Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo sint duae filiationes reales

An diuina natura debeat dici nata de virgine.

Post praedictam inquiri dicitur vtrum de natura diuina concedendum sit, quod de Virgine sit nata: sicut dicitur in Firgine incarnata: & videtur vtique non debere dici nata de Virgine: cum non sit nara de Patre, &c.

Distinctio octaua. QVAESTIO PRIMA.

Svper octauam distinctionem: Queritut vtrum in Christo sint duae filiationts reales.

Et arguitur quod sic: quia filiatio fundatur vel super natiuitatem, vel tuper naturam per natiuitatem habitam. Sed in Christo sunt duae natiuitates, & duae naturae per natiuitate habitae. Ergo m Christo suut duae fillationes reales.

Contra: filiatio pertinet ad personam. Sed in persona diuina non potest esse relatio realis ad creaturam. Ergo in persona Christi non est relatio realis ad matrem. Et sic in Christo non est nisi vna filiatio realis, quae est ad pattem.

Respondeo. Hic 5. sunt videnda. Primo, vnde relationes habent multiplicari. Secundo, videndum est de fundamento relationis. Tertio, videndum est de subiecto. Quarto, videndum est de subiecto & fundamento filiationis. Quinto, ponendae sunt opiniones de quaestione prinopali.

ARTICVLVS PRIMVS.

Qvantum ad primum breuiter licendum est, quod relationes multiplicantur ex tribus, scilicet ex suppositis in quibus sunt, & ex fundamentis, & ex termins. Ex suppositis sicut duae filiationes quae sunt in duobus filis ad eundem Patrem, Ex fundamentis: sicut similitudo & equalitas eiusdem differunt paenes fundamenta quae sunt qualitas & quantitas. Ex terminis sicut similitudo & dissimilitudo eiusdem, & secundum eamdem qualitatem ad diuersa: sicut album aliquod per eamdem albedinem refertur et simile ad aliud album & vt dissimile ad nigrum. In hoc tamen differt inter ista, quia pluralitas quae ace ipitur secundum supposita; si accipiatur secundum supposita tantum manente eodem fundamento & termino formali: est tantum secundum numerum, sicut patet de filiatione duorum filiorum. Illa autem quae est secundum fundamenta tantum, manente eodum subiecto: oportet qued sit secundum speciem: quia plura absolura numero non possunt esse ineodem subiecto super quo possunt fundati diuersse relationes solo numero diff rentes. Illa similiter pluralitas quae est paener terminqs, oponet quod sit: secundum speciem. Num si accipiantur diuersi termini d fferentes numero tantum: relatio qua aliquod vnum subiectum refertur ad omnes illos terminos, est vna relatio realiter tantum: sicut pacer vna paternitate refertur ad omnes filios suos. Si autem termini differant formaliter, oportet relationes quibus aliquid refertur ad illos ter minos form iliter diuersos differre formaliter & per consequens differre secundum speciem: sicut patet de eo quod refertur ad album vt ad sinusle, & ad nigrum vt ad dissimile.

ARTIQVLVS SECVNDVS.

SEcundo videndum est de fundamento relatio Dnis.

Circa quod sciendum quod aliud est esse fundamentum relationis, & esse causam aliquo modo ipsius. Nam actio & passio sunt aliquo modo causa paternitatis & filiationis, quia impossibile est quod aliquis sit pater alicuius nisi genuerit eum: tamen actio & passio secundum quod homini non sunt fundamento paternitatis & filiationis, sed aliquid derelictum ex actione & passione, vel saltem aliquid manens post actionem & passionem: alioquin pater & filius non manerent pater & filius nisi durante generatione, quod falsum est. Et sic generatio actiua & passiua sunt causa filiationis & paternitatis, & non fundamentum: ita forte impossibile est quod aliquid manens in ipso relato sir causa relationis tantum, & non fundamentum: & de hoc plur tangetur in quarto articulo.

ARTICVLVS TERTIVS

Tertio videndum est de subiecto relationis.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod subiectum relationis vel cuiuscumque alterius accidentis, dupliciter potest accipi. Vnomodo pro supposito habente ipsum accidens: sicur si dicatur quod homo est subiectum omnium accidentium quae sunt in ipso. Et sic subiectum relationis dicitur suppositum quod refertur per relationem: sicut homo est subiectum paternitatis. Asio modo dicitur relationis subiectum vel alterius accidentis illud mediante quo inest ipsi substantiae subsistenti: sicut si dicatur quod quantitas est subiectum figurae, & intellectus est subiectum speciei intelligibilis. Et accipiendo sic subiectum relationis: sic fund mentum est subiectum relationis. vnde illud in quo fundatur similitudo est subiectum similltudinis mediante quo inest ipsi supposito quod dicitur smmile.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvarto videndum est specialiter in quo sit fitutio sicut in subiecto. Er ad hoc dicendum quoo recundum quod dicitur subsectum relationis est suppositum habens relationem in aliquo sui fundatam: sic planum est secundum omnes quid sit subiectum, vt dictum est, ipfius filiationis: quia hoc est suppositum habens filiationem.

