Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quod ali suscipiunt sacramentum & rem: ali sacramentum & non rem: alii rem, & non sacramentum.

Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum & rem. Aliquos sacramentum & non rem. dlios rem & non sacramentum. Sacramentum & rem simul suscipiunt omner paruuli qui in baprismuo ab vriginali mundantur pectate &c.

Distinctio quarta. QVAESTIO PRIMA.

CIrca quartam distinctionem quaeritur vtrum character dicat aliquid absolutum existens in anima:

& arguitur quod non quia illud quod dicit aliquid absolutum est in aliquo primorum trium praedicamentorum: sed character non est in aliquo trium primorum praedicamentorum. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur: quia constat quod non est substantia: cum substantia nulli inhaereat: nec est quantitas: quia quantitas soli corpori conuenit: character autem est in anima: nec potest esse qualitas: quia oporteret quod esset in aliqua specie qualitatis. Ergo, &c. Minor probatur: quia non potest essa in specie prima qualitatis: esset habitus vel dispositio. Et si esset habitus aut esset habitus virtuosus: & sic esset in solis bonis: aut vitiosus, & sic esset in solis malis: character autem animae indifferenter est in bonis & malis: ergo non potest dici habitus. Er eodem modo potest argui de disposione: quia omnis dispositio vel est virtuosa vel vitiosa. Nec po test esse in secunda speciem qualitatis quia non est naturalis potentia, cum sit quid supernaturale. Nec in tertia cum non immutet sensum, nec per consequens sit qualitas sensibilis. Nec in quarta cum non possit esse figura: quia figura non est nisi in quanto: character autem est in anima. Ergo, & caetera.

Praeterea, character si dicat quid absolutum aut est in essentia anirae aut in potentia: non in essentia, quia non ponitur aliquid in essentia nisi ad dandum aliquod esse vel naturale vel supernaturale: sed vt de se patet, character non dat aliquod esse naturale, nec etiam constituit primo in esse supernaturali, quia hoc facit gratiae, ergo non est in essentia animae. Nec etiam in potentia, quia illud quod ponitur in potentia oportet quod sit habitus vel dispositio: sed character non est habitus vel dispositio vt probatum est. Ergo, &c.

In contrarium est, quia secundum Dyon character est potentia exercendi aliquos actus sacros: sed potentia dicit aliquid absolutum. Ergo, & caetera,

Respondeo Ista quaestio diuidenda est in quatuor articulos. Primo videndum est quid sit character essentialiter. Secundo in quo est sicut in subiecto. Terto a quo causetur. Quarto de eectu eius.

ARTICVLVS PRIMVS

QVantum ad primum sciendum quod quidam ponunt quod character non dicit aliquid absolutum in anima existens, sed solummodo dicit quandam relationem nouam in anima ad Deum. Vnde dicunt quod est quasi quaedam nota vel signum insigniens ipsam animam & distinguens ab aliis & conformans Deo, sicut etiam aliquod signum vel nota imprimitur militi quando characterizatur ad militiam vel deputatur.

Sed contra hoc est: quia omnis noua relatio de necessitate fundatur super aliquod absolutum de nouo acquisitum in vtroquo vel in altero extremorum: quia impossibile est quod aliqua nouitas sit secundum solam relationem: sed secundum te qui recipit characterem habet nouam relationem ad Christum cui conformatur, & ad alios a quibus distinguitur. Ergo oportet quod aliquod absolutum acquiratur vel in baptizantibus, vel in baptizato vel in aliis quibus conformatur & a quibus de nouo acquiritur: nec etiam in non baptizatis. Ergo oportet ponere quod in baptizato acquiratur aliquod absolutum quod est fundamentum dictae relationis: hoc vocamus characterem. Ergo, &c.

Si dicas ad hoc, quod ibi non est noua relatio secundum rem sed secundum rationem, & deputationem quandam inquantum iste deputatur ad aliquid nullo impresso in eo: sicut si ponatur quod in consecratione calicis nihil absolutum sibi imprimitur: sed sit quaedam deputatio ad consecrandum sanguinem Christi, vel quicquid sit de hoc fit ibi noua deputatio: sicut deputatio denarii ad significandum x libras. Vel aliquid tale in qua deputatione nihil absolutum imprimitur denario.

