Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens
Sed quod est illud verbum quo accedente ad elementum ft sacramentum, veritus it docet quae huius sacramenti formam trauens ait discipulus. Ite, docete ominer gentes, baptizanter eos, in nomine Patrus & Filii, & opiritus sancti, &x.
SEcundo. Quaeritur vtrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo, in nomine Patris, & Filii & spiritus sancti sit conueniens.
Et arguitur quod non; quia in verbis primae & secundae personae dantur intelligi pronomina vt dicit Priscianus: ergo frustra dicitur, Ego.
Iterum cum tres personae habeantitria nomina, videtur quod debeat dici in nominibus, & non in nomine.
Praeterea, idem est baptismus antiquorum Ore. corum & modernorum, sed Craeci sic baptizanr. Baptizetur seruus Christi petrus in nomine &c. Ergo nos similiter.
Similiter idem est baptismus antiquorum & modernorum: ergo eadem forma debet esse apud vtrosque, sed apud antiquos dicebant, In nomine Patris vel Christi &c. Ergo, &c.
In contrarium est vsus ecclesiae nostrae. Respondeo. Dico quod ista forma est conueniens: quia forma sacramenti debet significare actum qui exeicetur, & personam in qua exercetur & causam a quo est sanctificatio quae confertur in baptismo: sed illa forma omnia praedicta exprimit: ergo, &c. Cum dicit baptizo, significat actum, Personam in quam exercetur cum dicit, te. Causam instrumentalem scilicet ministrum, cum dicit, ego. Principalem in inuocatione trinitatis: scilicet, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Iterum explicat intentionem ministri cum dicit, baptizo. Sic autem conuenienter exprimitur: quia tunc causalitas agentis instrumentalis & principalis conuenienter exprimitur cum agens instrumentale denotetur agere in virtute principuiongentis: sic est hic cum dicitur. Ego te ba¬ ptizo: quasi dicar. Ego vt ministerium exercens baptizo in nomine Patris &c. id est, in virtute Trinitatis.
Vtrum liceat hanc formam immutare. Dicendum quod mutatio formae baptismi potest fieri tribus modis in generali: vt mutando, addendo, diminuendo. Mutando tripliciter. Vno modo quantum ad solam vocem manente significato eorum, & eodem modo significandi: vt scilicet quod aliquis baptizet lingua gallica vel quacumque alia non latina: & sic mutare non tollit sacramenta: quia in quolibet linguagio potest baptizare. Alio modo potest fieri mutatio, quod mutarentur significata & voces: vt si dicatur Ego baptizo te in nomine genitoris, & geniti & procedentis. Quia licet ista verba ex modo significandi importent personas: tamen formaliter loquendo important actus personarum qui sunt generaro, & generari, & procedere: non autem significant ipsas personas formaliter, sicut Pater & Filius & Spiritus sanctus. Et sic mutando formam nullum est sacramentum: quia mutatur significatum principale ipsius forme. Tertio modo potest mutari forma quantum ad modum sign ficandi, vt quod exprimitur in secunda persona exprimatur in tertia, vt si dicatur, baptizetur seruus Christi &c. Sicut braeci faciunt: & sic mutare non tollit sacramentum secundum communiorem opinionem. Et ratio quae assignatur est ista: quia de necessitate formae non est vt dicunt nisi quod exprimatur nctus qui exercetur in persona in quam exercetur, & agens principale a quo est effectus sacramenti. Quod autem agens instrumentale siue minister exprimatur non est de necessitate sacramenti: sed in praedicta forma exprimuntur praedicta tria: ergo talis mutatio in forma non rollit sacramentum. In Ecclesia tamen Romana peccarent grauiter mutando ritum Ecclesiae. In ecclesia antem primitiua Craecorum iste modus baptizandi fuit ex causa institutus, ne si diceretur, ego te baptizo, virtus baptismi attribueretur ministro: ita quod melior baptismus reputaretur qui a meliori ministro esset exhibitus: quando contendebant Corinthii dicentes. Ego sum Pauli &c. Secundo modo principali potest mutari dupliciter. Vno modo quod addens intendat mutare formam Ecclesig, & intendat non baptiz are sicut ecclesiaitunc qualitercumque addat non est sacramentum. Si autem ex diuisione vel aliqua alia ratione addat, intendens tamen facere quod facit ecclesia, si additio fiat in principio vel in fine formae, non tollit sacramentum quantumcumque ponat: verbi gratia si faciat vnam longam orationem & postea dicat. Ego tebaptiao &c. Si autem fiat in medio, si fit ita modica quod non interrumpat intentionem baptizantis, siue hoc dicat ex deuotione, siue ex aliqua occasione, & subitatione non tolit saeramentum: vt si dicat. Ego te baptizo in nomine patris. Fugiatis hinc. Et Filii & Spiritus sancti. Amen. Vel interponat & Dominus custodiat te: vel tale. Si autem tanta sit additio quod interrumpatur mrentio baptizantis: ita quod ex prima intentione non sequatur tota forma, non est sacramentum. Tertio modo principali potest fieri mutatio diminutione: & sic, si diminutio sit talis, quod non tollat significatum formae secundum accommodationem vsus. Hoc est dictu quod ille qui audit talem prolationem ex vsu communi loquendi, potest apprehendere propum significationem formae: talis diminutio non tollit sacramentum: vt fi dicatur. In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Si autem secundum accommodationem vsus verba non retineant significationem propriam, formae tunc non est sacramentum. Et hoc semper accidit nisi aliquid subtrahatur in principio dictionis. Vt si aliquis diceret in nomine Christi ablato ly Patris & Filii & Spiritus sancti, nihil fieret. Et idem etiam sequitur si fiat tanta ablatio in fine quod tollatur significatio praedicta. vt si dicatur. In nomine Patris & Filii. Idem etiam iudieium est si transmutarentur litterae vel mutarentur: vt dicendo. In nomine Patris & Filiar, quia manente significatione formae secundum accommodationem vsus est sacramentum, non manente: non.
