Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
QVAASTIO QVARTA Qvarto. Quaeritur vtrum illa verba faciant aliquid effectiue ad hoc quod Corpus Christi sit ibi.
Et arguitur quod non. Quia si habent efficaciam aut respectu termini ad quem, aut respectu temini a quo. Non respectu temini ad quem, quia sic conuertere substantiam panis excedit facultatem omnis creaturae. Nec respectu termini a quo, ita scilicet quod aliquid operetur ad desitionem esse panis ibi, quia si aliquid aliud hic faciant, aut hoc est in tompore aut in instanti. Non in tempore quia conuersio & illa definitio sunt instantaneae, & fiunt in vltimo instanti prolationis illius orationis. Sed tunc illa verba non possunt agere in panem, quia nihil agit nisi in id quod est, in illo autem instanti panis non est, imo tunc primo non est panis. Ergo verba non possunt, tunc agere in terminum a quo in instanti.
Respondeo. Dicendum, quod verba aliquid faciunt saltem circa terminum a quo, quia sacramenta nouae legis efficiunt quod figurant, & hoc faciunt instrumentaliter virtute Dei.
Ad rationem in oppositum dicendum, quod aliquid potest agere in alterum dupliciter, vno modo sicut in subiectum actionis sicut ignis agit in aquam. Alio modo sicut in id quod per actionem repellitur, sicut ignis agit quodammodo in frigiditatem aquae quam repellit a subiecto in quodagit. Dicendum ergo, quod nullum agens agit vt in subiectum actionis, nisi in illud quod est simul cum actione secundum id in quod agit, sicut in id quod repellitur oportet quod quandoque fuerit: sed non oportet quod agat in illud sicut in illud quod est simul cum actione, imo id in quod sic agit habet primo non esse cum actio est. Nam ipsa actio est facere illud non efse. Vnde si calefactio esset instantanea frigiditas quae repellitur per calefactionem, non haberet esse cum calefactione: sed haberet primo non esse simul cum calefactione. Modo actio verborum non est in pane vt subiectum actionis: sed sicut in id quod repellitur per actionem. Et ideo licet oportuerit prius panem praefuisse, nontamen quod sit simul eum actione qua repellitur, imo cum illa actione habet primo non esse.
On this page