Quaestio 1
Quaestio 1
De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Post hoc seiendumtst sacramentum vaptismi a bonis & malis ministrir dari, sicut a bonir & malu sumitur: nec melior est baptismus qui per meliorem datur, nec minur bonus qui per minuae bonum datur, nec malus qui per malum datur, nec ma. ius munue datur in baptismo a bono dato, nec minus in baprisino dato a malo: sed aequale, quia non est homina: sed Dei munua, &c.
CIrca quintam distinctionem quaeritur primo de ministris vtrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi. Et videtur quod non: quia maius est sacramenta dispensare quam reciperet sed non quilibet potest recipere vt dictum. Ergo, & caetera.
Praeterea, sicut in Isto sacramento requisitur materia debita ita & debitus minister: sed secundum Aug. debitus minister est bonus homo: qui dicit ministros tanti iudicis opus esse iustos: ergo minister huius est tantum bonus homo: sed non quilibet homo est bonus. Ergo, &c.
Praeterea, baptismus est regeneratio quaedam siue generatio spiritualis in quo baptizans est principium actiuum: sed mulier non potest esse principium actiuum generationis. Ergo, &c.
Praeterea, dispensare bona reipublicae pertinet ad solos principes: sed baptismus est de bonis rei: principes etiam sunt soli Episcopi. Ergo, &c.
Respondeo. Circa istam quaestionem tria sunt videnda. Primo quis potest dispensare sacramentum baptismi. Secundo vtrum bonitas vel malitia ministri faciat aliquid ad effectum baptismi. Tertio vtrum recipiens baptismum a malis, peccet.
Qvantum ad primum dicendum, quod quaedam sunt de necessitate sacramenti, sicut verba & panis & vinum in sacramento Eucharistiae; quaedam sunt de necessitate praecepti, sicut quod celebretur super altare benedictum. Sine primis non fit sacramentum: sed sine secundis fit, licet qui omitteret peccaret mortaliter: sie in baptismo sunt quaedam de necessitate sacramenti baptismi, sicut aqua & forma debita verborum. Quaedam sunt de necessitate praecepti, sicut benedictio aquae ad baptismum. Modo si quaeratur quis possit dispensare sacramentum baptismi quamtum ad ea quae sunt de necessitate sacramenti, scilicet quis sit minister quo dante sit sacramentum: dico quod quilibet homo cuiuscumque. seutus status vel conditionis existit. Cuius ratio est, quia sactamentum maximae necessitatis, & sine quo nullus potest saluari, debet habere maxime communia quantum ad essentialia sua: Sed baptismus est huiusmodi. Ergo minister eius debet esse communissimus, quod non esset si restringeretur ad aliquos status vel sexus. Si autem quaeratur quantum ad ea quae sunt de necessitate praecepti, vt scilicet quaeratur quis potest licite & decenter dare baptismum, aut hoc quaeritur in casu necessitatis, quo scilicet probabiliter apparet mors, aut non in casu necessitatis. Si primo modo qnilibet homo potest subuenire, sicut calix cadens in terra de altari potest in casu necessitatis a layco tangi, ita tamen quod ordo seruandus est, vt ille qui habet praerogatiuam in ordine, vel in sexu, vel in aliquo alio preferatur in baptizando alteri non habenti propter decentiam sacramenti. Si autem fit extra casum necessitatis, sic soli sacerdoti comnpetit, & alii peccarent qui facerent, quia decens est quod ille qui habet alios illuminare, conferat illa sacramenta in quibus confertur lumen gratiae: sed baptismus est huiusmodi. Ergo, &c.
Praeterea, eiusdem est habere potestatem super corpus Christi misticum & verum consecrandum, & instruere recipientes ipsum, quod fit pet baptismum. Sed soli sacerdotes sunt huiusmodi. Ergo, &c. Vnde & poenitentia quae sacramenmentum non necessitatis, non potest dari ab omnibus, sed a solis sacerdotibus: sed baptismus ab omnibus vt dictum est.
QVantum ad secundum dicendum, quod baptizans siue sit malus siue infidelis dummodo intendat facere, quod facit Ecclesia, & recipiens intendat recipere, semper imprimit sacramentum verum & rem sacramenti, & gratiam & virtutes, nisi sit indispositio ex parte recipientis. Et sic bonitas vel malitia ministri praemissis suppositis nihil facit ad effectum sacramenti. Quandocumque enim ita est, quod aliquod agens principale, agit per aliquod instrumentum, nulla variatio, quae est in instrumento potest impedire effectum principalis agentis, nisi in illis fiat defectus & variatio, secundum quod instrumentum est instrumentum. Vnde vtrum manus, vel baculus sint alba, vel nigra nihil causaretur ad hoc quod sint instrumentum hominis mouentis. Sed malitia vel bonitas personalis instrumenti non respiciunt de necessitate instrumentum vt instrumentum est Dei in conferendo sacramenta: sed solum modo intendere, quod facit: & loquor de illis sacramentis quae non requirunt ministrum ordinatum. Ergo bonitas vel malitia ministri in nullo impedit effectum sacramenti nisi sit indispositio ex parte recipienti,.
