Quaestio 1
Quaestio 1
CIrca duodecimam distinctionem. Quaeritur vtrum accidentia sint in sacramento altaris sine subiecto.
Et arguitur, quod non, quia nulla virtute potest fieri, quod de eodem verificetur diffinitio & negetur diffinitio. Sed si accidentia essent in sacramento, altaris sine subiecto esset sie in proposito. Ergo nulla virtute fieri potest, quod accidens possit esse sine subiecto. Maior patet. Minor probatur, quia diffinitio accidentis est esse in subiecto, quia accidentis esse est in esse secundum Boetium, sed ponendo, quod esset separatum non esset in subiecto. Ergo, &c.
Praeterea, nulla forma accidentalis facit ad generationem nisi mediante virtute formae substantialis subiecti. Sed forma accidentalis vini facit ad generationem vini conuertendo aquam in ipsum. Ergo illa qualitas vini est in aliquo subiecto virtute cuius agit.
Praeterea omne, quod corrumpitur est com¬ positum ex materia forma, quia materia est in potentia ad formam oppositam. Sed illae species corrumpuntur & putrafiunt. Ergo ille species sunt quaedam substantia composita, vel in substantia composita ex materia & forma. Ergo, &c.
Praeterea, ex forma subsistente nihil genera. tur: sed ex composito. Sed si ibi non esset subiectum, quantitas esset quaedam forma subsistens. Ergo ex illa quantitate nihil generaretur. Sed hoc est falsum vt patet ad sensum. Ergo, &c.
Praeterea, ex solo accidente nihil nutritur, quia nihil nutritut nisi compositum substantiale, sicut etiam nihil nutrit nisi compositum. Sed illae species possunt nutrire. Ergo illae species non sunt tantum accidens.
Praeterea, accidentia non commiscentur, nec etiam aliqua forma subsistens. Sed illae qualitates commiscentur cum aqua, vt patet. Ergo oportet quod ibi sit subiectum cum accidentibus.
Respondeo. Circa istam quaestionem tria sunt videnda. Primo vtrum sit ibi accidens sine subiecto. Secundo quomodo hoc potest esse. Terno quomodo aliquid generatur & nutritur ex illis accidentibus.
Qvantum ad primum dicendum, quod ibi est accidens sine subiecto vt tenet Ecclesia, scilicet quantitas est ibi sine subiecto quocum que. Alia autem accidentia post quantitatem sunt ibi sine subiecto remoto quod est substantia, habent tamen subiectum propinquum, scilicet, quantitatem. Quod autem sit ibi accidens sine subiecto potest sic declarari, quia si ibi est subiectum cui insint praedicta accidentia, vel est substantia Corporis Christi, vel substantia panis, vel aer subintrans, vel aliqua alia substantia de nouo creata. Primum, scilicet, quod Corpus Christi sit ibi subiectum cui insint praedicta accidentia, non potest esse propter tria.
Primo. Quia Corpus humanum non est susceptiuum talium accidentium quae sunt ibi, scilicet siccitatis & rotunditatis & similium. Sed Corpus Christi est vere Corpus humanum. Ergo, &c.
Secundo. Quia impossibile est, vel saltem non minus impossibile accidens idem numero transire de substantia in substantiam quam accidens esse sine subiecto. Sed si accidentia essent ibi in Corpore Christi, sicut in subiecto, eadem accidentia a numero transire t de subiecto, scilicer de substantia panis in substantiam Corporis Christi. Ergo non est minus impossibile ponere, quod illa accidentia sint in Corpore Christi, sicut in subiecto, quam ponere ea esse sine subiecto.