Contra quia vbi est relatio rationis tantum & deputatio talis res nullum effectum habet post: realiter loquendo, quem non haberet ante per aliquid existens in ea: sed recipiens characterem potest in aliquem effectum ex charactere recepto in quem non poterat ante: sicut sacerdos potest consecrare ex eo quod habet ordinem quod non poterat ante: & similiter per characterem potest aliquis recipere aliquid quod non poterat ante, scilicet effectus aliorum sacramentorum ergo in recipiente characterem est nouum aliquid reale & non sola relatio rationis.

Et ideo ommissis de hoc diuersis opinionibus dicendum character est aliqua res absoluta in anima: sed quae sit illa res vtrum sit potentia vel habitus difficultatem habet: quia videtur prima fronte sequi quod sit habitus: quia illud quod est in potentia sicut in subiecto est habitus: character est huiusmodi. Ergo, &c. Minor patet: quia character non ponitur in essentia animae sicut in subiecto, sed in potentia intellectiua. Maior probatur: quia omne quod est in potentia in eam disponens & modificans ad suum actum, est habitus, vel dispositio potentiae. Sed omne illud quod recipitur in potentia disposita est ad disponendum & modificandum ad suum actum. Ergo omne illud quod recipitur in potentia sicut in subiecto est habitus.

Sed dicendum ad hoc, quod hoc est verum de eo quod naturale recipitur in potentia: non autem de eo quod supernaturaliter infunditur, hoc non valet: quia fides infunditur supernaturaliter, & ta¬ men est habitus.

Iterum si character ponatur in intellectu, sicut in subiecto, aut facit aliquid ad actum intelligendi aut non, si nihil ergo frustra ponitur in intellectu, si aliquid, aut hoc est: quia sibi primo & per se conuenit elicere actum intelligendi, aut quia disponit potentiam ad hoc, non primo modo. quia primum elicitiuum omnis actus intelligendi est potentia intellectiua. Relinquitur ergo quod secundo modo, scilicet, quod operetur ad actum intelligendi vt disponens potentiam ad actum: sed omne tale est habitus vel dipositio. Ergo. &c.

Alijs videtur forte rationabilius quod sit potentia. Et rationem eius assignant quae tacta est in opponendo scilicet quia in hoc differt potentia & habitus, quia potentia est indifferens ad bene & male operari: sed habitus determinate se habet ad male operati vel ad bene, sicut per potentiam intellectiuam conuenit & bene & male intelligere: sed per habitum scientiae qui est conueniens, & bonus conuenit semper bene intelligere: & per oppositum habitum male: sed habens characterem indifferens est ad bene & male operandum: sicut sacerdos per characterem sacerdotalem potest demeritorie vel meritorie absoluere & bene & male consecrare: ergo character videtur esse potentia & non habitus. Alia ratio potest ad hoc adduci.

Ad cuius euidentiam sciendum quod quando additur aliquid alicui potentiae, dupliciter potest se habere ad eam, vno modo quod additum ad potentiam non det nouum posse vel nouum operari, sed nouum determinatum modum operandi vel patiendi, sicut in potentia passiua, verbi gratia figura terebri, vel securis superueniens duritie inferri, non dat nouum posse vel nouum operari ab eo quod conuenit ipsi duro secundum se ab eo quod est secate: sed dat sibi nouum modum operandi, scilicet, quod sic vel sic sacet. Et similiter mollities adueniens cerae quae est figurabili per quantitatem non dat sibi nouum posse vel nouum pati, sed determinatum modum patiendi, scilicet per facilem impressionem. Et omne quod sie aduenit potentiae dicitur habitus, vel dispositio, & non potentia noua. Alio modo aliquid additur potentiae, non dans nouum modum operandi secundum priorem potentiam: sed vt dans nouum posse & nouum operari, sicut si duritiei ferti addatur calor, dat nouum posse & nouum operati, scilicet, calefacere, nec se habet ad aliquid praeexistens in ferro vt dispositio vel habitus eius: sed magis vt noua potentia. Et dato quod requiratur quantitas ferri ad hoc quod in ferto recipiatur: tamen quia non adhuc recipitur vt secundum calorem sit sic vel sic figurabile: ideo calor non potest dici dispositio potentiae figurabilis, sed est vt dictum est noua potentia. Et similiter si aliquod quantum obscurum fiat dyaphanum: dyaphaneitas adueniens dat sibi nouum posse passiuum, scilicet posse illuminari: & non determinatum modum eius quod est posse figurari. Ex his formatur talis ratio. Illud quod additum alicui potentiae non habet dare determinatum modum secundum lllud posse quod prius poterat, sed habet dare nouum posse, illud non est porprie habitus vel dispositio illius potentiae, immo est potentia noua ab illa. Sed character est huiusmodi. Ergo, &c. Maior patet ex deductione supra posita Minor probatur: quia character baptismalis qui est quasi ad patiendum non dat intellectui determinatum modum secundum quem possit intelligere: sed dat nouum posse, scilicet, posse recipere effectus aliorum sacramentorum, puta characterem ordinis vel confirmationis: & similiter character sacerdotalis, non dat intellectui determinatum modum intelligendi: sed nouum posse & nouum operari, quia dat verbis prolatis a tali virtutem conseerandi & absoluendi. Ergo, &caetera.

