Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quid sit Baptismus.

Post haec videndum est quid sit baptismum: & quae sit forma: & quando institutus, & causa institurionis. Paptisimur dicitus tinctio, id est, ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum praesertpta, &c.

Distinctio tertia. QVAESTIO PRIMA.

CIrca tertiam distinctionem queritur vtrum diffinitio baptismi sit bona, scilicet, quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum.

Et videtur quod non. Nam omne sacramentum est causa alicuius sancti¬ ficationis. Sed in ista diffinitione nulla mentio sit de sanctificatione. Ergo, &c.

Praeterea Hugo dicit quod baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata verbo Dei. Sed ablutio non est aqua. Ergo male dicitur quod baptismus est ablutio.

Praeterea Dionys. ponit aliam diffinitionem. Et Ioan. Damascenus aliam. Cum ergo vnius rei fit vna diffinitio: videtur quod vel istae vel illa superfluat.

In contrarium est Magister in littera.

Respondeo. Circa istam quaestionem premittendum est quod vnius rei est vna diffinitio sola completa: illa scilicet quae comprehendit omnes causas: de qua dicit Philosopus quod est tota demonstratio sola positione differens inquantum talis diffinitio includit iotam materiam demonstrationis, prout diffinitio data per vnam causam demonstratur per diffinitionem datam per aliam causam. Et dicitur sola positione differens: quia non sunt sibi ordinatae prem issae per modum syllogismi. Alia est diffinitio quae, non est completa absolute: quia non comprehendit omnes causas: sed aliquam vel aliquas: vt si aliquid diffiniatur per causam materialem tantum, vel per causam materialem, & formalem tantum. Diffinitio ergo Magistri conueniens est, licet non complete contineat omnes causas: sed continet causam materialem in hoc quod dicit quod est ablutio cerporis exterior facta, & formalem cum dicit, sub forma praescripta verborum. Materia autem sacramenti baptismi conuenientius exprimitur per vsum aquae quam per ipsam aquam: quia materia sacramenti debet significare proprium effectum eius, non fieri tantum: proprius autem effectus baptismi est ablutio mentis. Hanc autem ablutionem magis significat ablutio facta per aquam, quam ipsam secundum se. Vnde istam ablutionem significat formaliter baptismus in hoc quod dico, baptizo te, quod nihil aliud est quam abluo te. Aliae autem diffinitiones quaedam tangunt materiam & formam, & finem: aliae vero causam finalem, & diuersae tangunt fines diuersos.

Ad cuius euidentiam praeintelligendum est quod in sacramento est considerare tria. Aliquid quod est sacramentum tantum, & aliquid quod res & racramentum, & aliquid quod est res tantum, sicut in bapuismo sacramentum tantum est ablutio exterior, res & sacramentum est character, quia dicitur res respectu ablutionis exterioris: sed dicitur sacramentum respectu gratiae gratia autem est res tantum. Vlterius sciendum quod alicuius sacramenti possunt esse plures fines ordinati adinuicem: sicut baptismi immediatus finis est character: & iste ordinatur ad finem qui est gratia: & haec ad meritum vitae aeternae Vlterius ex hoc quod ordinatur ad gratiam, ordinatur per consequens ad tollenda peccata, & character ordinarur ad hoc quod homo efsiciatur potens ad recipiendum effectus aliorum sacramentorum. Tunc ergo dicendum est quod diffinitio Hugonis tangit miateriam & formam baptismi, & finem qui est ablatio peccatorum. Nam inhoc quod dicit quod est aqua, tangit materiam eius remotam: quia magis propinqua est aqua vt in vsu existens: formam tangit cum dicit: verbo Dei sanctificata. Nam illa sanctificatio non significat aliquam benedictionem qua consecretur aqua sicut corsecratur oleum inhirmorum: vel aliqua alia materia: quia aqua conseerata vel benedictio non est de necessitate sacramenti: sed per sanctificari verbo intelligit formam verborum quae fit in baptisnio in qua fit inuocatio Trinitatis quando dicitur. Tgo te baptizo, &c. Finem autem tangit cum dicit diluendis criminibus