Iuxta hoc. Quaeri solet vtrum si sint duo quorum vnus est mancus alius mutus: ita quod mancus proferat verba, & mutus infundat aquam vtrum possint sub aliqua forma baptizare.
Et licet aliqui dicant quod sic: tamen communius & verius dicitur quod non. Et ratio huius est: quia aut baptiz arent informa nostra, aut Graecorum: In forma nostra non: quia si maneus diceret in fingulari, ego te baptizo, constat quod non diceret verum: quia non ablueret. Baptizare autem idem est quod abluere. Si autem dicat in plurali, Nos te baptizamus, adhuc non dicit verum: quia ipse nec infundit aquam nec abluit, nec per consequens baptizat.
Sed ad hoc dicunt quidam quod est vera locutio sed figuratiua: quia vnus facit vnam partem pertinentem ad baptismum, & alius aliam. Et ideo quilibetdicitur facere totum synodoctice. Sicut si duo scripsissent vnum librum quantum ad diuersas partes, quisque illorum posset dicere nos seripsimus istum librum synodoctice loquendo. Er si dicunt isti quod quilibet istorum posset dicere synodoctice baptizamus.
Sed hoc non valet, primo quia non est verisimile quod in formis sacramentorum quae debent effieere quod figurant sufficiat locutio figuratia ua: imo requiritur propnia: secundo quia quando aliquis actus verificatur de aliquibus duobus synodoctice, sicut quando dicitur nos scripsimus ittum librum: oportet quod sit vnus actus eiusdem rationis exercitus ab vtroque secundum diuersas partes: sicut patet de duobus scribentibus librum vtrique, conuenit scribere, qui est actus eiusdem rationis. Sed si aliqui ad aliquid vnum constituendum efficerent actus diuersarum rationum, neutri eorum attribuitur aliquis dictorum actuum synodoctice. Vnde si aliquis solum ministraret pergamenum ex quo aliquis scriberet: neuter eorum posset dicere nos scripsimus istum librum: neuter etiam eorum posset dicere nos ministrauimus pergamenum. Nunc autem ita est quod si vnus infundat aquam & alius proferat verba, exercent actus diuersarum rationum: & ideo nullus dictorum actuum conuenit vtrique eorum synodoctice: ita quod nullus eorum potest dicere baptizamus. Si autem teneatur forma Qrecorum vt dicat mancus baptizetur seruus Christi, &caetera. Adhuc non est baptismus quia minister qui baptizat gerit personam Christi: & ideo debet esse vnus sicut Chrstus est vnus. Praeterea videtur quod oporteat quod de aliquo homine verificetut quod baptizauerit si baptizatus est: sed in casu praedicto de nnllo eorum potest verificari quod simpliciter baptisauerit. Ergo, & caetera.
Ad primum in oppositum dicendum quod da. to quod in verbis primae & secundae personae dentur pronomina intelligi: tamen quando exprimuntur expressior & perfectior fit significatio. Et quia illa verba efficiunt & figurant non solum proferuntur ad significandum: sed etiam ad efficiendum. Et ideo ad hoc quod faciant quod figurant, debet expressior significatio poni. Notandum tumen quod si non apponeretur ly ego, adhuc esset baptismus: quia sufficienter exprimitur id quod est de necessitate sacramenti: & quantum ad actum qui exercetur: & illum in quem exerectur: & illum a quo exercetur. Conuenientius tamen est quod exprimatur.
Ad secundum dicendum quod Trinitas consistit in Trinitate personarum, & vnitate essentiae. Ad denotandum ergo trinitatem personarum exprimuntur nemina eorum, scilicet Pater & Filius & Spiritus sanctus. Ad denotandum vero vnitatem essentiae, dicitur in nomine, quod idem est ac si dicatur, in inuoeatione.
Ad tertium dicendum quod idem est baptismus apud nos & Craecos quantum ad id quod est do necessitare sacramenti: sicut fupra patuit. Et ideo quocumque illorum modorum esset baptismus: tamen de necessitate praecepti apud nos est quod teneamus ritum ecclesiae romanae qui etiam communior est: quia forma est expressior.
Ad quartum dicendum, quod in primitiua Ecclesia datus fuit baptismus in nomine Christi ad exaltationem nominis Christi: & hoc dispensatiue: sed modo si sic aliquis baptizaretur non reciperet sacramentum. Quando ergo dicitur quod est idem baptismus antiquorum & noster: dicendum, est quod verum est quantum ad virtutem & effectum: quia eundem effectum habuit, & quantum ad formam intelligibilem: qula nominato Christo quoddammbdo datur intelligi tota Trinitas: sed quantum ad formam sensibilem non est ldem: quia non ex presse nominatur Frinitas. Talis autem expraessio est de necessitate sacramenti secundum cursum communem: licet pro tempore illo aliter factum fuerit dipensatiue, vt dictum est.
On this page