Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Triplici autem ex causa institura sunt sacramenta, pro prer humiliationemi, eruditionem, & exercitationem, &c.
Ad hoc omissa distinctione de necessario dicendum quod accipiendo necessarium in habitudine ad finem melius habendum, sine quo non habetur finis ita bene; instituere sacramenta fuit necessarium ad salutem nostram, & hoc post lapsum, ita quod sunt hic tres conclusiones ostendendae.
Secunda est quod in diuersis statibus, scilicet, legis naturae Moysaicae, & legis Christi debuerunt institui diuersa sacramenta.
Prima conclusio probatur ex tribus. Primo ex parte. intellectus quia ille modus suae sacrationis, & sanctificationis: fuit magis conueniens homini per quem magis sibi innotesceret sua sanctificatio. Sed talis modus est sanctificatio quae fit per sacramenta sensibilia. Ergo talia sacramenta instituere ad sanctificationem hominis fuit necessarium siue conueniens. Maior patet: quia cum sanctificatio hominis fit secudum intellectum & affectum, ita quod post lapsum est quasi quaedam sanatio intellectus & affectus, conueniens est quod homo ad dictam sanitatem disponatur per intellectum & affectum, sed hoc fit per cognitionem suae sanctificationis. Ergo, &c. Minor similiter ostenditur, quia praecipue in statu naturae lapsae spiritualia nata sunt innotescere homini ex similitudine corporalium quae sunt maxime nota, adeo quod multi crediderunt quod nullum ens esset nisi corpus.
Secundo ex parte affectus, quia ille modus magis est conueniens curationi spirituali hominis qui magis repugnat morbo, sed modus curationis per sacramenta est homini. Ergo, &c. Maior de se patet minor probatur: quia illa curatio maxime contrariatur morbo humano, quae contrariatur inordinato affectui hominis circa sensibilia quo affectu contra Deum afficitur ad sensibilia: sed isti inordinationi maxime contrariatur quod homo se humiliet sensibilibus de mandato Dei, & de mandato eius ordinate se habeat ad ipsa: hoc autem maxime fit per vsum sacramentorum. Ergo, &c.
Tertio ostenditur ex parte effectus exterioris, quia conueniens sanitati est, & curationi spirituali hominis, quod circa illa a quarum occupatione non potest bene auelli, habeat aliquod exercitium sanctum & bonum. Hoc autem fit per vsum sacramentotum. Ergo, &c. Maior patet: quia conueniens est quod homo habeat exercitium bonum in illis ad quem habet inclinationem ad hoc quod occupetur circa vsum exteriorum sensibilium: sicut videmus magnos occupare se circa hortorum plantationes, venationes & consimilia. Circa autem talia sensibilia non potest habere ita bonum & sanctum exercitium sicut per vsus sactumentoruma ergo, &c:
Secunda conclusio declaratur sic. Ad cuius euidentiam sciendum quod sacramenta, sicut frequenter dictum est, sunt instituta ad curationem hon inis quantum ad sanitatem spiritualem, & ad protostandum fidem quam homo debet habere de redemptore. vlterius sciendum quod homo aliter hibuit fidem de redemptore in statu innocentiae, & naturae lapsae: quia in statu innocentiae non habebat aliquam fidem explicia tam de redemptore: quia manente illo statu non fuisset necessanta redemptio. In statu autem naturae lapsae oportebat habere fidem explicitam de redemptore: quod homo deberet a Deo redimi qualitercumque hoc esset. Sed quod deberet habete talem vel talem redemptorem, vel talem modum redimendi, quod communiter populus ignorabat: nec habebat de eo fidem explicite, sed maiores vt Patriarchiae de hoc habebant fidem explicitam, quia nec tunc etiam ita explicite habere non erat necessarium: quia nec erant ita corrupi homines per peccatum tunc, sicut postea fuerunt, vt, scilicet, esset necessarium eis magis explicite scire modum redemptionis, vt magis retraherentur a peccato sicut fuit postea. Et ideo tempore illo fuerunt sacramenta, scilicet, oblationes, & decimae & immolationes, figurantes explicite, & indeterminate redemptionem humanam: Postea vero tempore legis Moysi, inualescente peccato oportuit magis in speciali habere fidem deredemptore & de modo redimendi, vt homo magis retraheretur a peccato. Et debuerunt etiam habere maiorem occupationem in vsu sacramentorum, vt minus possent vacare illicitis. Et ideo tunc expressiora representatiua redemptoris & modus redimendi sunt instituta: sicut immolatio agni, & multa alia caerimonialia. In lege autem gratiae in qua omnia sunt explicite, & in se explicita sunt instituta sacramenta, quae maxime explicite ea quae sunt fidet protestantur. Ex his potest formaritalis ratio. Illa quae sunt instiruta ad protestandum fidem, & ad curandum morbum humanum, debent diuersificari secundum diuersum statum modi humani & fidei: sed vt modo patuit in praedictis tribus, diuersificatus est morbus humanus, & explicatio fidei. Ergo in praedictis tribus legis sacramenta, quae sunt contra morbum humanum. & protestatio fidei debuerunt diuersificari.
Ad euidentiam tertiae conclusionis sciendum quod licet homo in statu innocentiae indiguisset gratia perficiente & eliciente, non tamen indiguisset gratia vt curatiua alicuius morbi spiritualis.
Iterum sciendum quod de cognitione hominis in statu innocentiae potest esse duplex opinio. Vna sicut Adam habuit notitias omnium per species infusas, ita & posteritas sua: vel quod filij euius acquifiuissent per sensus scientias de rebus: quod credo esse verius, & suppono ad praesens. In hoc tamen erit, differentia, in statu illo & isto fiunt multae perturbationes fantasmatum propter multas dispositiones & passiones corporistunc: autam fuissent clarissima, & quietissima sine aliqua perturbatione. Vnde credo quod in statu illo quilibet plura sciuisset incomparabiliter via naturae, quam quicumque quantumcumque subtilis. Et en quae fuissent eis a Deo releuata potuissent credere absque quacumque difficultate. Et ex his sensibilibus faciliter & clare potuissent intelligere spititualia: sicut cognoscuntur effectus ex causis, & ex conditione animae suae, homo tune ista cognouis¬ set, dato quod eius cognitio naturalis incepisset a sensibus: tamen non indiguissetper meta phoricas similitudines sensibilium instrui ad cognitionem spiritualium: sicut modo communitas rudis populi instruitur per exteriorem ablutionem corporis de interiori ablutione mentis. Alind enim est scire spiritualia ex sensibilibus prius notis, & aliud est manuduci ad ea per qua sdam similitudines metaphoricas sensibilium.
Tertio sciendum quod affectus hominis non fuisset tunc ad sensibilia inordinate inclinatus, sed fuisset liber & eleuatus ad supernaturalia contemplanda: nec per consequens occupatio circa sensibilia fuisset sibi magis delectabilis quam circa spiritualia. Et sic non fuissent sacramenta necessaria ad vitandum occupationem malam circa sensibilia. Ex his potest formari talis ratio. In illo statu non sunt necefsaria sacramenta in quo & intellectus faciliter sine metaphoricis similitudinibus sensibilium potest intelligere spiritualia quae nata sunt fieri in homine, & in quo in affectu non est morbus, & inordinatio circa sensibilia, & in quo occupatio circa sensibilia non est necessaria ad vitandum malam occupationem circa sensibilia. Et hoc patet ex eis per quae probata est prima quaestio huius quaestionis: sed status innocentiae erat huiusmodi. Et hoc primum eximmediate dictis, ergo, &c. Et sic patet tertia conclusio.
On this page