Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum baptismus possit reiterari

QVAESTIO QVARTA. Qvarto quaeritur vtrum baptismus possit reiterari.

Ad quod dicendum quod non: quod potest ostendi ex effectu baptismi qui est duplex. Vnus, scilicet priuatiuns qui est tollere culpam: & alius positiuus. Et hic est duplex. Primus est proprius effectus sacramenti, scilicet character. Secundus conuenit non solum baptismo: sed etiam alijs sacramentis: quia attingitur ab alijs sacramentis, scilicet conferre gratiam & virtutes. Quod autem baptismus non debeat iterari potest ostendi ex parte effectus priuatiui dupliciter.

Primo, quia quando malum vel morbus ad quem ordinatur medicina nom ost iterabile nec medicina debet esse iterabilis. Sed peccatum originale contra quod principaliter ordinatur baptismus non est iterabile. Ergo, &c.

Secundo, quia illud non faciendum in ecclesia quod daret frequentius incentiuum peccandSed hoc fieret iterando baptismum, quia in baptismo remittuntur omnia peccata quantum ad culpam & poenam sine exteriori confessiono Et si sic iteraretur daretur occasio multis multa mala faciendi.

Ex parte etiam primi effectus positiui baptismi, qui est conferre characterem ostenditur idem sic, quia quando proprius effectus sacramenti non est iterabilis, nec sacramentum. Sed collatio characteris baptismalis qui est proprius effectus baptismi non est iterabilis, quia nunquam deletur. Ergo, &c.

Ex parte autem secundi effectus qui est conferre gratiam ostenditur sic, quia propter illum effectum qui potest per alia sacramenta suppleri non debet iterari baptismus: sed collatio gratiae potest fieri per alia sacramenta, quia per poenitentiam & quaecumque alia cum displicentia tamen peccati, conferuntur gratia & virtutes. Ergo, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4