Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Solet etiam quae vtrum praui Sacer. doter, &c.

Distinctio decimatertia. QVAESTIO PRIMA

CIrca decimamtertiam distinctionem. Quaeritur primo vtrum minister huius sacramenti sit omnis Sacerdos solum.

Et videtur, quod non, quia qui est magis propinquus Deo magis potest facere ea quae sunt Dei. Sed bonus laycus est huiusmodi. Ergo, &c.

Praeterea, quod est maximum in communitate debet esse principium maximorum in communitate. Sed Corpus Christi est huiusmodi & Episcopisunt principes Ecclesiae. Ergo, &c.

Praeterea, excommunicati & haeretici non possunt consecrare secundum Magistrum in littera, quia maledicit Deus benedictionibus eorum vt dicit. Sed tales aliquando sunt Sacerdotes. Ergo, &c.

Contra. Omnis & solus ille qui habet characterem Sacerdotalem habet potestantem conficiendi Corpus IChristi, quia talis character nihil aliud est quam talis potentia. Sed omnis & solus Sacerdos est huiusmodi. Ergo, &c.

Respondeo. Quando quaeritur vtrum omnis & solus Sacerdos possit conficere Corpus Christi. Dicendum, quod posse conficere Corpus Christi potest intelligi tripliciter. Primo modo accipiendo posse absolute. Secundo modo accipiendo posse pro rite & licite posse. Tertio modo prout decet & congruit secundum decentiam sacramonti. Primo modo omnis Sacerdos solum potest conficere Corpus Christi, cuius ratio est quod scilicet omnis Sacerdos hoc possit, quia cuicumque inest potentia absolute respectu alicuius actus eliciendi ille potest exercere siue facere illum actum: sed character Sacerdotalis est talis potentia respectu Corporis Christi conficiendi: ergo cuicumque inest talis character potest conficere Corpus Christi. Sed talis character cum sit indelibilis inest omni Sacerdoti. Ergo, &c. Quod autem solus Sacerdos hoc possit patet sic: quia cuicumque inest potentia iuest actus. Sed nulli alij a Sacerdote inest potentia, consecrandi quae est character Sacerdotalis. Ergo, &c. Secundo modo scilicet rite & licite solum Sacerdos qui est sine peccato mortali potest conficere Corpus Christi, quia rite facere est aliquid debito modo & cum fine debito facere. Sed qui est sine peccato mortali hoc solum potest facere, quia significat se esse in charitate & vnitate Ecclesiae & nullus alius nisi qui est sine peccato mortali est huiusmodi. Ergo, &c. Tertio modo secundum decentiam decens est vt nullus non Sacerdos possit in talia sacramenta praeterquam in baptismum, quia illa quae sunt communta toti populo Christiano per quae aliquis non constituitur in aliquo gradu dignitatis debent ministrari per mediocres ministros Ecclesiae: sed Eucharistia & talia sacramenta sunt huiusmodi. Ergo, &c.

Si quaeratur quis potest rite dispensare hoc sacramentum. Dicendum, quod solus Sacerdos. Cuius ratio est: quicquid debet hoc sacramentum immediate tangere debet esse consecratum propter reuerentiam tanti sa cramenti: & propter hoc manus Sacerdotis comsetratae sunt sed solus Sacerdos habet manus consecratas. Ergo solus Sacerdos potest rite & licite immediate tangere Corpus Christi: & per consequens ministrare. Potest tamen diaconus Sanguinem ministrare: quia qui ministrat Sanguinom non tangit Sanguinem immediate sed mediante calice qui est consecratus. Et ideo hoc pertinere potest ad diaconum.

Si quaeratur vtrum Sacerdos possit nunquam celebrare.