Tertio. Quia Corpus Christi est impassibile. Sed si de nouo reciperet illa accidentia esset passibile: quia oporteret ipsum amittere priorem quantitatem & recipere nouam, quod non esset sine transmutatione sui. Ergo, &c. Secundum etiam, quia substantia panis sit ibi subiectum talium accidentium non est possibile, quia substantia panis non manet. Nec etiam tertium est possibile, scilicet qued aer subintret propter rationes dictas de Christo, quia aer non est susce ptiuus ralium accidentium: sequeretur etiam quod accidentia migrarent. Item accidentia simul stant tum sio subiecto, seu illa accidentia repellunt aerem. Ergo, &c. Nec etiam quartum, scilicet, quod ibi creetur aliqua substantia de nouo cui insunt talia aceidentia est possibile, quia tunc accidens idem numero transiret de subiecto in subiectum, quod est inconueniens. Praeterea accidens quod habet substantiam pro subiecto ducit directe in illam substantiam quam habet pro subiecto. Ergo si illa accidentia habent aliquam substantiam ibi de nouo pro subiecto, illa accidentia ducerent in illam substantiam de nouo creatam, & non in Corpus Christi, & tunc Corpus Christi non adoraretur ibi secundum illa fubiecta de noto creata, quod est inconueniens: relinquitur ergo quod nulla substantia sit ibi cui ista accidentia insint tanquam in subiecto, & per consequens est ibi accidens sine subiecto.
Qvantum ad secundum, quomodo potest hoc sse dicendum quod quaerert hoc demonstratiue est naturam rei ignorare. Et ideo illi qui dicunt, quod hoc vident non vident. Adducitur tamen ad hoc persuasio quaedam, quia ablata influentia secundae causae potest manere effectus per influentiam primae causae. Sed subiectum est causa secunda accidentium, Deus autem causa prima eorum. Ergo potest dare esse illis accidentibus ibi remoto subiecto eorum, quod est causa secunda eorum.
Sed tunc oritur magna difficultas, quia siue subiectum sit causa effectiua accidentis, siue non, constat tamen quod est causa sui accidentis in alio genere causae quam sit causa effectiua, scilicet, in genere causae materialis subiectiuae, quia licet accidens non habeat materiam ex qua, nec etiam aliqua forma, quia hoc est proprium substantiae compositae, cum habeat materiam in qua, habet esse sicut in subiecto. Nunc autem licet Deus posset facere immediate, quicquid facit mediante causa secunda accipiendo in genere causae efficientis, non tamen potest facere sine causa rnedia id quod facit per causam materialem, siue formalem: sicut non potest facere album sine albedinem, nec albedinem sine subiecto immediato. Dato ergo quod Deus posset dare esse quantitati sublata causalitate subiecti, quantum ad causalitatem effectiuam si subiectum est causa effectiua: non propter hoc sequitur quod possit dare esse quantitati sublata causalitate subiecti secundum genus causae materialis.
Ad euidentiam autem huius sciendum, quod quando aliquid dicitut non posse esse sine alio ly, sine potest denotare, vel dependentiam vel consequentiam: dependentiam sicut dicimus, quod risibile non potest esse sine homine a quo dependet consequentia: sicut dicimus, quod homo non potest esse sine isiibili, non quod homo dependeat a risibilitate: sed quia risibile hibet consequentia necessariam ad hominem: siue autem sic siue sic dicatur aliquid non posse esse sine alio: ad videndum, quod aliqua virtute diuina possunt separari abinuicem vt vnumpossit esse sine alio: sciendum quod quando, que ita est, quod posita separatione aliquotum abinuicem si sequatur, quod de illo quod ponitur sep carum verificetur oppositum sui generis siue suae differentiae vel alicuius quod est de ratinne sua diffinitiua, talis separatio quacumquo virtute est impossibilis, quia cum ea quae sunt de ratione rei semper de necessitatevensicentur de ea si ponatur cum hoc, quod oppositum eorundem verificetur de ea, tunc de eodem vertficabuntur contradictoria simul, quod est impossibile quacumque virtute fieri. Si autem, it a est quod posita separatione non oporteat venficari oppositum alicuius, quod sit de ratione eius quod ponitur separatum de eo, tunc talis separatio possibilis videtur, sicur in separatione animae a curpore: quandoque virtute supernaturali sicut in separatione quantitatis a subiecto. Nunc autemi ita est, quod posita separatione quantitatis a subiecto videtur, quod non oporteat, quod veniat es oppositum alieuius existentis de sua ratione: quia de ratione quantitatis est quod sit accidens habens partes vel secundum longum, vel secundum latum, vel secundum profundum. Nullius autem istorum oppositum necesse est ponere verificari de quantitate si poratur separata, quia adhuc potest manere, quod sit accidens: quia de rarione accidentis non est actualis inhaerentia, nisi forte respectu agentis naturalis: sed, quod sit aptum natum inhaerere. Et haec aptitudo potest manere in quatitate separata. Aliud est quod habeat partes secundum longum & latum & pre fundumron tollitur ei si ponatur separata. Ex hoc potest formari talis ratio ad probandum, quod quantitas virtute diuina possit separari a subiecto, quia Deua potest facere omne illud quod non implicar contradictoria. Sed quantitatem separan a subiecto non implicat contradictoria: vt potest patere ex dictis: quia nullius eius quod est de ratione alicuius eius oppositum sequitur ei inesse. Ergo, &c. Secus autem esset de albedine respectu immediati subiecti vt mihi videtur, quia posito quod albedo separetur, videtur, quod ei insit oppositum sui generis. Nam genus albedinis est qualitas sensibilis actu vel aptitudine. Sed si ponatur alhedo separata, non potest sibi conuenire hoc quod est esse qualitatem sensibilem actu vel aptitudine. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur, quia si alhedo ponatur separata erit quidem actus subsistens extra genus rerum quantatum ad modum substantiatum imm terialium atalis autem actus, nec actu nec aptitudine potest esse quantus: cum tamen nihil sentiatur nisi quantum Ergo, &c.