Sustinendo ergo quod character sit potentia, potest dici ad rationem primam alterius partis, quod non omne illud quod recipitur in aliqua potentia recipitur vt modificans actum ipsaus secundum posse praecedens, immo aliquando aliquid additum potentiae dat nouum posse. Et tale non habet rationem habitus vel dispositionis: sed habet rationem alterius potentiae a priore.

Ad secundum dicendum, quod esse naturale & supernaturale non facit ad hoc: sed dare nouum posse vel non dare.

Ad tertium dicendum, quod character existens in intell ectu non facit ad intelligendum bene vel male: sed dat vel nouum pati respectu alterius quam sit intelligere vt character baptismalis dat nouum posse recipiendi effectus aliorum sacramentorum: vel dat nouum operari siue agere aliud ab intelligere sicut character sacerdotalis qui dat non posse intelligere, nec modum determinatum intelligendi: sed virtutem absoluendi vel consecrandi. Et quia dat talem virtutem verbis, non est frustra in intellectu. Requiritur etiam intellectus vt subiectum in quo recipiantur, non vt potentiam quam disponat sicut calor requirit quantum¬

Ad rationem autem primam ad alteram partem: licet probabilis, posset tamen aliquis dicere quod habitus est secundum quem aliquid bene se habet ad actum dererminate vel male determinate respectu propriae potentiae in quo est habitus. Respectu autem alterius potentiae cuius actus potest imperari a potentia in qua non est habitus: potest se habere indifferenter ad ibene & ad male: sicut ars medicinae respectu intellectus semper bene se habet. Nam semper bene facit intelligere ea quae pertinent ad medcinam: sed respectu voluntatis vel potentiae executiuae potest bene & male se habere indifferenter: inquantum per artem medicinae aliquis potest bene facere sanando infirmitatem.

ARTICVLVS SECVNDVS.

Qvantum ad secundum in quo sit sicut in subiecto. Dicendum quod subiectum alicuius accidentis potest accipi dupliciter. Vno modo ratio receptiua, sicut si diceretur subiectum figurae est quantitas. Alio modo potest dici secundum accidentis suppositum in quo est talis ratio, sicut si dicatur subiectum figurae est substantia corporea. Accipiendo ergo subiectum primo modo. Dicendum quod subiectum characteris est potentia intellectiua: quod probatur sic: quia sicut esse supernaturale praesupponit esse naturale ita posse supernaturale presupponit posse naturale. Sed gratia quae dat esse supernaturale est in essentia animae. Ergo a simili character qui dat posse supernaturale erit in potentia. Et dato quod ista ratio habeat calumniam quantum ad hoc quod ponit gratiam in essentia animae: quia qui¬ dam ponunt eam in potentia & non differt a charitate, tamen adhuc siue ita sit siue non, habetur propositum, quia gratia & dona supernaturaliter collata perficiunt naturam &t eam praesupponunt. Et ideo semper verum erit quod posse supernaturale praesupponit posse naturale. Et per consequens in eo fundatur sicut in subiecto. Quod autem istud subiectum sit potentia intellectiua potest persuaderi sic.

Primo, quia character est in eo secundum quod homo est ad imaginem Dei. Sed homo est ad imaginem Dei praecipue secundum intellectum. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur: quia voluntas siue appetitus non pertinet ad imaginem nisi inquantum intellectiuus. Sed hoc non esset nisi intellectus principalius pertineret ad imaginem quam aliquid aliud. Ergo, &c.

Secundo potest probari idem magis inspirituali: quia omnis character, vel est baptismi, vel Confirmationis, vel Ordinis. Sed isti sunt in intellectu: quia character baptismalis est in eodem in quo est character Cor firmationis & Ordinis, character autem confirmationis est in intellectu: quia iste character nihil aliud est quam potestas protestandi fidem inter aduersarios fidei: sed protestari fidem pertinet ad intellectum. Ergo, &c.