Diffinitio autem Dyon. datur per causam finalem quae talis est, baptismus est principium mandatorum sactae actionis ad aliorum diuinorum eloquiorum, & sacrarum actionum susceptiuam oportunitatem, & nostros animales habitus formans, & ad supercaelestis quietis anagoge nostrum iter faciens, & diuinissimae nostrae regenerationis traditio. In qua diffinitione ponit id quod pertinet ad essentiam baptismi: quando dicit sacrae & diuinissimae regenerationis traditio: ac si diceret: baptismus est nostra regeneratio spiritualis qua rogeneramur in filios Dei. Alia autem tria dicunt tres essectus ad quos ordinatur baptismus, primum est, quod debet esse ianua aliorum sacramentorum: quia inter omnia sacramenta primum, quod debet recipi, est baptismus sine quo nullum aliud sacramentum potest recipi: & per ipsum recipitur primum posse sacramenta, actionem scilicet hierarchicam quae est in communitate christiana, scilicet communicare cum aliis fidelibus in actibus christianis: & propter hoc dicit quod est principium sanctissimorum mandatorum: & accipit, ibi mandata pro sacramentis prout sunt nobis sub praecepto tradita: ac si dicatur, quod est principium & ianua omnium sacramentorum, & inquantum efficimur per ipsum habiles ad actiones christianas dicit sacrae actionis. Secundus effectus baptismi est, quod facit hominem habilem ad recipiendum effectus omnes aliorum sacramentorum. Vnde sicut impossibile esset nonquantum figurari: ita impossibile est non habentem characterem baptismalem recipere characteres, vel ornatus qui causantur in aliis sacramentis. Et hunc effectum tangit cum dicit, & aliorum mandatorum & sacrarum actionum susceptiuam oportunitatem, idest, idoneam susceptionem aliorum sacramentorum formans nostros animales habitus: idest dispositiones, vires nostrae animae in quibus praedicti effectus recipiuntur. Tertius effectus est mereri vitam aeternam. Et hoc tangit cum dicit. Et ad supercelestis quietis, &c. Anagogen enim idem est, quod sursum ductio.

Diffinitio autem Damasceni, scilicet quod haptismus est per quem primitias spiritus habemus, & fit in nobis principium alterius vitae, regeneratio, sigillum, custodia & illuminatio tangit, diuersos effectus siue sines baptismi. Vnum effectm tangit in eo quod dicitur quod baptismus est per quem primitias spiritus habemus, & fit in ncbis principium alterius vitae, ac si dicatur quod per baptismum efficimur in quadam vita spirituali per quem baptismum accipimus primitias spiritus, scilicet qui est spiritualiter viuere. Hoc autem quod dicit regeneratio importat quandam telationem nostri ad Deum vt filii ad patrem. Sigillum autem, quod videtur importare quardam figurationem, importat conformitatem nostii ad Deum. Custodia autem dicitur inquantum effectus baptisini custodit heminem in statu gratiae quantum est in ipso. IIluminatio autem dicitur inquantum est prima protestatio fidei, cuius est illuminare. Vnde etiam dicitur sacramentum fidei.

Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod sacramentum importat sanctitatem vt ef¬ secum vel finem: non autem vt illud quod ea essentialiter sacramentum interius ex habitu, sicut virtus calefactiua solis importat calorem vt effectum: non autem vt id quod essentialiter est ipsa virtus. Modo Magister diffinit baptismum non quantum ad finem etus: sed quantum ad principia eius intrinseca quae sunt materia & forma eius: & ideo inteius diffinitione non posuit sanctificationem.

Ad secundum dicendum, quod non est inconueniens eiusdem esse diuersas diffinitiones, si sint datae per diuersas causas, & sic est in proposito. Nam diuersi tetigerunt diuersas causas baptismi: in tangendo autem causam materialem, magis tangit mate iam Magister, dicendo, quod est ablutio, quam Hugo qui dicit, quod est aqua, Non ablutio est materia propinqua baptismi qua vtitur Magister, aqua vero non est materia remota qua vtitur Hugo in sua diffinitione. Et sic vterque tangit materiam.

Et per hoc patet solutio ad tertium agumentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1