Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum haeresis sit perversitas in fide

Ne autem ignorer quid haereticum faciant, &c.

QVAESTIO SECVNDA.

SEcundo quaeritur. vtrum haeresis sit peruersitas in fide. Et arguitur, quod non: quia haeresis dicitur diuisio: ergo opponitur vnioni: sed vnio fit per charitatem: ergo haeresis opponitur charitati & non fidei: ergo est peruersitas in charitate non in fide.

Praeterea superstitio est haeresis: sed superstitio non opponitur fidei, sed religioni & cultui diuino. Ergo, &c.

In contrarium est fides & veritas.

Respondeo. Dicendum, quod non quaecumque peruersitas in fide est haeresis, quia ludaei & pagani sunt peruersi in fide: & tamen non sunt haeretici proprie loquendo: sed peruersitas illius in fide qui fidem recipit cum firma adhesione voluntatis est proprie haeresis.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod fides respicit duo, scilicet ipsum cui credit, scilicet ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, cuius vicem supplet summus Pontifex in Ecclesia & ipsa dicta siue credita, idest, articulos fidei & dicta sacrae seripturae & quae determinantur ab Ecclesia, & vtiliter tenentur. Modo quidam recedunt ab vtroque istorum, quia nec credunt Christum cui creditur, nec rem creditam, scilicet articulos fidei & dicta sacrae scripturae: quidam vero recedunt ab altero tantum, quia scilicet credunt Christum cui creditur: sed non tenent rem creditam, scilicet articulos fidei: sed peruertunt sensum sacrae seripturae, sieut sunt dicentes vetus testamentum esse a Deo malo: & nonum a bono. Primi non dicuntur haeretici proprie loquendo, sed largo modo. Et ideo nec Iudaei: nec pagani dicuntur Preprie haeretici, sed secundi dicuntur proprie haeretici. Et hoc probatur sic, quia haeresis diuisionem importat. Ex hoc arguo sic. Non potest aliquid dici diuidi a toto cui non fuit prius aliquo modoe vnitum: sed primi nunquam fuerunt Christo vniti, quia nunquam fidem receperunt vt dictum est: secundi autem quandoque fuerunt vniti Christo, quia fidem receperunt; ergo primi non possunt dici proprie diuisi a Christo & Ecclesia: nec per consequens haeretici: sed secundi, quod intelligendum est de secundis quando firmiter adhaerent: quia si ex ignorantia vel surreptione aliquis male crederet & esset paratus corrigi, non esset haereticus. Vnde haeresis est peruersitas fidei eius qui aliquando fuit fidelis, & cum adhesione firma voluntatis.

Si quaeratur quare peruersitas in fide sit magis haeresis quam in charitate.

Dicendum, quod hoc ideo est, quia illa separatio quae est in illo in quo est prima vnio & T communio fidelium, debet simpliciter dici separatio, & per consequens haeresis. Sed fides est huiusmodi, quia primum in quo vniuntur fideles est fides quantumcumque sint diuisi in aliis, ergo peruersitas in fide magis debet dici haeresis quam in charitate vel in quocumque alio.

Si quaeratur secundo vtrum haeresis sit maximum peccatorum.

Dicendum, quod peccatum potest esse marimum dupliciter. Vno modo ex specie peccati, de scilicet, quod maximum bonum impedit vel aufert. Et sic verberans facit maius peccatum quam furans, quia laedit in persona: ille autem in rebus. Alio modo potest dici peccatum maximum er circunstantia pecorti. Et sic peccatum dicitur maius quando fit cum despectu. Isto secundo modo non loquemur de grauitate peccati, quia non potest nobis isto modo de grauitate peccati sicut nec de intentione peccantis constare: sed loquemur de primo modo, scilicet quam habet ex sua specie. Et isto modo infidelitas est maximum peccatum, & inter infidelitates haeresis est maximum peecatum. Primum probatur sic, quia illud quod aufert omne bonum & fundamentum omnis boni est pessimum. Sed infidelitas est huiusmodi. Ergo, &c. Nullum enim bonum potest esse sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo: Nec obstat si dicas, quod charitas est melior fide, quia quicumque aufert fidem aufert charitatem: ideo peior est infidelitas. Vnde si fides posset auferri non ablata charitate infidelitas non esset maius peccatum quam peccarum contra charitatem. Secundum probatur sic, quia grauius est contemnere iam receptum & abiicere quam a principio non recipere. Sed peruersitas haeresis est abitcere fidem iam receptam: infidelitas aliorum est eam non retinere: Ergo, &c. Infidelitas etiam ludaeorum grauior est quam paganorum, quia Iudaei fldem nostram receperunt saltem in figuris, non autem pagani.

Si quaeratur tertio vtrum haeretici sint ab Ecclesia tolerandi.

Dicendum, quod hoc potest intelligi dupliciter. Vno modo quantum ad dogmata, & sic non debent tolerari: imo statim debet eis inhiberi: & si non abstincant debent recludi. Quius ratio est quia bonus prouisor resecat partem corruptam vt prouideat roti. Sed haeretici sunt huiusmodi. Ergo, &c. Alio modo potest intelligi, quod tolerentur ab Ecclesia quantum ad poenam, scilicet, quod non puniantur. Et sic non sunt tolerandi quando puniantur, nec prima, nec secunda vice: sed quotiescumque labuntur debent puniti ad cor¬ rectionem aliorum, quia peccatum publicum debet publice puniri ne detur alijs imotiuum peccandi: prima tamem vice non sunt eorum bona penitus confiscanda, nec dimittuntur hrachio seculari, quia non apparet vtrum firmiter inhereant & ex certa scientia faciant. Sed sisecundo sabantur vtroque modo sunt puniendi, & punit eos Ecelesia regulariter. Debent tamen recipi ad poenitentiam si redeant, dimittendo tamen eos vt dictum est iudicio seculari, quia relapsus videtur firmiter adherere & esse constans.

Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod haeresis opponitur primae vnitati fidolium. Illud autem quod sic opponitur primae vnitati fidelium peruersitas est in fide, quia prima vnio & diuisio fidelium est per fidem.

Ad secundum dicendum, quod superstitio non est haeresis nisi concomitatiue. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod fides est per quam homo credit Christo & eis quae credit Ecclesia: sed religio vel cultus diuinus est exhibere seruitium Deo quo homo protestatur talem fidem. Modo quando quis male credit: consequens est, quod malum sueuitium faciat, & falsum quo protestatur malam fidem. Et ideo superstitio non est haeresis nisi concomitatiue, in quantum haeresis concomitatur illam superstitionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2