Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

De Circuncisione.

Fuit autem, & inter itla sacramentum quoddam, scilicet, circuncisionir, idem conferenr remedium contra peccertum, quod nunc baptismus, &c.

QVAESTIO QVINTA

Qvinto quaeritur de institutione circuncisionis. vtrum fuerit conuenienter instituta. Et arguitur quod non: quia peccato originali non debetur poena sensus, sed in circuncisione erat peena sensus, cum esset ibi incisio viui, scilicet, illius pelliculae: ergo, &c.

Praeterea sacramenta debent dari per ministros, institutos a Deo: sed antelegem Moysi non erant aliqui ministti instituti a Deo: Ergo ante legem non debuit dari circuncisio.

Praeterea morbus communis debet habere remedium commune: sed peccatum prigina, le est morbus communis omni populo, & omni sexui. Ergo & remedium debuit esse commune: sed circuncisio non est remedium commune, quia nec potest dari vtrique sexui, nec fuit data nisi populo Israelitico: Ergo, &c.

Contra est quod dicitur in littera. Respondeo. Circa istam quaestionem. Primo praemittendae sunt quaedam suppositiones. Secundo ponendae sunt conclusiones probandae.

Prima suppositio est quod circuncisio expressiue significabat ablationem peccati originalis, & causam aufferentem, scilicet, passionem Christi.

Secunda est quod circuncisio significat spiritualem fanctimoniam & sanctitatem.

Tertia est quod conueniens fuit dare tale signum distinctiuum populiIsraclitiei ab aliis.

Prima suppositio patet, & ex membio in¬ quo fiebat circuncisio, & ex figura ipsa quae est ex circuncisione & afflictione, & sanguinis effusione quaeest ibi. Quantum ad membrum, constat quod illud membrum est per quod traducitur proles a parenre, & per consequems per quod traducitur peccatum originale quod cum prole traducitur. Ablatio ergo siue incisio superflui in illo membro, significat ablationem culpae originalis, quae per membrum illud traducitur. Ex figura etiam patet quae erat circularis: quia processus peccati originalis quodammodo fuit circularis, quia persona Adae infecit naturam Adae quam habebat in se: & natura infecta in eo infecit personam, scilicet, perso, nas filiorum descedentium ab ea, inquantum natura vitiata erat principium propagandi eos: & sicfuit ibi quaedam circusatio, scslicer, in peccato, incipiendo a persona, & terminando ad personam. Vnde abscisio illa circularis figurabat ablationem illius culpae quae sic processit circulariter In quantum autem erat afflictiua, significabat diminutionem fomitis siue concupiscentiae carnalis. Inquantum vero ibi sanguinis essusio fiebat: figurabat passionem Christi in qua fuit sanguinis effusio, quae fuit causa curans morbum nostrum. Et sic pater prima suppositio.

Secunda patet sic, quia illud quod est signum refrigerii carnalis concupiscentiae, est signum spiritualis sanctimoniae & castitatis, sed circuncisio est huiusmodi, vt praedictum est. Ergo, &c.

Tertia etiam patet, quia tempore illo fiebat multiplicatio populi fidelis per propagationem naturalem. Et imo conueniens fuit vt in membro propagationis naturalis. haberet quoddam signum distinctiuum. Et sic patet de suppositionibus.

Quantum ad secundum, intendo probare quatuor quaestiones: quarum prima est quod conue. niens fuit circuncisionem institui, quia secundum quod fides magis, & magis est explicita, & secundum quod est maior necessitas habendi fidem explicitam, conueniens fuit de nouo institui sacramenta ea, quae sunt fidei magis explicite patefactiua. Sed circuncisio, ea que sunt fidei, de ablatione peccati originalis, & de redemptore, magis explicite significit, quam illa sacramenta quae erant in lege naturae, puta oblationes, & decimationes & similia. Ergo crescente fide, & imminente necessitate explicandi magis ea quae sunt fidei, conuentens fuit circuncisionem de nouo institui post predicta sacramenta. Quod autem necessitaexplicandi magis ea que sunt fidei fuit postea, scis licet, post legem naturae, patebit in tertia conclusione.

Secunda conclusio est quod ante legem debuit dari: quia ad hoc quod aliqua lex detur alicui populo specialiter opus illum populum distingui ab aliis. Sed lex Moy sasca debuit dari soli populo Iudaeorum. Ergo ille populus debuit habere signum distinctiuum ab aliis populis. Hoc autem fuit circuncisio. Ergo circuncisio debuit dari ante legem. Quod autem illa lex debuit dari soli populo ludaeorum patebit in quarta quaestione, quia alia patent ex dictis.