Si dicatur, quod in confirmatione datur quaedam constantia voluntatis ad protestandum fidem, & ideo hoc pertinet ad voluntatem.

Dicendum, quod licet ad protestandum fidem requiratur, quaedam audacia seu constantia voluntatis, nihilominus actus protestandi fidem elicitur ab intellectu, & potentia a qua elicitur talis actus pertinet ad intellectum. Similiter patet de charactere ordinis: quia dare efficaciam verbis pertinet ad aliquid existens in intellectu, character autem ordinis est huiusmodi, ergo, &c. Et sic patet quid sit subiectum characteris, primo modo accipiendo subiectum. Si autem accipiatur secundo modo, vt quaeratur quisunt illi quibus conueniat habere characterem. Dicendum quodom. nes illi qui recipiunt sacramenta Christi in quibus confertur character, Christo autem non conuenit habere characterem, sed quid altius charactere. Et hoc patet secundum quod character est principium alicuius effectus: quia Christo conuenit excellentiori modo operari talia quam homines qui recipiunt sacramenta eius. Secundo prout character est conformans aliquem Christo: quia sicut alii conformantur principi, & configurantur per aliquid impressum eis ad hoc quod sciantur pertinere ad illum principem. In principe autem non fit talis impressio, ita quod in Christo cum sit princeps noster non immprimatur character: sed in illis qui conformantur sibi. Vnde dicendum quod habet aliquid altius scilicet potestatem exellentiae de qua infra habebitur.

ARTICVLVS TERTIVS.

Qvantum ad tertium, scilicet a quo causatur. Constat quod a Deo sicut a principali s causa: & quantum ad hoc non intelligitur quaestio: sed quantum ad causam instrumentalem, scilicet in quibus sacramentis imprimatur character. Et dicendum quod in tribus scilicet baptismo, confirmatione ordine. Et hoc patet duplici ratione.

Primo, accipiendo characterem prout est potestas aliquid agendi vel patiendi.

Ad cuius euidentiam est sciendum, quod cum sacramentum sit quoddam instrumentum sanctificatiuum: dupliciter aliquis potest per sacramentum sanctificari vel sacrari. Vno modo vt sit sanctus in se tantum: alio modo vt in se sit sanctus, & habeat aliquam deputationem ad aliquos actus sacros. Modo illa sacramenta quae sunt ad sanctificandum hominem, vt in se sit sanctus, non requirunt aliquam potentiam ordinatam, vlterius ad aliquem actum sacrum. Illa autem quae sic sanctificant hominem, quod etiam in se faciunt sanctum, & faciunt in eo quandam deputationem vlterius ad alios actus sactos actiue & passiue, requirunt aliquam potentiam ordinatam ad illos actus actiuam & passiuam. Ex hoc potest formari talis ratio in illis sacramentis habetur character imprimi in quibus non solum fit homo sacer inse, sed deputatur ad aliquos actus sacros actiue vel passiue. Sed hoc conuenit solum praedictis tribus sacramentis, ergo, &c. Maior patet ex dictis immediate. Minor probatur per inductionem. Et primo quantum ad partem affirmatiuam, quia baptismus praeter hoc quod habet hominem facere sanctum in se, habet eum deputare ad aliquos actus sacros, vt seilicet sit habilis ad recipiendum effectus aliorum sacramentorum, & vt in eis cum aliis fidelibus communicet. Confirmatio similiter praeter hoc quod facit hominem sanctum in se, facit ipsum deputatum ad protestandum fidem. Ordo similiter deputat hominem ad aliquos sacros actus qui sunt vel ministrare sacramenta, vel aliquos actus praeambulos eis. Quantum autem ad negatiuam, quia Eucharistia facit hominem sanctum in se: sed non deputat ad aliquem actum vlteriorem. Et similiter poeuitentia non deputat ad aliquem actum vlteriorem. Similiter matrimonium qui quantum ad hoc quod mitigat concupiscentiam per gratiam quae confertur in illo socramento vt infra patebit facit hominem sanctum in se: sed non deputat eum vlterius ad aliquem actum sacrum. Similiter extrema vnctio quae reducit hominem ad pristinam valitudinem & sanat a reliquijs morbi: sed deputat vlterius ad aliquem sacrum actum. Et sic patet tota minor.

