Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

De effectu et cessatione circumcisionis

QVAESTIO SEPTIMA SEptimo quaeritur de effectu, & cessatione circuncifionis.

Circa quod sciendum quod Magister videtur fuisse istius opinionis, quod auferebat culpam originalem: sed non conferebat gratiam. Hoc tamen non tenetur modo: sed tenetur quod faciebat vtrumque modo quo dicetur. Quod autem auferret culpam probatur sic. Quia aliquid in cultu diuino fieri: quod significet aliquid falsum est valde superstitiosum, propter quod illud quod vere est sacramentum, & ad veram protestationem pertinens non significat nisi verum. Sed circuncisio erat huiusmodi. Ergo non signifitabat nisi verum: sed significabat ablationem peccati vt dictum est, Ergo, &c. Quod autem conferret gratiam sic patet. Peccatum enim originale formaliter loquene & do nihil aliud est quam carentia iustitiae originalis cum debito habendi: quod quidem debitum habendi inest paruulo ex hoc quod traducitur a virtute generatiua traducta ab Adam. Et ideo in omnibus illis inest talis culpa quae descendit via generationis naturalis ab Adam mediate vel immediate: ergo ablatio culpae originalis potest attendi vel quantum ad hoc quod est carentia quaedam: vel quantum ad hod quod est ibi debitum habendi. Quantum ergo ad hoc quod est ibi carentia quaedam, non potest auferri nisi per gratiam: quia impossibile est auferri priuationem nisi per aliquid positiuum: licet enim aliquod positiuum possit auferri non causando aliquod positiuum, scilicet, subtrahendo influentiam agentis: sicut pater de ablatione luminis in aere ad absentiam solis; priuatio tamen nullo modo potest auferri nisi ponendo positiuum. Sed secundum cursum communem illud positiuum per quod aufertur priuatio quam importat peccatum originale, vel peccatum actuale mortale, non est nisi gratia: quia nulli confertur iustitia originalis. Ergo culpa originalis quantum ad hoc quod est priuatio quaedam non aufertur nisi per gratiam. Licet enim Deus absolute posset carentiam illam auferre conferendo aliud quam gratiam, puta iustitiam originalem: tamen non potest auferre illud priuatiuum, vt est carentia quaedam, nisi conferendo aliquod positiuum quicquid sit illud: & illud secundum cursum communem non est nisi gratia: quia illud debitum non potest auferri nisi vel per hoc quod illud quod est debitum haberi habeatur: quia illud recuperatur, vel per aliquid aequiualens, vel plus valens confertur. Sed prima duo secundum cursum communem non habent locum: Ergo opus quod illud debitum auferatur per eollationem alicuius aequiualentis: hoc autem non est nisi gratia: ergo, &c. Et sic patet quod circuncisio auferebat culpam, & conferebat gratiam.

Notandum tamen quod aliquod sacramentum, conferre gratiam potest dupliciter intelligi. Vno modo vt sit causa gratiae propter quam gratia sit: causando, scilicet, in anima aliquam dispositionem ad gratiam. Et sic sacramenta nouae legis conferunt gratiam. Secundo modo vt causa sine qua non: ita quod ex quadam pactione diuina recipiens sacramentum recipiat a Deo gratiam, & si in nullo coopererur per motum liberi arbitrii. Et sic sacramenta legis veteris neutro modo conferebant gratiam: ita quod ex parte operis operati aliquid fieret in anima cxercentis sacramentum praeter illud quod eius deuotio merebatur. Sed operans ex deuotione sua poterat mereri gratiam. Et hoc est quod communiter dicitur, quod opus operatum ibi nihil faciebat, idest, ipsum sacramentum in quo homo exercebatur: sed opus operans, idest, deuotio operantis.

Si autem quaeratur vtrum conferret characterem dicendum, quod non.

Primo. Quia inquantum character est distinctiuum non requirebatur tunc: quia tunc populus fidelis multiplicabatur carnaliter: & ita sufficiebat distinctiuum factum exterius in carne per circuncisionem.

Secundo. Quia character qui imprimitur in anima est quaedam dispositio ad pratiami & sacramentum eam imprimens est causa ad gratiam: sacramenta autem veteris legis non conferebant gtatiam. Ergo, &c.

Tertio. Quia character, impressus est quaedam potentia spiritualis exercendi actiue vel passiue, alios actus Hierarchicos in Ecclesia, sicut character baptismalis est quo aliquis efficitur potens recipere effectus aliorum sacramentorum: & character ordinis est potestas min strandi sacramenta conferentia gratiam, tales autem actus non erant tempore illo: ideo, &c.