Dicunt quidam, quod sic, si non habet populum & curam. Sed communis opinio est, quod tenetur celebrare pro loco & tempore: & praecipue in festis solemnibus. Quins ratio est: quicumque accipit potestatem exequendi aliquod officium nisi pro loco & tempore aliquando excquatur inuuliter accipit. Sed Sacerdos recipit potestantem seruiendi Deo in celebratione missae pro viuis & defunctis in remissionem peccatorum. Ergo nisi hoc exequatur quandoque pro loco & tempore, ftustra accipit, & peccat non faciendo illud quod tenetur.

Si quaeratur de eius ritu vtrum debeat fieri solum indomo conserata.

Dicendum, quod sic regulariter, quia talis domus sipnificat Ecclesiam quae est consecrata: tamen ex dispensatione Episcopi potest alibi fieri in casu necessitatis. Sed non debet fiersin nauibus propter periculum effusionis Sanguinis. Ratio autem quare omnia consecrantur quibus ministratur hoc sacramentum, siue calix, siue altare & smmilia, est ad denotandum reuerentiam tanti sacramenti. Notandum esset, quod altare debet esse de lapide: tamen propter significationem, quia scilicet altare nostrum Christus est, super quod fundamur quae per petram significatur: ramen quia multum exepedit, quod altare sit de re graui & solida & de difficili mobilis ne vacillet propter periculum effufionis Sanguinis: tamen quia etiam debet esse de rebus quae possunt communiter haberi & vbique & de facili. Notandum etiam pallae de lino debent esse non de serico: tamen propter significationem, quia Christus fuit sepultus in sindone qui fuir de lino: tum quia linum significat passionem Christi: quia sicut per multas percussiones lini fit pannus albus: sic Christus multas tribulationes est passus: tunc propter communitatem ipsius lini.

Si quaeratur qua hora debet celebrari. Dicendum, quod a tempore apparationis lucis quae sipnificat lumen fidei vsque ad horam nonam in diebus ieiuniorum, quia illa hora Christus fuit morruus: in alijs autem diebus vsque ad sextam, quia illa fuit crucifixus & passus. Tertia autem hora fuit crucifixus linguis Iud aeorum. Et ideo ijs horis vt communius solet in Ecclesijs celebrari solemniter.

Ad primum in oppositum dicendum, quod laicus quantum ad id quod est bonae voluntatis est magis propinquus Deo: & ideo magis potest mereri: sed non quantum ad characterem Sacerdoralem qui est potestas consecrandi: & ideo non potest consecrare.

Ad secundum dicendum, quod aliquid dicitur megnum dupliciter. Vno modo in se, quia scilicet est magnae vtilitatis, & tale magnum non oportet seruari principibus: quia si aliquis de communitare habet centum libras non oporter propter hoc, quod baliuus tot habeat. Alio modo dicitur magnum secundum adeptionem magni sta¬ tus in communitate. Modo Corpus Christi est maximum primo modo, scilicet in se: non autem secundo modo. Quando ergo dicitur illud quod est maximum in communitate debet esse prineipium maximorum in communitate: vetum est loquendo do magno secundo modo dicto: non autem de primo modo.

Ad tertium dicendum, quod omnis Sacerdoa potest consecrare accipiendo posse absolute: licet non possit licite & rite. Et quando dicitur, quod Magister dicit contrariumdicendum est quod eiur opinio nontenetur. Vel potest dici, quod ipse intelligit, quod nullus potest consecrare extra Ecclesiam, idest, extra intentionem Ecclesiae. Et quando vlterius additur. Maledicam benedictionibus eorum: dicendum, quod in consecratione mali Sacerdoris est aliquod malum, quia omitut facere bonum, & sic maledicit eis Deus. Aliud est bonum, seilicet sacramentum & verba prolata, & istis Deus non maledieit: sed benedicit. Et quando vlterius additur, quod degradati scismatici & tales non possunt consecrare: dicendum, quod verum de rite & licite posse loquendo possunt tamen absolute loquendo de posse, quod patet ex hoc, quod quando redeunt ad Ecclesiam nihil datur eis, quod prius non haberent. Possunt tamen tales baptizare in casu necessitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1