Quaestio 2
Quaestio 2
De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Solet quaeri de illis qui iam sanctificati sprritu, cum fide & char itate ad baptismum accedunt: quid eir conferat baptismus. Vihil enim videtur eu praestare, cum per fidem & contritionem iam remissii peccatis iustificati fint, &c.
Et videtur quod non omnem culpam, quia diuersorum morborum sunt diuersae medicinae. Sed culpa actualis & originalis sunt diuersi morbi. Ergo debent habere diuersas medicinas. Sed medicina quae tollit peccatum actuale est poenitentia, non ergo baptismus.
Praeterea, videtur quod non tollat omnem ponam satis factoriam, quia in adulto accedente ad baptismum requiritur quaedam displicentia peccati: sed haec est quaedam poena. Ergo &c.
Contra, baptismus perfecti incorporat Christo: fed quod est incorporatum Christo dicitur carere omni poena & omni culpa. Ergo, &c.
Respondeo dicendum. Ista quaestio est diuidenda in quatuor articulos. Primus est quomodo se habeat baptismus in ablatione peccat. Secundo, in ablatione poenae. Tertio, in collatione gratiae. Quarto, videndum est de conditione baptixandorum quae requiritur ad recipiendos istos effectus.
Qvantum ad primum, sciendum quod bapismus quantum est de se tollit omnem culpam tam originalem quam actualem: tam mortalem quam venialem. In fictis autem taliter possent esse ficti quod nullam culpam tollit nisi radicaliter quando scilicet non sunt ficti quin velint recipere sacramentum: & illud spirituale quod datur ibi. Sed quidam sunt tantum ficti quantum ad hoc quod nolunt recedere a peccato: quia in talibus baptismus causat characterem in quo radicaliter continetur liberatio a peccato quae sequitur recedente fictione. In non fictis quibus displicet peccatum, & intendit recedere a peccato tollit omnem culpam tam originalem quam actualem tam mortalem quam venialem. Quod autem tollit originalem eulpam & actualem mortalem probatur sic: primo ex parte suae significationis: secundo ex parte sui effectus. Ex parte suae significationis sic. Quia baptismus significat perfectam ablutionem mentis. Sed non potest esse perfecta ablutio nientis nisi auferatur omnis culpa originalis & actualis mortalis saltem. Ergo, &c. Ex parte autem effectus probatur sic: quia suppono nunc quod per baptismum regeneratur homo in vitam spiritualem. Ex hoc arguo sic. Per illud per quod homo regeneratur in vitam spiritualem tollitur omnis dispositio opposito & incompossibilis tali formae, per quam homo constituitur in vita spirituali. Sed omnis culpa tam originalis quam mortalis opponitur gratiae per quam homo constituitur in vitam spiritualem. Ergo, &c. Quod autem tollat omno peccatum veniale nisi sit indispositio ex parte accipientis probatur sic. Quia semper in omni generatione non solum tollitur dipositio incompossibilis formae ad quam terminatur generatio: sed etiam omnis dispositio repugnans bene esse formae in illo subiecto, quod enim remaneat cum forma introducta hoc est vel, quia materia est disposita nec plene subiicitur agenti, vel propter defectum virtutis actiue in agente. Sed culpa venialis licet non fit incompossibilis gratiae: repugnat tamen bene esse gratiae. Ergo quando homo generatur in vita spirituali tollitur omnis culpa venialis, nisi sit indispositio ex parte recipientis vel debilitas ex parte agentis. Sed ex parte agentis non potest esse defectus: quia principaliter agens in dicta actione est Deus: minister qui est agens instrumentale non potest deficere dummodo intendat facere quod facit ecclesia: nec omittat ea quae sunt de necessitate sacramenti: ergo nisi sit dispositio in recipiente semper per Piptismum tollitur omne peccatum veniale.
