deus esset homo: sicut nec homo vestis. Sed bene sequitur, quod natura humana se habeat respectu Dei aliquomo¬ do ad madum accidentis: quia scilicet nonest de formali ratione huins termini quod est Deus.
On this page