Si autem quaeratur vtrum debuerit cessare, dicendum quod sic.

Ad cuius eu dentiam sciendum, quod tria erant genera praeceptorum in veteri lege, scilicet moralia, cerimonialia & iudicialia. Moralia sunt illa quae ratio recta dictat in ordine, vel ad ipsum proximum: vt quod emendandum sit passo iniuriam: vel in ordine ad Deum vt quod Deus sit honorandus & colendus. Cerim enialia vero dicuntur determinationes quaedam dictorum praeceptorum & obseruationum circa cultum diuinum: vt quod Deus debeat coli talibus sacrificiis puta oblatione talis animalis vel tanta, vel aliquo tali. Iudicialia vero sunt determinationes dictorum praeceptorum in his quae sunt ad proximum, vel in his quae pertinent ad punitionem eorum qui aliquid forte faciebant contra cultum Dei. Et dicebantur iudicialia, quia secundum ea videbatur populus: verbi gratia quod fur ouis redderet quatuor, vel aliquiditale. Modo praecepta moralia semper manent, quia semper tenetur homo ad illud quod ratio dictat. Praecepta autem iudicialia quantum ad hoc non manent quod aliquis obligetur eis, vt ostendatur illa lex non obligaretem. pore Euangelii. Possunt tamen statui ex causa rationab ili ab illis qui praesunt populo christiano: sicut quod soluantur decime ministris Dei, vel aliquid tale. Praecopta vero cerimonialia, quae scilicet erant quaedam protestationes in cultu diuino de fide Christi futuri & passuri: nec manent, nec post promulgationem Euangelii licet tenere ea. Et ratio huius est, quia in cultu diuino nullum signum falsum debet esse: sed si ea quae pertinebant ad praecepta cerimonialia seruarentur modo, siguificerent falsum: ergo modo non licet seruare ea, nec secundum ea Deum colere. Maior patet ex dictis. Minor probatur, quia omnia illa quae modo significarent ea quae sunt facta circa passionem Christi vt fiend a in posterum essent fassa, sed omnia praecepta cerimonialia veteris legis significabant ea quae gesta sunt circa passionem Christi, & ipsum Christum vt futura. Ergo, &c. Cum ergo circuncisio pertineat ad cerimonalia, quia erat sacramentum veteris legis, circuncisio debuit cessare: circuncisio enim significabat Christum passurum. Vnde notandum quod legalia vsque ad passionem Christi fuerunt viuat vt infra dicetur: a passione autem vsque ad promulgarionem Euangelii fuerunt mortua: quia nihil proderant ad salutem: non tamen mortifera, quia non peccabant illi qui obseruabant ea non intentione quod quaererent salutem in eis: sed vt ostenderentur quandoque fuisse bona ad cauendum offensa Iudeorum nouiter conuersorum: qui non poterant ita cito instrui quomodo legalia deberent cessare: sed post promulgationem Euangelii fuerunt mortua & mortifera: quia postquam nota est veritas Euangelii quicumque obseruant ea peccant motaliter, quta inducunt superstitionem mendosam in cultu diuino.

Si autem quaeratur, quare pueri dicantur magis saluari in fide parentumquam in charitatercum charitas valeat plus quam fides.

Dicendum quod licet charitas plus valeat ad salutem propriam quam fides non tamen ad salutem alienam.

Ad euius euidentiam est sciendum, quod parentes in quorum fide dicebantur paruuli saluari, non dicebantur aliquid operari ad salutem pueri per modum meriti, quasi meretentur aliquid puero: sed dicebantur aliquid facere ad salutem pueri, nquantum quoddammodo applicabant virtutem Christi passuri ad puerum.

Hic autem faciebant inquantum habebant actualem intentionem referendi puerum ad futurum redemptorem intendentes, scilicet quod esset particeps redemptionis futurae. Ex his potest faciliter formari talis ratio. Illud plus valebat ad salutem pueri in lege naturae quod erat magis necessarium ad applicandum virtutem Christi ad puerum praedicto modo. Sed ad hoc magis erat necessaria fides quam charitas. Ergo, &c. Maior patet ex dictis: Minor probatur. Quia nullus intenderet applicare talem virtutem nisi erederet aliquid de ea. Sed bene charitate possct aliquis intendere talem applicationem: ergo fides qua creditur ipse redemptor est magis necessaria quam chatitas ad salutem pueri:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7