Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

QVAESTIO SECVNDA. SEecundo. Quaeritur vtrum in baptizato requiratur intentio & fides baptismi.

Ad quod dicendum, quod baptizatus aut est puer. Et sic in eo non requiritur intentio, vel fides, sed sufficit fides Ecclesiae, aut est adultus, & sic requiritur in eo fides, & intentio baptismi.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod duplex sacramenti effectus vnus, scilicet qui est sacramentum & res, scilicet character: alius qui est res tantum, scilicet gratia & virtutes, similiter intentio baptizandi potest esse duplex: vna, scilicet qua intendit id quod datur ab Ecclesis in baptismo, & non plus. Alia qua cum hoc intendi: vtuere secundum praecepta Ecclesiae & cotugere vitam suam. Ille qui intendit recipere baptusmum, primo modo recipit characterem tantum. Qui vero intendit, secundo modo recipit & characterem & gratiam & virtutes, quod potest probari sic: quia mobile in tantum mouetur inquantum subiicitur actioni agentis, vt ferrum subiicitur igni in profundo vt liquefactibile: non autem vt illuminabile. Et ideo in profundo non illuminatur sed calefit: sed in adulto subiectio eius ad actionem baptiszantis est per in tentionom, vt patet er hoc quod si aliquis violenter agat in hominem, non agit in eum vt homo, sed vt est corpus quoddam: nec homo subiicit se tali actioni vel agenti, vthomo est: sedvt est res quaedam. Ergo homosecuudum quod intendit baprizari, secundum hoc recipit effectus baptismi. Et ideo si intendit per baptismum tantum recipere quod datur ab Ecclesia ni baptismo, & cum hoc intendit viuere secundum praecepta christiane religionis, & corrigere vitam suam, tunc non solum recipit sacramentum & characterem, sed etiam gratiam & virtutes.

Si autem quaeratur vtrum qui baptisatur iocose, sit baptizatus.

Dicendum, quod aut intendit per dictum iocum nihil recipere, & sic non est baptizatus, aut intendit per baptismum recipere illud bonum quod datur ab Ecclesia, tunc dicitur quod recipit illud bonum quod confertur in baptismo. Primo modo non est baptizatus. Secundo modo sic. Vnde legitur inEcclesiastica historia de quodam iaculatore Neronis qui fuit baptizatus ludendo qui postmodum Domino suo coram eo confessus est firmissime fidem Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2