Quaestio 4
Quaestio 4
De immersione, utrum debeat esse trina
De immersione vero si quaeritur quomodo feri debeat, praecise respondemus, vel semel: vel tertio, pro vario more Ecclefiae, &c.
QVarto. Quaeritur de immersione vtrum debeat esse trina. Et arguitur quod sie: quia sicut materia sacramenti est res sensibilis aliquid significans ita in forma sacramenti sunt signa sensibilia significantia Trinitatem: sed de necessitate baptismi est quod voces sensibiles significent Trinitatem: ergo similiter de necessitate saermenti est quod actus qui exercetur significet Trinitatem, & triduum sepulturae Christi: sed hoo fit per trinam immersionem. Ergo, &c.
Respondeo. Dicendum ad hoc, quod siue aliquis baptizet immergedo, siue infundendo siuo aspergendo, siue hoc faciat semel siue ter semper est baptismus.
Ad cuius euidentiam sciendum quod in hoc, differt significatio vocum a sigdificatione rerum quam faciunt per quandam similitudinem quod voces significant ad placitum. Vnde possunt imponi ad significandu quicquid placet& proutplacet Ren aute ex naturali sua similitudine non habet significare vel repraes entare nisi illa quae ad ea fimilitudine habent ex sua proprietate naturali. Et ideo licet voces possint significare vel Trinitatem vel triduum sepulturae Christi: indifferenter tamen aqua, vel aliquod seusibile signum secundum quandam similitudinem non potest hoc represeno tare. Et si trina immersio vel aliquid tale significet illa, hoc est inquantum aliquis vtitur illa trina immersione vt signis significantibus ad placitum, & quasi loco vocum. Et ex hoc sequitur secunda differentia, scilicet quod cum ita si quod sacramentum comprehendendo materiam & formam debeat significare & causam a qua est virtus sacramenti: scilicet Trinitatem & effectum sacramenti qui fit in anima: verba quae ad placitum possunt significare vtrumq scilicet causam a qua est virtus sacramenti, & effectum sacramenti, vt cum dicitur. Ego te baptizo &c. Vtrumque ibi importatur. Sed materia sacramenti. Quia non significat nisi ex quadam similitudine naturali, non habet de necessitate repraesentare nisi solum effectum sacramenti. Ex hoc potest adduci ratio ad propositum sic. De necessitate sacramenti vt nunc dictum est, non est quod materia vel materiae vsus significet aliquid aliud ab effectu sacramenti, sed sufficit vt effectum sacramenti significet. Sed siue fiat baptismus per immersionem siue per infusionem, siue per aspersionem, siue semel siue pluries, semper vsus materiae significat effectum baptismi. Ergo quocumque istorum modorum fiat baptismus, est verum sacramentum Maior patet ex dictis. Minor probatur: quia effectus baptismi est ablutio interior animae quae significatur per ablutionem exteriorem: sed quocumque dictorum modorum fiat baptismus semper fit ablutio exterior. Ergo, &c. Est tamen aduertendum quod illi qui faciunt trinam immersionem non debent finire verba ante trinam immersionem: quia si in prima immersione finirent totaliter verba, in prima immersione esset plenum sacramentum, nec aliquid amplius est faciendum, & idem est de infusione & aspersione. Immergendo autem, vel aspergendo, vel infundendo tenenda est consuetudo ecclesiae in qua fit baptismus. Secundum magisttum, nisi casus necessitatis aliud requirat: quod potest contingi dupliciter. Vno modo ex parte baptizantis, vt si sit debilis, & non posset tenere puerum in aqua propter periculum, deberet vti aspersione vel infusione pro immersione. Alio modo ex parte haptizati, vt si esset debilis tantum quod timeretur de morte si immergeretur. Tertio modo ex parte aquae, vt si sit ita modica quod non possit ibi fieri immersio, nec potest expectari copia aquae sine periculo: in quibus casibus licet vti aspersione & infusioue pro immersione.
On this page