Est autem notandum quod non est idem facere hominem potentem ad exercendum aliquos actus cummunes: & deputare eum ad aliquem actum sacrum specialem, quia omne sacramentum inquantum confert, vel aufert & auget gratiam & virtutes facit hominem potentem vel magis potentem ad actus meritorios qui sunt communes omnibus: & in omni statu fidelium: sed non faciunt deputationem ad aliquos actus sacros speciales alios a meritorijs communibus sicut faciunt praedicta tria sacramenta.

Secunda ratio, potest accipi ex hoc quod character est signum distinctiuum, quia in illis sacramentis debet character conferri in quibus constituitur homo in ali quo statu speciali distincto ab aliis: sed haec sunt praedicta tria sacramenta, ergo, &c. Maior patet ex ratione characteris, qui est signum distinctiuum. Minor probatur.

Primo quo ad affirmatiuam, quia in baptismo homo constituitur in statu fidelium, in confirmatione in statu militiae Christianae in quo quis distinguitur a statu simplici christiani. In ordine constituitur aliquis in statu dipensatoris sacramentorum. In alijs autem sactamentis non constituitur quis in aliquo statu distincto, quia distinctio aut esset fidelium ab ainfidelibus, aut fidelium adinuicem: non primo modo, quia hoc facit baptismur qui praesupponitur omnibus alijs sacraris. Nec secundo modo vt de se patet, quia poenitentia, Eucharistia, extrema vnctio, & matrimonium non constituunt existentes in diuerso statu religionis christia. nae. Ergo, &c. Et sic patet minor. Et haec sufficiant de tertio.

ARTICVLVS QVARTVS.

Qvantum ad quartum de eius diffinitionibu dicendum quod est diffinitio p. Dyon. seilicet quod character est signum sacrae communionis & sacrae ordinationis datum ab ierarcha, quod dicitur signum sacrae. Signum ibi accipitur pro aliquo absoluto in quo relatio signi fundatur. Quia vt supra dictum est, character non dicit relationem, sed aliquid absolutum in quo relatio fundatur. Quod ergo dicitur signum sacrae communionis, idem est ac si dicatur, quod est illud per quod aliquis admittitur ad communionem fidelium: quod dicit & sacrae ordinationis, idem est ac si diceret, quod est illud per quod aliquis ordinatur in aliquo statu cum aliis fidelibus, & in hoc tangitur aliqua causa finalis characteris. In hoc autem quod dicitur datum a hierarcha, tangitur causa ministerialis, hierarcha enim stat pro episcopo qui idem est, quod princeps hierarchiae, quia antiquitus omnia sacramenta solebant ministrari per Episeopos. Alia est diffinitio, quod character est distinctio impressa a charactere aeterno animae rationali secundum imaginem configurans Trinitatem creatam Trinitati creanti, & distinguens a non configuratis secundum statum fidei. In qua diffinitione tanguntur omnes causae characteris. Nam causa formalis tangitur cum dicitur distinctio, id est, signum distinctiuum, quod est eius genus, non quod omne signum sit causa realiter ipsius characteris quasi realiter distincta ab eo: quia solius compositi est habere realiter causam formalem, sed hoc pro tanto dicitur, quia omne signum, accipiendo signum pro fundamento relationis, non pro relatione dicit illud quod formaliter & essentialiter est character. In hoc autem quod dicit, impressa a charactere aeterno, tangit causam principalem efficientem. Nam per characterem aeternum intelligit filium cui iste effectus attribuitur per appropriationem quamuis sit a tota Trinitate. Quod autem dicitur animae rationali, tangit subiectum eius quasi commune: sed quod dicit secundum imaginem, dicit subiectum eius magis proprium, quia in hoc ostendit secundum quod inest animae character: quia secundum imaginem. Quod autem dicit configurans Trinitatem creatam Trinitati creanti, & distinguens a non configuratis secundum statum fidei, tangit eius finem duplicem, scilicet conformare Christo, & distinguere a non conformatis. Et sic patet de quarto.

Ad primum in oppositum dicendum, quod character est in secunda speciem qualitatis supponendo, quod sit potentia.

Ad illud quod dicitur in contrarium, quod non est potentia naturalis, dicendum, quod ad illam speciem non solum pertinet potentia naturalis. Quod autem Philosophus non fecit mentionem de potentia supernaturali, hoc fuit, quia nihil seiuit de tali potentia.

Ad secundum dicendum, quod character est in potentia, non tamen ex hoc sequitur, quod se habitus sicut patet ex dictis in primo articulo istius quaestionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1