Quaestio 3
Quaestio 3
An eadem natura creata potest assumi in eodem tempore adaequato a pluribus suppositis in divinis
TErtio circa hanc primam distinctionem quero an eadem natura creata potest assumi in eodem tempore adequato a pluribus suppositis in diuinis: vtpote a qualibet trium personarum in diuinis: vel a duabus. quesiui in eodem tempore adequa to: successiue non est dubium. hec questio habet varios partes oppositas quaestiones tenentes. aliqui tenent partem negatiuam quorum praecipua ratio est: quod nichil potest dependere a pluribus causis totalibus. aliis placet pars affirmatiua.
¶ Circa questionem primo dicam de veritate illius dicti methaphisici: an idem effectus posset a pluribus causis totalibus dependere: quia ex hoc in parte (vt aliqui putant ) questionis solutio dependet. Secundo ad questionis titulum respondebo. Quo ad primum aliquas distinctiones premittam. Causarum quedam sunt eiusdem ordinis: et sunt cause in eo dem genere cause eque prime et eiusdem speciei: vt duo homines nauim trahentes. cause alterius ordinis sunt cause / speciuoce distincte essentialiter subordinate secundum prius et posterius vt solet homo in hominis generatione. Secunda causarum partitio. causarum eiusdem ordinis quedam est totalis: que non eget alia eiusdem ordinis in illo genere cause ad secum concausandum: sed ipsa per se sufficit. sed causa partialis est que in illo genere non sufficit ad causandum effectum sine alia: vt duohomines nauim trahentes que ab altero tantum trahi non potest. omnes cause efficientes sunt eiusdem generis cause inter se: sicut omnes materiales sunt eiusdem generis cause inter se. sed due cause quarum vna est efficiens: et altera materialis: sunt alterius generis cause.
¶ His paucis canrum partitionibus prelibatis pono tres conlusiones. Quarum pima est: eiusdem effectus sunt plures cause totales alterius generis cause: secundo phisicorum. et quinto methaphisice hoc patet statue factor et es sunt cause statue: non curando de illo exemplo: sortes habet causam materialem. formalem et efficientem.
¶ Secunda conclusio eiusdem effectus possunt esse plures cause totales eiusdem generis et alterius ordinis. patet de sole et homine respectu hominis: de sole et boue respectu bouis.
¶ Tertia conclusio: effectus ab alid bus causis effectum attingentibus naturaliter productus: non potest ille idem numero ab aliis naturalibus causis produci: hoc est. idem effectus non potest produci a duabus causis totalibus: hoc est sufficientibus. probatur hec conclusio: opposito istius conclusionis dato: sequitur quod proprie corruptum potest naturaliter idem numero reproduci: quod aristoteles secundo de generatione reprobat. consequentia patet: si. c. effectus producibilis ab a causa es fectum attingente potest a b. causa produci: nichilobstat quin producetur a b. cum producebatur semel aba. quia c. dependet tantum a b. sicut ab a. Secundo arguitur ad idem: noticia intuitiua producta ab a. obiecto nullo modo potest produci a b. obie¬ cto: alioquin noticia intuitiua singularis vnius obiecti potest aliud obiectum representare quod falsum suppono: et suppositio declaratur in tertia distinctio ne secundi semper noticia intuitiua repesentat obiectum a quo partialiter producitur: nolo dicere quod sit de ratione noticie intuitiue / quod repesentet omnem suam causam effectiuam: non repssentat deum: nec ipsam animamnisi ipsa fuerit obiectum alicuius noticie intuitiue: et si deus se solo produceret noticiam a obiecti: nullam suam causam effectiuam repsentaret: sed semper noticia intuitiua naturalitur repesentat suum obiectum: quod ipsam partialiter producit.
¶ Contra hanc tertiam conclusionem arguitur sic: calor vt quattuor in aquae productus ab a. igne conseruatur a b. igne: remoto a. igne: sed conseruare est causare ex prima distinctione secundi. ergo effectus productus abvna causa effectum attingente produci potest ab alia causa.
¶ Secundo arguitur. si duo ignes essent mutuo penetratiue a. et b. produceretur idem calor ab vtroque illorum: igitur
¶ Tertio arguitur: si duo luminosa obiiciantur beopaco causant eandest vmbram: quia non percipis duas vmbras de nocte vel die. et vmbra est effectus : quia lumen secundarium corporis luminosi vel corporum luminosorum ex. xiii. distinctione secundi. igitur. similir aliquis propter duos fines potest adire forum: ergopari ratione idem effectus potest produci a duabus causis efficientibus
¶ finaliter arguitur: ignis nunc non producit vnum gradum caloris plusquam alium: nisi proquanto determinatur a prima causa ad productionem huius caloris vel huius ignis: sed libere prima causa determinat ignem ad hunc effectum nunc: ergo potest eum determinare nunc ad productionem alterius ignis vel ad productionem eiusdem postea.
¶ Respondetur ad primum: negando quod b. ignis possit conseruare calorem productum ab a igne: notum est quod b. ouum non potest conseruare noticiam productam ab a. ouo: nec ratio aliqua probat oppositum hic: licet aqua calefacta ab a igne posita prope b. ignem maneat continuo calefacta: hoc non est quia calor productus aba. conseruetur a b. igne: sed b. ignis intendit calorem aque proportionabiliter sicut remittitur a formasubstantiali: supposito quod sit tante actiuitatis sicut a. ignis. calor a. ignis remittitur a forma substantiali aque ita cito prope contrarium ac si non esset contrarium. et hoc tenendo hanc solutionem probabilemoppositum non est improbabile: vt alibi diximus.
¶ Ad secundum argumentum: concedo quod aliquis calor pducitur ab a. et b. ignibus copulatim: non autem copulatiue. calor producibilis aba. non est producibilis a b.