Contra autem praemissa, arguunt quidam dupliciter. Vno: modo dicendo quod species potest inueniri sine genere: sicut in Deo inuenitur scientia sine qualitate. Secundo, quia dicunt, quod daro quod albedo separata non possit esse extensa sine quantitate, potest tamen esse extensa extensione quadam effecta a quantitate.
Sed istud non potest esse, quia impossibile est omnino, quod species quae est preprie species alicuius genetis possit esse sine illo genere, quia esse speciem qualitatis nihil est aliud quam esse quandam qualitatem vel absolute esse qualitatem. Esse autem fine genere qualitatis est esse sine qualitate: aliquid autem habere esse qualitatem vel habere qualitatem sine qualitate est contradictio. Ergo, &c. Et quando dicirur in con munibus seripus, quod in Deo inuenitur species sine genere: ron est acc piendum propriem quasi illud quod est in genere qualitatis vel quantitatis: sed hoc est large accipiendum pto tanto scilicet, quia illud formale a quo accipitur nomen speciei abiolute & secundum se acceptum non vt species illius generis inuenitur in Deo: sicut habere certam cognitionem est formale in ratione sciendi: & illud inue¬ nitur in Deo: sed non secundum illum modum secundum quem complet aliquam rationem specificam alicuius qualitatis. Et sic patet primum esse impossibile. Secundum etiam esset friuolum, quia ex falsa imaginatione procedit ac si quantitas existens in subiecto sit aliud ab extensione formaliter accopta, vel quod in eodem subiecto sint duae extensiones quarum vna efficiat aliam, quae omnia falsa sunt, quia quantitas vna est in eodem subiecto, quamuis sint ibi multa quanta per accidens, quae est formalis extensio illius subiecti & aliorum extensibilium in eo si omnia sint extensibilia.
Qvantum ad tertium, scilicet quando aliquid generatur ex illis speciebus, sciendum quod virtute diuina aliquid potest ex eis generari) aliquo modo facta alteratione circa ipsas, hoc autem oportet esse aliquo quatuor modorum ponendorum. Vno modo quod quantitas suppleat vicem materiae, sic quod ipsa manens efficiatur sub forma geniti, puta vermis vel alicuius talis. Secundo modo, vt ponantur ibi dimensiones interminatae aliae realiter a terminatis, & quod illae dimensiones interminatae efficiantur subiectum formae substantialis eius quod generatur. Tertio modo quod facta alteratione creetur a Deo aliqua materia ex qua fiat illud quod generatur. Quarto modo, quod quantitas ipsa conuertatur in materiam ex qua fiat illud quod generatur. Primus modus videtur mibi impossibilis: primo, quia in per se & essentialiter ordinatis in quibus vnum se habet vt per se potentia & perfectibile, & aliud vt per se actus perficiens impossibile est quod illud quod differt formali ratione ab eo quod est per se potentia, possit per se subiici illi actui, vt per se subiectum perfectibile per ipsum, sicut impossibile est quod per se subiectum figurae possit esse nisi quantum: sed materia prima & forma substantialis habent per se ordinem essentialem sicut potentia & actus: ergo impossibile est quod subiectum formae sit aliquid diuersum formaliter & ratione formali ab ipsa materia prima. Sed quantitas essentialiter & ratione formali differt a materia prima. Ergo impossibile est quod quantitas sit subiectum formae substantialis: secundo, quia si quantitas manens efficeretur subiectum formae substantialis, sequeretur quod in eo quod nutritur ex talibus speciebus, quantitas misceretur cum materia praeexistente, vel quod non nutriretur totum, sed aliqua pars Corporis in qua quantitas esset subiectum formae substantialis & in aliis partibus materia efset subiectum illius formae, quae omnia sunt absurda.
