Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum requiritur intentio baptizantis
Solet etiam quaeri de illo qui iorans ficur mimus commemoratione tamen Trinitatis immergitur, vtrum baptizatus sit, &c.
Et videtur quod non, quia si hoc esset iste non esset baptizatus, si ille non intenderet baptizare. Sed nulli constat de intentione alterius, ergo nec vtrum esset baptizatus vel non: nec per consequens de salute sua; hoc est in conueniens.
Praeterea Augustinus dicit quod ebriosus potest baptizare. Sed talis non habet intentionem. Ergo, &c.
Praeterea, si intentio baptiz antis requiritur, ergo peruersitas intentionis impediret actum, ita quod nullum esset sacramentum nec character: hoc est falsum. Ergo, &c.
Respondeo. Dicendum, quod ad baptismum requiritur de necessitate intentio ministri. Et est aduertendum, quod ministrum habere intentionem baptizandi dupliciter potest contingere. Vno modo quod intendit facere quod faeit Ecclesia, & talis intentio requiritur de necessitate. Alio modo, quod simul cum hoc quod dictum est intendit facere sanctificationem, & talis intentio ministri non requiritur de necessitate: nec etiam fides & sanctitas ex parte ministri. Cuius ratio est, quia ad hoc quod agens instrumentale possit producere effectum principalis agentis sufficit quod possit recipere principalis agentis motionem. Sed minister in sacramento conferendo est agens instrumentale, ergo ad hoc quod sacramentum conferatur, sufficit quod possit recipere motionem principalis agentis, sed hoc potest si intendat solum facere quod facit Ecclesia etiam sine fide & sanctitate. Ergo, &c. Quod autem minister intendat facere quod facit Ecclesia determinate sit necessarium ad baptismum probatur duplici ratione.
Primo, quandocumque aliquid se habet indeterminate ad plura ad hoc quod determinetur ad aliquod dictorum plurium, oporter quod determinetur per aliquid determinans. Sed ablutio quae fit inbaptismo potest fieri indeterminate propter baptismum, & multa alia &: similiter prolatio verborum, puta derisorie vel iocose. Ergo ad hoc quod ista determinetur ad aliquod ipsorum determinate, oportet quod sit aliquid ipsa determinans ad alterum ipsorum determinate: istud autem nihil aliud potest esse nisi intentio ministri, ergo ad baptismum requiritur intentio ministri.
Secundo, vnumquodque instrumentum mouet & mouetur secundum conditionem suae naturae: sed homo in conferendo baptismum est instrumentum. Ergo mouet & mouetur secundum quod homo, & secundum conditionem suae naturae. Sed homo secundum, quod homo mouet & mouetur secundum determinatam intentionem, scilicet quod intendat facere quod facit Ecclesia. Ergo, &c.
Ad primum in oppositum dicendum, quod si minister non intendit baptizare, & qui baptizandus est puer, credendum est, quod Deus suppler in paruulo. Si vero sit adultus sufficit fides propria.
Sed contra hoc potest obiici, quia licet propria fides valeat & sufficiat ad gratiam conferendam, non tamen ad causandum characterem.
Ad hoc dicunt quidam, quod licet iste non habeat talem intentionem, quia tamen profert verba a Deo instituta sufficit intentio Ecclesiae quae maxime exprimitur per verba quae ipse profert, licet hoc ipse non intendat. Sed dices: ergo intentio ministri non requiritur: quod est inconuensens & contra omnes.
Et ideo dicendum, quod si iste habuit intentionem conferendi baptismum aliquando, & non interuenit opposita intentio, & tunc proferr verba, sufficit tunc intentio Ecclesiae. Si vero nihil omnino intenderet, imo corde intendit oppositum, scilicet quod Deus nihil det baptizato, tunc virtus sacramenti nihil fieret, sed pietas diuina suppleret in paruulo & in adulto fide propria, & similiter character non reciperetur virtute sacramenti.
Sed potest quaeri si talis fieret sacerdos de facto ab Episcopo vtrum esset secundum veritatem sacerdos.
Dicendum, quod secundum reputationem suam & Ecclesiae est sacerdos, sed de virtute sacramenti non est sacerdos, quia nec recipit characterem baptismalem nec characterem ordmis, nec peccat ministrando sacramenta, quia nullus potest obligari ad impossibile: sed impossibile est quod iste sciat intentionem ministri. Ergo, &c.
Ad secundum dicendum, quod ebriosus vocatur qui consueuit inebriari. Talis autem quandoque potest esse ebriosus quandoque non. Si sit ebrius aut taliter quod in eo manet vsus rationis: & sic baptizat. Aut taliter quod non manet in eo vsus rationis, & sic non baptizat. Si vero non sit actu ebrius tunc baptizat.
Ad tertium dicendum, quod peruersitas illius intentionis, quae requiritur de necessitate sacramenti baptismi, impediret baptismi effectum & solum: intentio autem quae requititur ad baptismum est, quod minister intendat facere quod facit Ecelesia, & peruersitas talis intentionis impediret baptismum, & nulla alia.
On this page