Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

De Sacramentis nouae legaue.

Iam autem ad Sap amentum nonae dege accedamus, quae sunt baprismtus, conffrimatio, panis venedictio, idest, Eucharistia, paenitentia, vnctio extrema, ordo, coniugium, &c.

Distinctio secunda. QVAESTIO PRIMA. Circa secundam distinctionem, queritur vtrum omnia sacramenta nouae legis sint instituta in remedium.

Et arguitur quod non: quia sacramentum importat quandam sanctificationem. Sed homines sanctificari non dicit remedium, cum homines fuissent sanctificari in statu innocentiae. Ergo, &c.

Praeterea. Magister in littera dicit quod quaedam sacramenta sunt in remedium tantum vt matrimonium; quaedam in remedium & gratiam, vt paenitentia: quaedam in gratiam tantum, vt Eucharistia: ergo non omnia sacramenta sunt in remedium.

Praeterea, aut sunt in remedium contra ponam aut contra culpam: non contra poenam: quia poena non contrariatur gratiae, immo magis contrariatur eius opposito cum sit medicina contra culpam: nec etiam contra culpam: quia si ita esset, cum non sit nisi duplex culpa originalis & actualis: non essent nisi duo sacramenta, quod est falsum.

Contra, omnis medicina est in remedium. Sed omnia sacramenta sunt medicinae. Ergo, &c.

Respondeo. Hic quatuor sunt faciendum

Primo, distinguendum est de remedio, & ostendendum quod omne sacramentum est in remedium: quod dupliciter potest accipi. Vno modo vt dicatur large & minus proprie remedium esse remedium illud quo natura aliqua etiam secundum cursum suum naturalem indiget, vt dicamus quod alimentum esse inremedium viuentis, & sic non accipitur remedium hic. Alio modo dicitur remed um illud quo subuenitur alicui defectui incidenti praeter cursum communem naturae, sicut aliquis habet stomachum male dispositum, medium quo oportet subuenire tali defectui dicitur remedium proprie dictum. Et de tali remedio hic quirimus.

His praemissis dicendum est, quod omnia sacramenta sunt in remedium isto modo acceptum, & praecipue considerando statum hominis prout est a Deo institutus: quia quando aliqua natura requirit aliquid ad suum bene esse, praeter id quod ordo illius naturae secundum se consideratae requirit: illud videtur requiri in remedium contra aliquem defectum incidentem in illa natura praeter eius cursum communem: sed ordo naturae humanae secundum se consideratae non habet quod homo indigeat sacramentis: ergo omnia sacramenta sunt in remedium proprie dictum. Maior patet ex praemissa distinctione remedij. Minor probatur sic: quia ordo naturae humanae secundum se consideratae non habet quod homo perficiatur secundum animam sensibilibus rebus, cum secundum animam sit nobilior & altior omni re corporali & sensibili. Sed sacramenta sunt quaedam corporalia sicut patet de aqua & oleo. Ergo, &c.

Sed contra maiorem istius pro simili posset obiici sic: quod secundum cursum communem naturae humanae quamdiu anima est coniuncta corpori secundum quemcunque statum praesentis vitae, naturale est hemini acquirere perfectionem scientiae a sensibilibus etiam in statu innocentiae. Ergo videtur quod secundum cursum communem naturae humanae habeat perfici secundum animam a sensibilibus rebus.

Et ad hoc dicendum, quod hominem perfiti per sensibilia dupliciter est: vno modo quod in ista acquisitione perfectionis homo sit simpliciter agens principaliter, & sensibilia sint subseruientia homini. Et isto modo naturale est homini acquirere perfectionem per sensibilia vt sibi subseruientia: sicut mota phantasia virtute intellectua agentis, quae est potentia hominis, homo acquirit cognitionem intellectualem speculatiuam, cognoscendo rationes & quidditates rerum: puta quod ens, quod substantia, quod accidems: & etiam practicam cognoscendo, quod bonum est esse in parte & in contrarietate & aliquid tale. Alio mo¬ do, quod homo acquirat perfectionem suam per sensibilia sic quod homo nihil agat vel modicum: ita quod non sit agens principale & magis agatur quam agat. Et sic homini non conuenit per fioi per sensibilia secundum exigentiam naturae institutae, & secundum se considerate sed magis secundum exigentiam naturae lapsae: sic autem homo perficitur per secramenta vel nihil agit, sicut patet in baptismo paruulorum: vel modicum agitur disponendo se de congruo, respectu eius quod facit sacramentum sensibile quod principalius agit quam homo in tali actione.

