Quaestio 3
Quaestio 3
De materia, utrum sit aqua simplex
Quare in aquae tantum, ffar. Celebratur autem hoc sacramentum tantae in aqua, non in aliquo liquore vt Christur aent. Visi quir regeneratur fuerit ex agua, &r.
Et dicendum quod sic causa autem principalis est institutio Christi: quia si voluisset instituisfet in alia materia. Ratio autem istius instituonis sumitur ex tribus.
Primo ex ratione sacramenti sic: quia cum baptismus sit quaedam regeneratio in vitam spiritualem, illa materia est conuenientior baptismo quae magis conuenit generationi viuentium: huiusmodi autem est aqua. Ergo, &c. Minor declaratur quia viuentia a principio sunt mollia & humida quae sunt conditiones aquae.
Secundo ex effectu sacramenti sic: quia cum effectus huius sacramenti sit ablatio peocati, refri¬ geratio concupiscentiae, illuminatio per fidem & gloriam: illa materia magis conuenit baptismo quae magis illa significati huiusmodi est aqua quae est ablutiua, refrigeratiua & transperani. Ergo, &caetera.
Tertio ex necessitate sacramenti sie: quia cum istud sacramentum sit maxime necessarium debet habere materiam magis communem, & maxime possibilem haberi: sed aqua est huiusmodi.
Norandum est autem quod dato quod in aliqua alia materia inueniatur aliqua conduio pertinens ad baptismum magis quam in qua: tamen omnia conuenientia ad baptismum simul magis inueniuntur in aqua quam in aliqua alia materia.
Sciendum est etiam, quod aqua quae est materia baptismi non est omne quod vocatur nomine aquae, vt aqua roseacea vel aliquid tale: sed aqua simplicis elementi. Vnde si fiat ralis permixtio quae tollit speciem simplicis elementi: in tali liquore non fit baptismus. Si autem fiat talis permixtio, quod non tollat speciem aquae, in tali liquore fiet baptismus. Signum autem quo potest perpendi vtrum sit aqua vel non: accipiendum est vt dicunt doctores ex raritate eius vel densstare, sicut etiam species in quibusdam deprehenditur ex figura. Vnde si talis permiatio fiat, quod illud permixtum omni modo quo aqua habeat dissolui a calido & congelari a frigido: talis permixtio non videtur tollere speciem aquae. Dico autem omni modo sicut aqua: quia aliqua coagulationem habent quam non habet aqua, sicut patet de lacte, quia quandoque a calidio coagulatur. Si autem aliter fiat permixtio non habens similem coagulationem & dissolutionem sieut aqua: non manet species aquae.
On this page