Tertia conclusio, est quod debuit tempore Abrahae institui. Quia sicut supra dictum, tunc est tempus conueniens instituendi nouum sacramentum, ea quae sunt fidei magis explicite repraesentans, quando est malor necessitas explicandi eo quae sunt fidei, & quando sunt plures qui habent fidem magis explicitam. Sed tempus Abrahae fuir huiusmodi. Ergo, &c Maior patet ex dictis Minor declaratur, quia pie creditur quod Adam instruxit suos posteros de cultu diuino, & de his quae sunt fidei, & quandiu illa instructio durauit, non erat necessitas magis explicandi ea quae sunt fidei. Sed concupiscentia & corruptione fomitis inualescente, illa instructio euanuit, & homines ita obtenebrati sunt quantum adintellectum, quod quasi omnis populus exceptis paucis non credebat aliquid esse nisi corporalia: propter quod inciderunt in idolatriam. Nec etiam quisquam delectationes seu abusiones rerum sensibilium reputabat peccata. Et haec deordinatio maxime viguit tempore Abrahae. Tunc etiam fuerunt plures qui habuerunt fidem magis explicitam quam primiores: sicut fuit Abraham & Patriarchae. Ex his potest formari ratio ad probandum minorem praedictam: quia tunc est maior necessitas explicandi quando homo est magis corruptus secundum affectum, & obtenebratus secundum intellectum, & secundum abusionem diuersorum errorum. Sed hoc fuit in tempore Abrahae vt dictum est. Ergo, &c. Quod autem tunc fuerint plures qui habuerint fidem magis explicitam supponitur. Et ex his patet illud quid fuit suppositum in prima, ratione, scilicet, quod post legem fuit maior necessitas explicandi ta quae sunt fidei quam ante: & quid tunc aliqui habuerunt magis fidem explicitam quam ante.

Quarta conclusio, est quod soli populo tludaeorum debuit dari circuncisio: quia populus de quo debebat nasei Christus debebat habere specialem sanctitatem: prae omnibus aliis: & per consequenis debuit distingui ab aliis per aliqua signa, castitatem, & sanctitatem significantia: huiusmodi autem est circuncisio, & alia caerimonialia data in lege illi populo quae specialem sanctitatem significabant debere esse ineo. Ergo illi soli populo debuit rireuncisio dari & lex. Et ex hoc patet quoddam quod fuit suppositum in secunda ratione, scilicet, quod soli populo Israclitico dobuit lex Moysi dari.

Si autem quaeratur quare solis viris dabatur, & non mulieribus. Si dicatur quia mulier non potest circuncidi, Non valet, quia non quaeritur vtrum mulier possit circuncidi vel non: sed quaeritur quare placuit Deo instituere sacramentum, quod conuenirer solis viris.

Et ideo ad hoc dicendum quod duplex ratio huius potest esse: Vna quia illud sacramentum non solum dabatur in remedium, sed in si: gnum ablationis peccati originalis: nullum autem, signum vel sacramentum ita expresse hoc significat sicut circuncisio, excepto baptismo. Et ideo conueniens fuit tale sacramentum instituere, dato quod solum viris conueniret: & mulieribus prouideretur de aliquo remedio, scilicet, quod saluarentur in fide parentum. Alia ratio ex parte contractus peccati originalis, quia licet mulieres contrahant peccatum originale: non tamen proles habet contrahere peccatum originale ex matre, sed ex patre, iquia peccatum originale non contrahitur nisi vt aliquid generatur ex semine viri descendentis ab Adam: & hoc habet respondendi in secundo libro. Et ideo conueniens fuit dare remedium contra peccatum originale specialiter sexui virili.

Si autem quaeratur vtrum conueniens fuerit Christum cireuncidi.

Dicendum quod sic. Quia sicut communiter sicitur, licet debuit fieri, vt Christus nos ab one¬ relegit liberaret Secundo, vtrudaei non haberent occasionem circa eum, videntes eum incircuncisum, per quod posset eis videri quod non pertinent ad genus Abrahae. Tertio, quia non fuit conueniens Christum soluere legem quousque ostenderet se esse Deum per miracula: & se habere auctoritatem mutandi legem, quod fuit rempore praedicationis suae, & non in infantia: ergo, &c.

Ad primum ergo in oppositum dicendum quod aliquod remedium potest esse generale dupliciter. Vno modo per modum satis factionis: sicut illud poenale quod imponitur in poenitentia. Alio modo potest ali quod remedium esse poenale per accidens, ita quod non per modum satisfactionis: & sic circuncisio erat poenalis, quia illa poena non intendebatur vt satisfactio pro peccato paruuli, sed erat coniuncta significationi passionis Christi. Sicut etiam in baptismo non intenditur afflictio quam puer patitur in aqua frigida, vt satis factio pro culpa pueri: sed coniungitur per accidens representationi ablutionis quae fit interius quam representat aqua.

Ad secundum dicendum quod aliud est de remedio peccati originalis, & de aliis sacramentis: quia cum hoc sit maxime necessarium, non de terminat sibi aliquem ministrum sacrum: sed potest dari ind fferenter a quocumque homine: & in eo non oportuit expectare institutionem ministrorum sacrorum ad ministrandum illud sacramentum.

Ad tertium dicendum quod maior habet vir. tutem de eo quod datur in remodium tantum: circuncisio autem non solum datur in remedium, sed etiam in signum, & distinctionem illius populi: vt patet ex praedictis. Alij autem populi habe. bant remedium legis naturae, scilicet, fidem parentum. Quare autem non fuit commune mulieribus sicut viris, patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5