Secundo, videndum est vtrum aliqua sacramenta sint in remedium alicui poenae.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod duplex est poena: quaedam est pro peccato inflicta, sicut illa quae imponitur pro peccato actuali. Alia est poena pro peccato derelicta, sicut pronitas ad malum, & difficultas ad bonum quae derelinquuntur ex peccato in peccatore. Poena autem infsicta est duplex: quaedam exterminans inimicum in ciuia tate sicut se habet suspendium, & in commu nitate Christiana damnatio infernalis. Quaedam vero est corrige ns amicum & ad amiciciam reductiua. Si ergo loquamur de poena inflicta exterminante, sic sacamenta illa quae tollunt peccatum originale vel actuale mortale, fiunt in remedium contra talem poenam ex consequenti: quia auferendo peccata praedicta quibus dobetur talis poena auferunt poenam. Si autem loquamur de poena inflicta corrigente: sic aliqua sacramenta sunt in remedium talis poenae quantum ad diminutionem non quantum ad totalem ablationem: sicut penitentia diminuit de poena temporali debita pro peccato actuali: non tamen totaliter tollit. Si autem loquamur de poena ex peccato derelicta, quae est pronitas ad malum & difficultas ad bonumi illa poera directe contrariatur gratiae, & intemedium talis poenae sunt sacramenta omnia, indirecte tamen: quia in omni collatione gratiae vel augmento diminuitur talis poena. Nam vt dictum est, gratia est contraria tali poeinae: quia nen solum ordinatur contra peccatum: sed est contra pronitatem ad peecandum,

Tertio videndum est vtrum aliquod sacramentumsit datum in remedium, ita quod non in sanctificationem. Et quamuis aliqui aliter sentiant quantum ad hoc de matrimonio quam veritas rei vt puto se habeat.

Dicendum quod omne sacramentum quod est in remedium, est de necessitate ad sanctificationem. Et huius ratio est: quia curatio cuinscunque defectus exigit quod subueniatur illi defectui per oppositam perfectionem: sed defectus spirituales contra quos sunt sacramenta non habent oppositionem nisi sanctitatem: ergo omnia sacramenta quae sunt in remedium contra praedictos defectus, sunt etiam in sanctificationem

Quarto videndum est vtrum veniale peccatum habeat speciale sacramenium in remedium. Et ad hoc dicunt quidam quod sic, scilicet extremam vnctionem. Sed hoc videtur impossibile: quia illud sacamentum quod est remedium directe contra aliquod non requiritur illo ablato. Sed ablata omni culpa veniali, & quantum ad culpam & quantum ad poenam inflictam vel infsigendam, requiritur extrema vnctio: ergo, &c. Vnde quantumcumque homo fit contritus de omni mortali & veniali adhuc indiget sacramento extrema vnctioum. Vnde extrema vnctio est quasi contra reli¬ quias peccatorum, sicut si aliqua medicinadaretur ablata febre contra reliquias febrisi Culpa aute, inquantum culpa est, habet tolli per sacramentum ordinata contra culpam, scilicet, per baptismum & poenitentiam. In quantum vero est dispositio inclinans ad peccatum: tollitur per quodcunque sacramentum ordinatum ad augmentum charitatis & gratiae.

Ad primum ergo in oppositum dicendum quod sicut acquisitio sanitatis absolute accepta non importat de necessitate remedium: nec per re medium acquiritu, sanitas tamen acquisita per medicinam dicit sanitatem acquisitam per reme dium contra aliquam infirmitatem; ita acquisitio sanitatis accepta absolute non importat de necessitate remedium: sed acquisitio sanitatis per sacramenta bene importat talem sanitatem esse acquisitam per aliquod remedium superueniens alicu, de fectui supernaturali.

Ad secundum dicendum quod non est intentio Magistri dicere, quod aliquod sacramentum sit ita in remedium quod non in sanctificitio ne, vel econuerso: sed quod quaedam sacramenta sunt magis in remedium quam alia, sicut matrimoniutu est in remedium concupiscentiae: quaedam magis in sanctificationem sic Eucharittia. Vnde non sequitur quod aliquod sacramentum ita sit in remedium quod non in sanctificationem.

Ad tertium dicendum quod licet in generali non sint nisi tres defectus, scllicet, poena, & peccatum originale & actuale: tamen in speciali sunt plures. Quod autem dicitur quod nullum sacramentum est contra poenam: quia poena non contraria ur gratiae, dicendum, quod imo, quod poena quae est pronitas ad malum ex peccato derelicta contrariaturgratiae: poena etiam inflicta, dato quodidi. recte non contrarietur gratiae, eius tamen causa, scilicer, peccatum pro quo infligitur, contrariatur gratiae, ratione cuius contrarietatis rollit eam vel diminuit modo quo dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1