Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sint septem sacramenta novae legis
Et arguitur quod non. Nam sacramenta sunt in remedium defectus, scilicet, culpae & poenae, sed sunt tantum duo: Ergo, &c.
Praeterea sacramenta nouae legis fuerunt fipurarata in veteri lege: sed Confirmatio & Extremavnctio non fuerunt figurata inlege vet eri: Ergo &c.
Respondeo. Persuasiue potest reddi susfficientia sacramentorum ex duobus. Primo ex actione vitae christianae. Secundo ex defectibus contra quos sunt.
Primum sic patet: quia sacramenta instituuntur, & ordinantur ad quosdam actus christianos exercendos, & quia sine charactere baptismali non potest aliquis suscipere alia sacramenta: sicut nec figuram potest quis recipere sine quantitate, vt dictum fuit prius: sed si haberet characterem baptismalem non posset fieri sacerdos etiam sine confimatione prius habita. Sicut aliquis in vita corporali potest perfici dupliciter, scilicet, secundum se, & respectu multitudinis cuius est pars, sic in vita spirituali, secundum se potest aliquis perfici dupliciter: vno modo acquitendo perfectio, nem, alio modo remouendo impedimentum: primo modo sunt tria sacramenta, quia aliquis in vsta corporali habet primo esse per generationem, & sic est sacramentum quoddam quod in esse spirituali primo generat, scilicet, baptismus, qui est generatio spiritualis: Secundo acquirit quantitatem debitam & vigorem, & hoc per augmentum, & sic est confirmatio quae auget virtutem ad hoc quod homo sit fortis contra aduersarios ad obediendum, & ad confitendum audacter nomen Christi. Tertio modo seruat se in esse per alimentum: & sic est Eucharistia, quod est sacramentum quoddam necessarium ad conseruandum, & ad restaurationem deperditi: sicut alimentum corporale est necessarium corporalibus istis duobus modis: quia sacramentum Euchar istiae sumptum cum charirate vel mente audiendo missam, vel ore celebrando, conseruat amorem Dei, ita quod confitmat & conseruat. Secundo modo, scilicet, remouendo impedimenta potest hoc esse dupliciter: quia aut vnum se habet per modum curationis. Et sic est poenitentia quae respondet curationi. Aut per modum restitutionis ad praestinam valitudinem. Et sic est Extrema vnctio. Et sic patet qualiter sumantur sacramenta in ordine ad seipsum. In ordine autem ad alterum est dupliciter. Vno modo vt sit rector alicuius multitudinis. Et sic oportet eum persici in aliquo pradu perfectiori: & sic accipitur ordo secundum quem aliquis haber regere aliquam multitudinem. Alio modo potest perfici ratione naturalis multitudinis procreandae. Et sic accipitur matrimonium.
Secundo modo potest probabiliter accipi surficientia sacramentorum ex parte defectuum contra quos sunt sactamenta: quia duplex est defectus. Vnus in ordine ad multitudinem, alius in ordine ad personam. In ordine ad personam dupliciter. Vnus modus est per contrarium priuans vitam spiritualem. Et hoc est vel originalis culpa quae tollitur per baptismum: aut actualis quae tollitur per poenitentiam. Et sic sunt duo sacramenta. Alius modus est debilitas. Et haec est triplex. Vna est per desectum naturae non habentis vigorem. & haec tollitur per confirmationem. Alia quia fuit infirmus, ad quod sequitur quod fuit debilis. Et contra hoc est Extrema: vnctio quae tollit reliquias peccati. Alia debilitas est propter extranea, & contraria exterius agentia, & contra hoc in vita spirituali est sacramentum Eucharistie ad nutriendum fideles in amore Christi. In ordine vero ad multitudinem est duplex defectus, vnus est dissolutio multitudinis. Et contra hunc est ordo qui communiter instituitur ad regendum multitudinem. Alius est subtractio eorum quae sunt in multitudine per mortem, & contra hunc defectum est matrimonium.
Sed quae est ratio ordinis eotum, dicendum quod Magister confirmationem baprismo praeponit: sed Dionys. praeordinat baptismum confit. mationi: ita quod baptismus est primum sacramentum omnium: quia in omni vita primum est acqui. sitio vitae, quod fit spititualiter in baptismo, vel accipiendo rem sicut in his qui actu baptizantur, vel in voto, sicut in his qui proponunt haptismum recipere. Secundo, quia illa quae pertinent ad hominem quantum ad personam propriam, sunt priora quam illa quae pertinent ad ipsum respectu multitudinis, eo quod bonitas totius dependet ex bonitate partium: ideo prior est baptismus, vt mgreditur homo hanc vitam, & vltimum est Extremavnctio, vt egreditur de hac vita. De aluis tribus sacramentis ratio est: quia prius est habete perfe¬ ctionem quam recuperare perditum modo ad habendum perfectionem confirmatio ordinatur, & Eucharistia ad recuperandum. Et ideo patet ordo horum. Nam Eucharistia est nutrimentum quod. dam quod requiritur omni tempore: ideo Eucharistia ordinatur ante Confirmationem secundum Dionysesed quia secundum Magistrum Confirmamatio requiritur ad deueniendum ad perfectum vigorem: ideo Confirmatio praeordinatur Eucharistiae secundum eum: quia conseruat in statupratiae, & Confirmatio facit deuenire in vigorem; & ordo preordinatur matrimonio, quia spiritualior est.
Sed vtrum debuerit institui, & quando, patet ex dictis: quia crescente explicita cognitione fidei oportuit expressius institui sacramenta significantia. Et quia aliud est significare praesens, & aliud. futurum ita quod sacramenta nouae legis significant Christum iam venisse: sacramenta vero veteris legis significabant eum futurum: ergo, &c. Iterum nec decuit ipsum instituere haec sacramenta, donec inceperit praedicare: quia tunc debuit instituere sacramenta quando ostendit se legissatorem, hoc autem fecit quando incepit praedicare ideo, &c. Iterum solum Christum decuit instituere sacramenta, quia decens est quod ille instituat sacramenta a quo sacramenta habent vigorem: sod sacramenta non habent vigorem nec principaliter nisi a Christo, vt Deo: nec meritorie nisi a Christo, vt homine: ideo, &c.
Sciendum autem quod instituit confirmationem quando posuit manum super pueros siue Apostolos: & Extremam. vnctionem instituit quando praecepit discipulis vt vngerent infirmos.
Ad primum in oppositum dicendum quod verum est quod duo defectus sunt in nobis solum in generali, sed in speciali sunt multi defectus: sacramenta autem instituta sunt contra defectus in speciali.
Ad secundum dicendum quod confirmatio non debuit esse figurata in veteri lege: quia confirmatio pertinet ad plenitudinem spiritus, scilicet, in lege autem veteri non erat tempus gratiae: & ideo non debuit fieri Cor firmatio similiter, nec Extrema vnctio, quia significat quod homo statim eat ad gloriam: ideo significat expiationem ab omni defectu ad vitam aeternam. Haec autem est in lege noua non in veteri.
On this page