Quaestio 6
Quaestio 6
De ritu circumcisionis
Et videtur quod non fuerit conueniens, primo ex parte membri. Quia sacramentum pertinens ad cognitionem siuc ad protestationem fidei, debet fieri in membro in quo viget cognitio: hoc autem est caput vbi vigent sensus: Ergo, &c.
Secundo quantum ad tempus, quod, scilicet fieret octaua die, quia frequenter ante illum diem imminebat mors: ergo ante illum diem debuit adhiberi remedium contra peccatum originale.
Tertio quantum ad cultrum, quia cultro debuerunt significare Christum: sed hoc non ita bene potuit fieri sicut cultro lapideo: ergo debuit fieri cultrolapideo quod non fiebat communiter: ergo male.
Respondeo. In quaestione praemittendae sunt quaedam suppositiones. Secundo prohandae sunt quaedum concluso. nes declarantes hanc materiam.
Quantum ad primum, sciendum est primo quoda aliquod pertinens ad sacramentum aliquod potest esse necessarium sacramento dupliciter. Vno modo quod sit de intentione sacramenti. Alio modo quod sit de necessitate praecepti. De necessitate sacramenti sunt illa sine quibus non est sactamentum: sicut in consecratione corporis Christi. De necessitate sacramenti est quod minister sit sacerdos, & proferat verba cum intentione faciendi quod facit Ecclesia: quorum quocumque ablato non est sacramentum, nec fit ibi aliqua consecratio. Requiritur etiam quod panis sit de frumento. De necessitate praecepti dicuntur illa quae ex praecepto Dei vel ecclesiae adducuntur ad solemnitatem sacramenti: sicut quod aliquis conficiat super altare benedictum, & in talibus indumentis. Et dicuntur esse de necessitate praecepti; quia quicumque ea ohmiserit peccat mortaliter, sicut transgressor praecepti Dei & Ecclesiae.
Secundo sciendum quod cum sacramentum habeat, significare aliqua significatio est de necessitate sacramenti, aliqua non: sed de bene esse. Significatio quae est de necessitate cuiuscunque saermanti est illa qua sacramentum exterius significat proprium effectum, siue sit causa sine qua non, vt circuncisio, siue sit causa propter quam, sicut sacramenta nouae legis. Significatio autem quae non est de necessitate sacramenti, sed de bene esse, est significatio qua sacramentum significat aliquid aliud a suo effectu: verbi gratia, baptismus significat vt proprium effectum ablutionem interioris mentis, sine qua signi ficatione nihil fierer. Vt ab effectu significat sepulturam Christi vel aliquid tale, & sine ista significatione potest esse sacramentum. Vnde aspersio aquae qua fiat ablutio interior, dato quod non ita expresse significet sepulturam vel triduum sepulturae, facit sacramentum baptismi dummodo alia obseruentur. Quod autem significatio effectus sacramenti, & rihil plus sitde necessitate sacramenti, pater sio, quia ad rationem sacramenti non pertinet significate de necessitate nisi sacrationem illius qui per sacramentum insacratur, siue sanctificatur: sed hoc est proprins effectus sacramenti: Ergo, &c. Hoc confirmatur ex diffinitione sacramenti nouae legi, quod efficit quod figurat. Vnde non videtur quod denecessitate eius sit quod figuret nisi quod efficit
His praemissis probo tres conclusiones. Prima est quia illa incisio erat de nessitate sacramenti in circuncisione, quia de necessitate sacramenti est quod illud significet vt proprium effectum, vt patet ex dictis. Sed praedicta incisio siguificat proprium effectum circuncisionis, scilit licet, ablationem peccati originalis: vt etiam patet ex praedictis: Ergo, &c.