Qvantum ad secundum sciendum, quod duplex est poena, quaedam est personae sicut carentia diuinae visionis, & sicut poena satis factoria quae inponitur pro peccato. Alia est naturae quae, scilicet ex principijs naturae sibi derelictae consequitur. Modo poena omnis quaecumque sit illa per baptismum tollitur pro tempore aliquo. Sed poena personae, scilicet carentia diuinae visionisi & poena satis factoria statim tollitur collato baptismo. Poena autem naturae, scilicet defectus naturales non tolluntur vsque ad teaus resurrectionis. Ratio autem quare tollat poena quae est carentia diuinae visionis est, quicumque regenerat in vitam spiritualem & fit membrum Christi, fit dignus vita aeterna quae est visio Dei: sed quicumque est baptizatus est huiusmodi. Ergo, &c. Quod autem tollat omnem poenam satis factiuam ostenditur sic: quia illud tollit. omtem poenam satis factoriam per quod confertur alicui totum meritum Christi quantum indiget, quia meritum Christi est sufficiens satis factio pro omni poena: sed in baptismoconfertur homini totum meritum Christi quantum indiget: quia tunc fit membrum Christi simpliciter. Ergo, &c. Sciendum tamen quod requiritur in baptizato adulto displicentia pec cati non per modum satisfactionis. Sicut requiritur dolor contririonis in poenitentibus: sed per modum repellentis dipositionem contrariam. Sicut enim impossibile est quod aliquis recipiat calorem nisi recedat a frigore, ita impossibile est quod aliquis recipiat gratiam nisi recedat a culpa, quod fit per displicentiam peccati. Ex his igitur potest patere quod tollitur pro tempore omnis poena naturae, scilicet omnes defectus naturales: quia per baptismum vt dictum est, committitur homini totum meritum Christi quantum indiget. Constat autem quod meritum Christi fufficit ad tollendum non solum omnem poenam personae: rdd etiam omnem poenam naturae: sicut per ber tisnium tollitur omnis poena naturae pro tempore suo: quia per baptismum fit dignus habere corpus impassibile & agile, & sic de aliis, in resurrectione, nisi postea peccent: tamendiffertur ablatio istius poenae vsque ad resurrectionem finalem: ita quod nunc non aufertur. Cuius ratio duplex assignatur, vnapropter profectum supiritualem, vt scilicet homo, cum quo pugnet dum rales poenas sustinet habeat & vt homo magis habeatdeuotionem adieffectum spirituale baptismi quo deuotio diminueretur si tollerentur deffectus corporales: quia multi magis accederent ad subueniendum necessitati corporali quam spirituali. Alia ratio accipitur ex vniuersali reparatione naturae: quia tunc conueniens est quod tota & plena reparatio naturae fiat quando numerus omnium suppositorum naturae quae reparanda est, erit completus & finitus. Et quando natura humana vna cum omnibus quae propter eam facta sunt debuit renouari, quod erit in resurrectione.
Qvantum ad tertium, sciendum quod baptismus confert gratiam & virtutes his qui prius non habebant. In his autem qui in gratia accedunt ad baptismum auget praedicta. Ratio quod infundet gratiam est ista.
Primo. Quia non tollitur priuatio nisi per habitum oppositum. Baptismus tollit culpam. Ergo non tollit eam nisi per habitum oppositum culpae, huiusmodi est gratia. Ergo, &c.
Secundo. Quia sicut se habet generatio naturalis ad esse naturae, ita se habet generatio spiritualis ad esse gratiae. Sed in generatione naturali confertur esse naturae. Ergo & in regeneratione spirituali esse gratiae. Quod autem virtutes morales simul infundantur in baptismo, licet aliqui hoc negent, potest ostendi sic, quia sicut se habet posse proportionatum naturae ad naturam, ita posse proportionatum gratiae ad gratiam. Sed intgeneratione nature cum esse confertur posse proportionatum naturae. Ergo in regeneratione spiriruali cum esse gratiae confertur posse proportionatum ipsi gratiae. Sed huiusmodi posse fit per virtut es. Ergo, &c. Quod autem praedicta augeantur in his qui in gratia accedunt ad baptismum, patet ex hoc: quia per eadem res generatur & augetur. Sed per baptismum conferuntur predicta vt dictum. Erge, &c. Ita tamen quod secundum quod plus & minus sunt dispositi, plus vel minus recipiunt de gratia, si aequaliter aequaliter.
