Quaestio 5
Quaestio 5
De catechismo qui est instructio
Illa autem interroganio & responsio fdei fit in cathecumino, cui additur exorcismues. nte baptisinum enim sit carhechismus & exorcisius, post cathechisinum se. quitur exorcismus, vt ab eo qui tam fide instructus est aduer saria virtus pellatur. Exorcisinus de Craeco in Latinum dicitur adiuratio, Cathecismne instruttio, &c.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod duplex est instructio. Vna est admonitoria ad conuertendum, scilicet homines ad fidem Christi. Et talis pertinet ad praelatos. Et ad habentes curam animarum. Alia est per doctrinam & haec est tri¬ pler. Vna est qua aliquis docetur accedere ad baptismum. Secunda est qua baptizatus nundum iustructus ad plenum in rudimentis fidei instrultur in eis quae pertinent ad communem vsum ecclesiae. Tertia est quae fit predicando & instruendo publice populum, & peruinet ad Episcopos & curatos. Prima & secunda instructio quae fiunt per doctrinam pertinent ad cathecismum solum proprie loquendo & pertinet ad patrinum nisi forte modo, quia paruuli sunt communiter inter Christiano, fideles, & possunt doceri ab eis. Et inde est quod dicitur eathecizans puerum ante baptismum dicit credis in Deum, &c. Qui si sit adultus respondit dicens. Credo: Si vero sit puer respondet patrinus pro eo, eredo. Et sic patet de cathecismo.
Ad euidentiam exorcismi qui dicitur coniuratio quaedam diaboli vt recedat ab homine, est sciendum quod diabolus nihil potest in homine, nisi quantum Deus sibi permisit maxime in animam, Deus autem permittit potestatem diabolo in hominem fecundum quod demerita eius requirunt. Et ideo quando homo est in peccato mortali diabolus permittitur agere circa res quibus talis vtitur, puta cibum & potum faciendo immutationes quasdam: & etiam circa phantasiam. Et ideo fit exorcismus ante baptismum ad expellendum demonem. Quod autem baptiz andus prius debeat exorcizari, patet ex dictis sic, quia quando aliquis efficitur & applicatur vt sit templum Dei, prius est remouere contrariam potestatem quam inducatur dispositio & sanctitas. Sed homo ante baptismum erat in potestate dyaboli quae est contraria potestati & dispositioni quae requiritur in eo qui efficitur templum Dei per baptiimum. Ergo ante baptismum oportet quod talis potestas expellatur, quod fit per exorcismum. Ergo, &c.
Seruatur autem iste modus in exorcizando. Quia primo fit exufflatio, per quam significatur expulsio daemonis quam Deus facit per exufflationem sacerdotis. Deinde fit manus impositio, per quam significatur clausio ne redeat diabolus. Deinde fit cihatio salis in ore, per quam significatur, quod baptizandus debet profiteri fidem ChristiDeinde sputi linitio in auribus & natibus, per linitionem aurium significatur quod debet frequemter audire Euangelium & verbum Dei. Per linitionem in naribus significaturquod debet habere saporem de doctrina Christi, & per ista tria vltima remouentur ea quibus diabolus potest eum impedire a dictis tribus. Deinde fit linitio olei in spatula, per quod significatur quod debet esse pugil contra daemones, & fit per modum crucis, ad denotandum quod erucis est fugare daemones. Deinde quando venit ad fontem linitur erismate in vertice, ad significandum confirmatio. nem gratiae baptismalis, quae debet manere in eoi Postmodum induitur caputio lineo albo, ad denotandum candorem innocentiae quem recipit in baptismo, quem debet seruare. Candela quae datur sibi significatlumem fidei quod recipitur in baptismo quae tamen nihil facit ad conferendum tale lumen bonum: sed est signum tantum.
Notandum, quod exorcismus secundum Magistros nihil facit ad sanctitatem & sacramentum directe: sed solum remouendo prohibens, quia remouet impedimenta sanctitatis, tale autem non est sacramentum. Et dicunt Magistri quod exore cismus & ea quae fiunt in eo habent virtutem expellendi daemonem. Talem autem virtutem habent sicut causam sine qua non, quia scilicet ex pacto diuino quicumque recipit talia, remouentur ab eo impedimenta & impedientia collationem gratiae & virtutem baptizato aliter non.
On this page