Secunda est quod dies octaua non erat de necessitate sacramenti, sed de necessitate praeceptit quia quod non esset de necessitate sacramenti patet quantum ad quid est, quia secundum communiorem opinionem imminente morte ante octauum diem fiebat circuncisio, & erat verum sacramentum. Et similiter quando omittebatur octauo die, & fiebat post, erat verum sacramentum. Ratio autem hirtus est, quia illud in sacramento quod habet alnid significare ab eius proprio effectu non est de necessitate sacramenti. Sed omne illud quod significatur pers. diem erat aliquid alind 2 proprio effectu circuncisionis sicut pater per om¬ nes significationes quae attribuuntur illi dieioctauo. Quid sit de necessitate praecepti patet etiam per textum Genes.1,, vbi a Deo praecipitur, vt fierete. die. Et hoc praeceptum habuit rationem spiritualem, vt scilicet, significaretur quod octaua aetato, scilicet, in resurrectione amouebuntur ab elementis omnes corruptiones, & plures aliae possent assignari. Et habuit specialem rationem. Quia sicut dicit Rabi Moyses ante octauam diem nimis erat tenera caro pueri, & circuncisio fuisset ei valde nociua: & ideo expectabatur octaua dies vt aliquantulum esset solidior. vlter ius non differebatur, quia quanto plus puer procedit in aetate, tanto magis vigent sensus, & tanto magis affligunt ea quae inferunt laesionem. Et ideo non differebatur vltras. diem vt minus sentiret laesionem illam. Est autem sciendum quod circuncisienem fieri6, die sic erat in praecepto, quod non licebat praeuenire, nisi forte imminente morte secundum opinionem illorum qui dicunt quod in tali casu licebat circuncisionem fieri ante & diem: secudum autem opinionem aliorum nunquam licebat praeuenire octauum diem; & si puer moriebatur saluabatur in fide parentum. Similiter nunquam licebat differre nisi esset specialis dispensatio Domini, sicut fuit in deserto. Et ideo illi ad quos pertinebat cura pueri, differendo vltra Sa diem peccabant mortaliter: sed si omissa erat circuncisio&. die non erat in praecepto quando fieret post.
Tertia conclusio est, quod cultrum lapideum non erat de necessitate sacramenti, nisi quantum ad aliquas speciales circuncisiones. Ratio primi est quia ea quae non significant proprium sacramenti effectum non sunt de necessitate sacramenti, vt dictum est supra: sed materia illius cultri vt esset ferrea, vel lapidea nihil facit ad significandum proprium effectum circuncisionis, quae, est ablatio peccati originalis. Ratio secundi est quia hoc non inuenitur fuisse praeceptum a Domino nisi de aliquibus circuncisionibus specialibus sicut fuit de illa quam fecit rosue in Galgalis.
Ad primum in oppositum dicendum, quod signum protestans fidem potest inferri, vel ad ipsum actum credendi: & significat etiam illud quid sic protestatur: & significat idem debere pertinere ad cognitionem, & ad membri maxime cognitum. Sic autem protestantur sacramenta fidem principaliter: potest etiam referri tale signum ad rem cteditam, sicut ad significandum ablationem culpae originalis, vel aliquid tale. Et sic sacramenta protestantur fidem, id est, rem creditam. Quod autem sic protestatur fidem, scilicet, quantum ad rem creditam: non opus quod fiat in parte magis cognitiua, sed, magis in parte illa ad quam res credita magis pertinet. Hoc autem est peccatum originale, vel eius oblatio quae magis pertinet ad membra deseruientia generationi, quam ad alia. Et non ideo protestatio talis ablationis magis debuit fieri in illis membris quam in aliis.
Ad secundum dicendum quod secundum quosdam in tali casu poterat fieri circuncisio ante S. diem, secundum autem quosdam non, sed pueri saluabantur in fide parentum. Ad tertium dicendum quod ibi fuit dispensatio diuina, scilicet, quod non fuerunt circuncisi in deserto &. die, & hoc fuit propter incertitudinem mouendi castra, propter quid pueri non potuissent commodo curari.
On this page