Qvantum ad quartum distinguendum est, quia illi qui baptizantur aut sunt infantes, aut adulti, & si adulti, aut amentes, aut sans mentis. Si sane mentis, aut vigilantes, aut dormientes. Si vigilantes, aut ficti, aut non ficti. Si sunt infantes tunc recipiunt characteren & gratiam & virtutes. Nec obstat quod hoc non apparet in actibus eorum, quia sicut habens habitum scientiae quando est dormiens vel ebrius non potest illo habitu vti, propter: indispositionem organi phantasiae, ita etiam pueri propter indispositionem organorum dese ruientium cognitioni intellectiuae, non possunt habere vsum rarionis, nec etiam vsum virtutis. Si sint adulti & dementes, aut hoc habent a natiuitate aut non; a natiuitate, baptiszandi sunt, & recipiunt totm effectum baptismi & quantum ad characterem & quantum ad gratiam. Si autum non a natiuitate, sed habuerunt aliquando vsum rationis, aut antequam inciderent in furiam habuerunt propositum baptizandi, aut non. Iterum postquam inciderunt in furiam aut habent lucida interualla, aut non Si antequam inciderent in furiam habuerunt propositum recipiendi baptismum, & in proposito illo mansit. Sibaptizatur recipit verum effectum baptismi. Et quantum ad characterem & quantum ad gratiam. Si tamen habet lucida interualla: si non imminet mors differendum est quousque redeat ad sensum suum. Si etiam illis interuallis lucidis haberet propositum baptizandi & baptizaretur in dementia baptizatus esset, & reciperet totum effectum sacramenti. Si autem nec antequam incideret in dementiam vel in illis interuallis lucidis non habuerit propositum baptizandi & baptizatur in dementia, nihil recipit. Si autem est adultus & dormiens, si in vigilia hiabuit propositum baptizandi & in illo proposito mansit: si baptizetur dormiens baptizatus est, & recipit verum sacramentum & rem sacramenti. Non tamen debet hoc fieri nisi immineat mors: imo debet expectari quod euigilet. Siautem non habuerit prius propositum, nihil recipit. Si autem sit adultus vigilans & sane mentis, aut est fictus, aut non: si non fictus recipit sacramentum & rem sacramenti. Si autem fictus est distinguendum, quia aut est fictus tantum per hoc quod non proponit dimittere peccatum, intendit tamen recipere sacramentum: & sic recipit characterem: sed non gratiam: propter voluntatem adherentem peccato. Plus etiam si sic esset fictus quod non crederet aliquid conferri in baptismo, habet tamen tale propositum quod si aliquid ibi confertur quod vult assequi illud & intendit, quod islud exerceatur circa ipsum secundum ritum & modum Ecclesiae, sic recipit characterem, sed non gratiam: nisi forte quasi in radice, quia vtroque modo isto fictus recipit characterem, ad quem sequitur gratia recedente fictione. Alio modo potest esse fictus: quia scilicet nihil credit esse in baptismo, nec intendit recipere, quod conferatur per baptismum, immo facit in derisionem, sic fictus nihil recipit nec characterem nec aliud: quia primi duo ficti etsi habent voluntatem baptismo oppositam quantum ad gratiam, non tamen quantum ad characterem. Vltimus autem fictus habet voluntatem oppositam omni ei quod confertur in baptismo.
Ad primum in oppositum dicendum quod di. uersorum morborum sunt diuersae medicine, nist vna virtute contineat alteram vel eius effectum. Nunc autem baptismus continet virtute effectum poenitentiae, non e conuerso: quia cum fit regeneratio spiritualis tollit omnem culpam originalem & actualem. Poenitentia autem est particularin necessatia contra peccatum actuale.
On this page