Secundus etiam modus est imposssbilis, primo, quia impossibile est duas dimensiones esse in eodem, scilicet quod in eodem sint duae longitudines, vel duae profunditates, quia solo numeto differretur, sicut alias satis deduxi. Et quod dicitur, de dimensione interminata non est intelligendum, quod ibi sint diuersae dimensiones, scilicet terminata & interminata: sed quia vna & eadem potest considerari secundum determinatam distantiam, vt scilicet sit bicubita & tricubita tantum. Ipsa etiam eadem potest considerari prout est indifferens ad diuersas distantias, sicut est indifferens vt sit magnum vel paruum bicubitum vel tricubitum. Si esset etiam talis dimensio umerminata idem inconueniens sequeretur de ea & de quantitate terminata, quia talis dimensio essentialiter & ratione formali differtent a materia, nisi aliquis dimensionem interminatam velit vocare materiam, prout est in potentia ad diuersas quantitates. Et tunc equiuocatio esset de dimensione, & ponere dimensionem sic esse subiectum formae substantialis, nihil aliud est quam ponere materiam esse subsectum talis formae. Vltimi duo modi sunt, scilicet, vel quod Deus de nouo creet ibi materiam quae fiat sub forma generati, vel quod quantitas conuertatur inmateriam. Tamen vltimus modus videtur mihi magis conueniens, quia ille modus generandi aliquid ex illis speciebus videtur mihi magis conueniens secundum quem magis proprie potest saluari, quod illud quod generatur dicatur generari ex illis speciebus. Sed iste est vltimus modus, quia si crearetur ibi noua materia minus proprie posset dici, quod vermis vel aliquid aliud generetur ex illis speciebus quam si ponatur quod quantitas conuertatur in materiam, ex quo generetur illud quod generatur. Ergo, &c.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, perinteremptionem maioris. Ad probationem dicendum, quod esse in subiecto actu non est de ratione accidentis naturaliter, sed esse in subiecto actu vel aptitudine, idest, habere aptitudinem ad essendum in subiecto non tollitur accidenti separato.
Ad secundum dicendum, quod forma accidentalis non agit nisi in virtute formae substantialis subiecti quam accipit dum agit vel quam prius acceptat; illae autem formae accidentales habuerunt virtutem qua agant quando sunt separatae a generante mediante forma substantiali. Sicut etiam videmus, quod semen non accipit virtutem agendi dum agit, sed per virtutem prius acceptam a generante & ipso desinente esse agit. Vel potest dici, quod virture diuina hoc fit quod illa accidentia sine forma substantiali possunt agere ad generationem substantialem.
Ad tertium dicendum, quod aliquid corrumpitur dupliciter. Vno modo sicut compositum habens vnam partem sui spoliabilem a sua forma. Et sic nulla forma subfistens potest corrumpi: nec quantitates illae isto modo corrumpuntur. Alio modo minus proprie potest aliquid corrumpti, vt scilicet corrumpi accipiatur pro desinere esse per conuersionem sui in aliud: & isto modo quantitas non haerens subiecto potest corrumpi virtute diuina conuertente eum in materiam.
Ad quartum dicendum, quod ex forma subsistente nihil potest generari sicut ex aliquo manente quantum ad vnam partem sui, & corrupto quantum ad alteram: sicut fit in generationibus naturalibus: tamem ex forma subsistente conuersa virtute diuina in materiam nihil prohibet aliquid generari.
On this page