Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Potestas Baptisii quae sait quam Cbriftur potuit dare seruo.

Hic quaeritur quae st ila potestas baptismi quam Christus sibi retinuit & potuit dare seruue: haec est pt plurimi volunt potestas dimittendi peccatae in baeprisio: sed potestaa dimirtendi peccata quae est in Deo est Deue: Ide o ali dicunt hanc potestatem non potuisse dare aelicui seruorum: quia nulli potuit dare vt esset quod ipse est, vel vt haberet essentiam quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt etiam si hanc potentiam alicui dare potuit, ei dare creare creaturas: quia non est hoc martiorit potentiae quam illud, &c.

QVAESTIO SECVNDA.

Secundo. Queritur de potestate excellentia Christi in sacramento Vtrum potuerit conferri aliis a Christo.

Et arguitur quod non: quia potestus excellentiae quam Christus habuit est dimittere peccata. Sed hoc nulli alii conuenit quam Christo. Ergo, &c. Maior patet. Matth,. sciatis quia filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata: aut ergo intelligebat quod Christus habeat hanc potestatem secundum quod homo: aut secundum quod Deus: quia hoc Iudaei confitebantur quod Deus dimitrit peccata. Ergo hoc habet Christus secundum homo. Ergo, &c.

Praeterea potestas excellentiae Christi est quod est caput ecclesie; sed hoc nulli potest conferti.Et: go, &c.

Contra quia cuicumque potest conferri potentia creandi potest conferri potestas excellentiae Christi: quia creare est maius quam illud: sed Deus potest conferre alijs potentiam creandi: vt dicit magister in littera. Ergo, &c.