Sed accipiendo subiectum pro fundamento in quo filiatio fundatur sunt diuersae opmiones de subiecto filiationis. Nam quidam dicunt quod fundamentum filianonis est ipsa natura viuens per generationem acquisita, fiue peream subsistrrhia¬ bens naturam lllam, sicut conuenit alijs viuentibus a Christo: siue non subsistat per eum, sicut conuenit Christo. Alij vero dicunt quod natura fundamentum non est immediatum ipsius filiationis, sed est causa ex qua derelinquitur in ipso supposito subsistente quaedam subiectio, siue quaedam seuitius filialis correspondens viri cuidam in patre & in matre; ita quod sicut generatio actiua & passiua, licet sint causa ex qua derelinquitur illud in quo fundatur paternitas & filiatio: non tamen sunt fundamentum relationis. Ita esset natura acquisita per generationem, licet sit causa ex qua in supposito habente, filiationem acquiritur aliquid in quo fundatur filiatio: non tamen est fundamentum in quo immediate fundatur ipsa filiatio, nisi forte ipsa natura esset idem cum supposito quod est filius. Et tunc saltem esset fundamentum mediatum: quia subiectio illa quae est fundamentum filiationis, vel quae forte est ipsa filiatio (vt dicunt) habet esse immediate in supposito, siue in subsistente, ita quod ipsa subiectio, vel debitum cuiusdam filialis seruitutis, vel est ipsa filiatio fundata in ipso subsistentae acquirente naturam viuentem per natiuitatem, vel est fundamentum filiationis, quod quidem fundamentum oportet vlterius fundari in subsistente, secundum quod subsistens est. Quia habere ius, siue possidere aliud vt subiectum, est suppositi solius vt primi & immediati subiecti: licet hoc possit sibi inesse ex aliquo actu, vel ex aliqua natura acquisita.

ARTICVLVS QVINTVS

QVinto. Ponendae sunt opiniones de questione principali.

Ad quam dicunt illi, qui ponunt quod fundamentum filiationis, in quo immediate est filiatio, est ipsa natura viuens per generationem acquisitam: Quod in Christo sunt duae filiationes reales. Cuius ratio est: Quia ad pluralitatem realem relationum diuersarum rationum in eodem, sufficit quod in eodem inueniantur diuersa fundamenta realia, & diuersarum rationum fundandi: scilicet diuersae filiationes, vna ad matrem; scilicet temporalem: & alia ad patrem. Et ideo videtur eis quod sint in Christo duae filiationes reales. Nec potest dici quod non multiplicentur per vnitatem subiecti: Quia subiectum immediatum in quo fundantur, scilicet natura diuina & humana, non est vnum, nec vnius rationis.

Alij qui ponunt quod fundamentum filiationis non est natura nisi subsistens, sit vel ipsum suppositum, vel aliquod debitum subiectionis immediate in supposito fundatum: Ponunt quod in Christo non est nisi vna filiatio realis, illa scilicet qua refertur ad patrem ab aeterno: filiatio autem secundum quam temporaliter refertur, non est secundum eos relatio realis, sed relatio rationis tantum: Quare in Christo bene ponunt diuersas filiationes diuersarum rationum; sed vna earum non est filiatio vel relatio realis.

Et ratio eorum est: quia secundum eos filiatio ad matrem; nec vniuersaliter aliqua filiatio potest fundari super naturam nisi sit subsistens. Natura autem humana in Christo non est subsistens vel suppositum: & ideo oportet omnem filiationem Christi fundari supra suppositum diuinum, vel mediate vel immediate praedicto modo subiectionis. Super autem suppositum diuinum non potest fundari relatio temporalis. Nec sequitur quod Christus non sit realiter Filius Virginis, propter talem relationem matris ad eum: sicut non sequitur quin Christus non sit realiter Dominus, licet dominium non dicat relationem realem in Deo. Et licet prima positio sit probabilis, & videatur plana; secunda tamen est magis famosa: & ad ipsam facit quod ea quae pertinent ad agere & pati, vel etiam ad alias relationes a paternitate & filiatione; aliquo modo, licet improprie attribuuntur formis & materijs. Vnde & voluntas superioris dicitur aliquo modo domina: & natura dicitur serua vel nata aliquo medo: & sic de alijs. Sed natura filij vel filiae vel patris nunquam attribuitur nisi supposito. Vnde nullo modo, nec stricte nec large dicitur natum filia, pater vel mater. Ex quo videtur quod semper filiatio necessario fundetur super ipsum suppositum subsistens, vel in aliquo fundato in ipso supposito. vel subiectum reale filiationis vel paternitatis non potest multiplicati, nisi multiplicato supposito: vel nisi sit tale suppositum, in quo secundum quod subsistit, possint recipi diuersa realia accidentia, in quibus filiationes aliae fundentur: quorum neutrum potest esse in Christo: quia suppositum in eo non plurificatur, nec eius supposito potest inhaerere aliquod acidens reale: licet in eius supposito ratio naturae assumptae possit esse accidens realiter inherens illi naturae. Accides autem inhaerens illi naturae non potest, vt dictum est, esse fundamentum filiationis, nec filiatio.

Sustinendo ergo hanc opinionem, potest responderi breuiter ad rationem alterius; quod assumit falsum scilicet quod fundamentum filiationis realis sit natura viua acquisita per generationem: nisi sit talis quod per eam generatus subsistat. Filius autem Dei natus de Virgine, non subsistit per naturam acceptam a Virgine. Et ideo non potest esse fundamentum filiationis; sed solum suppositum, in quo non potest fundari relatio realis ad creaturam: & per hoc patet quod ad argumentum dicendum quod assumit idem quod dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1