Dicitur a maioribus quod quicumque solemniter pradicat vel baptizat, vel alia officia ecclesiastica exercet existens in mortali, nec poeniter, nec proponit se corrigere, pec cat mortaliter, nisi hoc faciat in casu necessitatis. Cuius ratio est, quia ille qui debet se ministrando exhibere vt habens sanctitatem, & eam aliis communicantem facit magnam irreuerentiam illi cuius est minister si eius oppositum est in eo. Sed officiant Ecclesiam qui est quantum ad hoc minister Dei, & praedicta faciens debet se exhibere vt habens sanctitatem & eam aliis communicantem. Ergo talis si oppo¬ situm sanctitatis inueniatur in eo per peccatum mortale magnam irrquerentiam facit Deo. Sed omnis irreuerentia in Deum est peccatum. Ergo, &c.
Distinguendum est: quia aut recipit a malo qui habetur pro malo ab ecclesia, vt puta praeciso & excommunicato: aut non: si primo modo aut est puer non habens vsum rationis, aut adultus, aut latet ipsum probabiliter esse praecisum, aut non putauit. Si autem sit adultus & scienter recipit sacramenta a praeciso, peccat, nec recipit gratiam & virtutes: quia facit irreuerentiam sacramento, & facit conferentem peccare recipiendo ab ipso sacramenta nisi hoc sit in casu necessitatis. Si autem non est praecisus ab ecclesia licet sit in peccato mortali, non peccat recipiens a tali: quia ad istum priuatum non pertinet iudicare vtrum ille poeniteat vel non: nec habet ipsum corrigere, sed debet petere ab ipso suum debitum quamdiu in ecclesia tolleratur.
Sed ponamus quod sacerdos sit malus &dicat, non baptizabo te nisi des mihi centum solidos: debet ne sibi dare.
Dicendum quod si est adultus, nec est periculum: non debet: quia sufficit istum esse contritum & habere propositum suscipiendi baptismum: & Deus supplebit eius defectum: Si est puer: ducens ipsum puerum debet ipsum baptizare.
Dicendum quia aut vult vendere aquam consecratam vt consecrata est: aut vtres quedam. Siprimo modo non debet emere: sed debet potius dimittere puerum mori: quia non sunt facienda mala, vt veniant bona: vt quidam dicunr, Alii autem dicunt quod debet eam emere: quia licet redimere vexationem. Sed hoc non valet: quia aliud est redimere verationem, aliud emere aliquid de nouo: iste de nouo emeret spirituale, quod licitum non est. Si autem secundo modo sic potest emi. Nec obstat quod non potest esse consecrata: quia licet hoc non possit esse, tamen potest emi non empta consecratione sicut patet de calice consecrato qui emitur.
Ad primum dicendum quod maius est ministrare sacramenta quam recipere verum est absolute: sed in casu necessitatis magis dispensatur in baptismo quam in alio sacramento propter eius absolutam necessitatem. Ideo, &c.
Ad secundum dicendum, quod duplex est debitum quoddam, scilicet decentiae, vt quod aqua sit consecrata & sacerdos bonus. Aliud est necessitatis, vt scilicet quod sit debita forma verborum & minister proferens & intendens conferre sacramentum. Loquendo dedebito primo modo, debitum est vt minister sit bonus: non autem loquent do de debito secundo modo dicto, scilicet necessitatis: quia sufficit quod intendat facere quod facit ecclia.
Ad tertium dicendum quod duplex est generatio: vna, scilicet carnalis & alia spiritualis. In prima generatione mulier non est actiuum principium sed passiuum: in secunda autem potest esse actiuum qui cumque intendens facere quod facit ecclesia.
Ad quartum dicendum quod ad principes seisicet Episcopos pertinet dispensare sacramenta sicut ad principales: sed ad alios sicut ad erecuto¬ res sicut patet de bonis communitatis,
Dicendum quod non de communi cursu nec aliquod sacramentum ministrare. Cuius ratio est: quia secundum exigentiam principalis agentidebet esse agens instrumentale. Sed principale agens sacramentorum nostrorum & instituor est Christus secundum quod homo. Ergo, &c. Si tamen aliquis baptizaretur a bono Angelo debet naberi pro baptizato: quia Deus potest hoc concedere bono Angelo si vult. Si auteni esset malus Angelus rebaptizandus est: quia talis non potest nec intendit baptitare.
On this page