Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Dicendum, quod sic: & ex parte vsus: & ex parte significationis: & ex parte effectus qui fiunt nobis, vt patet in scriptis sancti Thomae. Est autem intelligendum, quod materia huius sacramenti potest considerari vel quantum ad quidditatem, vel quantum ad quantitatem, vel quautum ad qualitatem. Quantum ad quidditatem requiritur panis compositus ex aqua & farina tritici. Livet enim spelta sit conueniens cum tritico, non est tamen certum vtrum sit eiusdem speciei cum tritico, quod pater sic, quia ille panis requiritur pro materia huius sacramenti quantum ad quidditatem panis quae est eiusdem speciei cum pane in quo Christus corfecit: sed nullus panis est ralis nisi sit de grano eiusdem speciei cum tritico vt patet, & aqua, quia si fieret ex farina tritici & lacte, velo anguine vel aliquo alio liquore mutaretur species panis: ergo oportet, quodmateria huius sacramenti quantum ad corpus sit panis compositus ex aqua & farina tritici. Ex hoc patet vlterius, quod si eum grano tritici commisceantur alia grana si fiat ralis commirtio, quod mutet farinam panis triticei, non erit conueniens materia, nec poterit consecrari in ea. Si vero non mutet speciem panis triticei erit conueniens materia.
Quantum vero ad Sanguinem requiritur in hoc sacramento pro materia vinum de vite, sicint Christus in tali vino confecit aliter non consecraretur. Ex quo vlterius patet, quod si ponarur in vino tantum de aqua, quod mutetur species vini, non erit materia conueniens.
Quantum autem ad quantitatem panis & vini aliud est de necessitate sacramenti aliud de decentia. Quantum autem est de necessitate sacramenti nulla est detetminata quantitas, quia tantum potest consecrare quantum potest demonstrare ad sensum. Cuius ratio est quia quantitas materiae & formae sacramenti debet accipi secundum telationem ad finem: sed finis huius sacramentiest ad refectionem & pastum fidelium: sed pastus & refectio fidelium non est determinatus. Ergo, &c. Et si dicatur, quod qui faceret in magna quantitate non videtur intendere, quod facit Ecclesia. Et per conseques videretur quod non consecret. Non valet, quia quod aliquis intendar facere, quod facit Ecclesia contingit dupliciter. Vno modo quantum ad perficiendum sacramentum. Et hoc est quod intendit consecrare. Et hoc requiritur de necessitate ad sactamentum, aliter non consecraret. Ilio modo quo, ad bonum spiritualem sine quo ad meritum quod inde sequitur& hoc est cumdeuotione & reuerentia sumere siue consecrare sacramentum: & istud non est de necessitate sacramenti: licet ergo talis vt videtur, videtur, quod non intendat facere quod faciat Ecclesia isto vltimo modo, tamen oportet, quod intendat facere quod facit Ecclesia primo medos & istud sufficit ad consecrandum. Quantum aurem ad decentiam sacramenti est conueniens, quod accipiatur congrua quantitas.
Quantum ad qualitatem materiae huius sacramenti quantum est de necessitate sacramenti non refert vtrum materia sit quadrata vel rotunda, vel vtrum panis sit aximus vel fermentatus: quia dummodo maneat forma panis triticei & vini semper potest confici: sed quantum est de essentia sacramenti si facit quod facit praua intentione & peruersa, puta si intenderet consecrare in aximo vt seruaret legalia, vel in fermentato vt faceret contra praeceptum Ecclesiae, vel vt induceret ne¬ uum ritum in Ecelesia peccaret mortaliter, tamen, conficeret: sed si hoc faceret non peruersa intentione vt dictum est, sed in detestarionem alicius haeresis sicut in detestationem erroris Nazareotum quandoque fuit celebratum in fermentato, forte non peccaret. Est etiam aduertendum, quod aqua apponenda est in vino in hoc sacramento ad significandum populum Christi Sanguine redemptum: sine qua tamen verum esset sacramentum, quia manente illa materia in qua Christus confecit, semper conficitur: sed vinum est huiusmodi. Sed tamen qui scienter aquam omit. teret grauiter peccaret. Notandum etiam, quod secundum Innocentium tertium, si post consecrationem corporis percipitur aquam esse in calice vel nihil, si adhuc non sumpsit Hostiam, Hostia ponenda est ad partem & de nouo est celebrandum & ministrandum, si etiam iam sumpsit Hostiam, iterum similiter debet ministrare. Si etiam non solum sumpsit Hostiam sed etiam aquam existentem in calice, adhuc idem est faciendum, quia talis licet post assumptionem aquae non sit ieiunus, tamen minus malum est, quod non iciunus accipiat quam quod sacramentum maneat imperfectum. Nam in casu necessitatis hoc sacramentum accipi potest a non ieiuno. Hic autem est casus necessitatis, scilicet perficiendi hoc sacramentum. Nota de hac materia in tertia parte sancti Thomae, vbi ponit hunc casum.
Notandum etiam, quod triplex est ratio qunre datur laicis solum sub specie panis. Prima ne crederetur totum non esse sub vtraque specie. Secunda ne Sanguis effunderetur. Tertia quia in veteri lege in omni sacrificio erat libamen de quo nihil habebant offerentes, licet haberent de sacrificio: sed per libamen significatur Sanguis Christi, per sacrificium corpus eius: ideo recte instituit Eccllesia vt sub specie panis daretur tantum assistentibus: & quod Sacerdos assumeret sub vtraque specie. Aliae rationes &bonae assignantur in littera.
On this page