Respondeo dicendum quodhahere potentiam dimittendipeccata est habere potestarem respectu effectus secundum quem dimitiuntur peccata: hoc autem est per gratiam & virtures: ad gratiam autem & virtutes potest aliquis agere dupliciter. Vno modo per auctoritatem: alio modo per ministerium. Et vterque modus habet locum in agentibus a proposito: quia hoc idem est principale & agens instrumentale: ita quod agens per auctoritatem est agens principale. Agens autem per ministerium est agens instrumentale & per intel¬ lectem. Agens autem gratiam & virtutes siue sit agens per auctoritatem & principale siue per ministerium & instrumentale. potest intelligi agere ad gratiam. Vno modo effectiue attigendo, scilicet ad efsentiam gratiae, & ipsam immediate creando sicut imprimens sigillum in cera se habet ad sigillandum. Alio modo dispositiue non attingendo, scilicet ad essentiam graiiae: sed ad eam disponendo sicut se habet mollificans ceram ad sigillandum Primo modo nec Christus secundumquod homo nec aliqua creatura potest attingere per auctoritatemad causandum gratiam. Cuius ratio est: quia causrre gratiam effectiue per auctoritatem immediare attigendo ad essentiam eius est causare gratiam vt agens principale. Sed hoc nulla creatura potest. Ergo, &c. Probatio minoris: quia attingere suppremum effectum coniungentem suppremo fini & infinito, conuenit soli primo agenti qualis est Deus: sed gratia est huiusmodi. Ergo, &c. Nec etiam attingere gratiam effectiue & etiam instrumentaliter, attingendo immediate essentiam gratiae, conuenit Christo secundum quod homo: quia sicut in actionibus artificis quandoque inuenitur quod aliquis est qui transcendit virtutem instrumentorum omnium quae reseruantur principali agenti, ita etiam in operatione gratiae illud quod immediate coniungit vltimo fini, soli Deo reseruatur vt attigenti eius essentiam effectiue, hoc est gratia tergo, &c. Sed agere ad gratiam, secundo modo, scilicet, instrumentaliter & dispositiue conuenit Christo etiam secundumquod homo & tali modo quo non conuenit aliis.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod dispositio per quam aliquis disponitur ad aliquod donum habendum, seu ad habendum aliquam perfectionem dupliciter est. Nam vno modo dicitur dispositio dignitas, qua aliquis dignus efficitur habere talem perfectionem, sicut dicitur homo bonus dispositus ad regendum. Quia per bonitatem suam dicitur dignus ad hoc. Et accipiendo sicdispositionem idem est quod meritum, per quod aliquis disponitur ad habendum gratiam. Secundo modo dicitur dispositio ad gratiam aliqua qualitas quae facit subiectum mobile ad gratiam: sicut mollities cere facit eam quoddammodo mobilem ad figuram, vt frequenter dictum est. Et talis dispositio ad gratiam idem est quod character, vel ornatus aliquis qui causatur ex sacramentis, vt dictum est supra. In agendo ergo dispositiue ad gratiam, primo modo prout dispositio est dignitas habendi: dignitas praerogatiuae Christi in hoc consistit, quod ipse totum genus humanum per meritum suum disponit ad gratiam de condigno, ita quod meritum passionis eius fecit dignum totum genus humanum gratia Dei, dummodo homo non ponat obicem. Nullus nutemhomo purus de condigno potest mereri gratiam alteri multominus toti generi humano: licet possit vnus homo mereri alteri gratiam de congruo. Quantum autem ad secundam dispositionem, quae facit subiectum mobile ad gratiam, omnes illi disponunt ad gratiam qui sunt ministri sacramentorum inquantum huiusmodi. In ista tamen dispositione Christus habuit prae aliis ministris triplicem praerogatiuam. Prima fuit, quod instituit facramenta. Secunda, quod effectum sacramentorum, fine sac ramentis potuit conferre, ita quod chatacterem vel ornatum qui causantut ex sacramentis potuit conferre, secundum quod homo instrumentaliter, ita quod ad tactum manus eius conferretur idem quod confertur inbaptismo, vel in alio sacramento. Tertia fuit, quod in nomine eius collatum fuit quandoque sacramentum baptismi, & ista potestates respectu meriti, & respectu illius dispositionis, quae reddit subiectum mobile ad gratiam, vocatur potestas excellentiae, quam Christus praealiis habuit. Quando ergo quaeritur vtrum talis potestas potuit communicani alteri. Dicendum quod de potestate absoluta quantum ad tria vltima quae Christus habuit circa essectum sacramentorum potuit Deus absolute potestatem excellentiae alteri homini communicare, vt scilicet institueret sacramenta, vel etiam vt effectum sacramentorum sine sacramentis conferret, vel quod in nomine eius conferrentur sacramenta, ita scilicet quod verbis exprimentibus nomen eius dareturvirtus, quam habent modo verba quibus vtimur in forma sacramentorum. Quantum autem ad merendum gratiam alterius, etiam potuit Deus conferre puro homini, quod ipse mereretur gratiam de condigno pro aliqua alia persona singulari. Sed quod aliquis purus homo mereretur gratiam pro tota natura humana ex condigno, vt scilicet totam naturam humanam redderet dignam gratia Dei, ponitur non potuisse conferri homini puro, maxime si ponatur quod reddere totum genus humanum dignum gratia Dei, requi: at infinitatem in merito. Licet autem potestas excellentiae potuisset communicari puro homini quantum ad ea quae praedicta sunt de potestate absoluta, non tamen hoc fuit conueniens facere ne spes salutis poneretur in homine puro. Et quia conueniens erat quod ad plura se extenderet natura coniuncta supposito diuino, quam quicum: que alius homo, cuius conuenientiae ratio talis assignatur: quia quandocunque aliquid est instrumentum coniunctum, & aliud instrumentum separatum, semper instrumentum coniunctum perfectius operatur, & ad plura se extendit quam separatum, sicut patet de rnanu & baculo: sed natura humana Christi comparatur ad diuinitatem quae principaliter operatur ad gratiam sicut instrumentum coniunctum, alii autem ministri sicut instrumentum separatum. Ergo &c.

Si quaeratur vtrum Christus secundum quod homo possit causare characterem vel ornatum.

Dicendum quod non, quia nullus effectus ad quem creatura quaecumque attingit, vt principale agens est supernaturalis simpliciter. Sed character & ornatus est effectus supernatur alis simpliciter, ergo, &c. Maior probatur, quia non dicitur aliquis effectus simpliciter supernaturalis, nisi quia excedit simpliciter facultatem naturae creatae simpliciter. Sed illud ad quod natura creata attingit vt principale agens non excedit simpliciter facultatem totiut naturae creatae, ergo, &c. Si autem ponatur quod talia non possunt attingi a natura creata, vt a principali agente, licet attingatur ab ea instrumentaliter possunt dici excedere simpliciter naturam creatam.

Ad primum in oppositum dicendum, quod Christus per illud verbum, nec intendebat probare, quod Deus dimitteret peccata, vel etiam quod ipse secundum quod homo dimitteret peccatum vt principale agens, sed intendebat ostendere, quod ipse qui erat homo etiam erat Deus qui posset dimittere peccata.

Ad secundum dicendum, quod Christus secundum quod habet naturam humanam contun, cam diuinitari per naturam illam habet quod sit caput totius ecclesiae influendo to i Ecclesiae per meritum deicondigno, modo quo dictum est: & hoc proprium est eius nec potuit alij communicari. Sed quod infunderet huic personae vel illi non sic est proprium eius quin possit alteri communicari.

Ad aliud in oppositumdicendum, quod Magister non tenetur in hac parte quod potestas creandi potuerit communicari creaturae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2