¶ Tertium argumentum similiter soluitur. argumentu de finibus non est ponderandum: quia sermo est de causis efficientibus naturalibus. volitio nes producte ab vna causa non producuntur ab alia. motus localis est mobile quod mouetur: vel si ponatur ens succeffiuum: quod est probabile: motus localis productus ab vno mouente non estur producibilis ab alio copulatiue: non tamen nego quin quelibet duarum causarum naturalium producat vnum totum effectum: sed non totaliter.
¶ Ad argumentum finale quod mouet quendam doctorem ad tenendum oppositum: ipsum habet apparentiam. Ad quod dico: licee deus determinet agens secundum ad productionem vnius effectus ante alium: ille effectus cadit in ambitu illius agentis: non tamen potest facere vnum agens producere effectum alterius agentis: saltem non habetur in agentibus creatis: immo non videtur quod possit facere calorem frigefacere aut frigus calefacere: quia hoc est tollere omnem causalitatem a causis secundis. Et argumentum istius doctoris refello: quia in ipso plurimum confidit: hoc non concedit de noticiis et conceptibus vitalibus. Sed probo quod argumentum suum equaliter concludat contra se sicut prose: quod sic declaro: a albedo potest producere mille noticias: immo infinitas sui: quaro ab arguente quare citius producit hanc noticiam nunc quam illam: cum vtram que istarum producit successiue. Si eas ad libertatem dei determinantis nunc ad hunc effectum et non alium: cum hoc tamen non potest facere per te quod vnum obiectum producat noticiam alterius: sic dico vtrobique
¶ hoc methaphisico praemisso veniendum est ad titulum questionis qua querebatur: an tres persone in diuinis possunt simul eandem naturam assumere. hic sunt due positiones opposite: quarum vna tenet partem affirmatiuam: que innititur opposito tertie conclusionis. Alia partem negatiuam tenet. fundamentum prioris positionis iam reprobauimus. partem negatiuam tenet quidem alius subtilis doctor questione secunda huius distinc. Diddilto vvnde quaestione quarta. huius distinctionis dicit: quod si primus terminus istius vnionis sit essentia diuina: iam eadem natura potest assumi a tribus personis mediante vna essem tia existente in tribus: sicut vna albedo potest esse in tribus corporibus: si vna superficies in qua est esset in eis. Sed si primus terminus / istius vnionis est persona: tunc nulla vna natura potest simul assumi a tribus personis. quia in omni dependentia essentiali vnum dependens non dependet precise nisi vnum quod totaliter terminat eius dependentiam. Hanc opinionem non credo veram: nec motiua eius / in proposito efficaciam habere: propterea
¶ Ponitur hec conclusio eandem naturam humanam a tribus diuinis suppositis simul assumi est possibile: probatur hec conclusio: eadem natura humana potest assumi a tribus secundario: si essentia diuina esset primo terminus vnionis: vt opinans dicit. sed idem sequetur inconueniens ad hoc (si inconueniens sit) quod sequetur ad illud quod ipse negat: quia idem effectus de pendet a pluribus causis sufficientibus secundariis. Secundo arguitur ad idem: eadem albedo potest inherere duobus subiectis primis: a quorum quolibet dependet: quia potest poni in duobus locis eadem albedo (sicut recte ipse tenet ) pono quod in vno loco inhereat a subiecto: hec albedo potest non inherere in alio loco et postea potest snherere b. subiecto: et perconsequens simul inherebit duobus subiectis. vere est michi mirabile quomodo neget possibilitatem huius casus. pariforma quomodo neget quod eadem forma non posset informare diuersas materias totales. Tertio arguitur: deus potest omne illud facere quod non tmplicat contradictionem: quia non est impossibile apud deum omne vrbum: sed nulla sequetur contradi¬ ctio ad tres personas simul assumere eandem naturam: vt argumentorum solutionibus patebit. Quarto arguitur: ad vnionem ypostaticam verbidefacto equaliter quelibet persona in diuinis concurrit: sed vna solum terminat: puta verbum: ergo non habes propterea si eadem natura creata a tribus suppositis assumatur: quod plus dependeat ab vna quam ab alia. et ita est nunc de facto: et plures possunt esse termini respectu eiusdem sundamenti et plures relationes in illo vt patet in aliis. Confirmatur hec ratio: vel quinto arguitur: plures relationes possunt esse in eodem fundamento respectu plurium terminorum: patet de sorte habente multos filios: ergo in humanitate assumpta a verbo possunt esse plures vniones ad diuimas personas. Hoc argumentum duco contra aduersarios qui ponuuirelationes distingui a fundamento et termino. Sed dicis: non repugnat relationi: vnde relatio est quod plures sint in eodem subieeto: sed bene vnde talis relatio. Sexto arguitur: secundum istum doctorem distinctione. xliii. quarti idem effectus potest produci a pluribus causis copulatiue. similiter distinctione. xx. secundi. si adam non peccasset soli electi nati fuissent: et per consequens beata barbara: beata christina: et huiusmodi poterant fuisse ab aliis parentibus: ergo idem effectus potest esse a pluribus causis.
¶ Propter has rationes te neo has duas conclusiones: quarum prior est iam posita quod eadem natura potest assumi a pluribus suppositis diuinis: siue ab omnibus tribus equeprimo: sine a duobus eque primo: vel primo ab vna persona: et stante illa potest assumi a duabus aliis.
¶ Secund a conclusio: essentia potest esse primus terminus vnionis cuiuscumqe alterius nature create: patet: ipsa natura est independens: potens cuiuscumque nature create dependentiam termt nare: sicut persona in diuinis quelibet potest naturam quamcumque in vnionem ypostaticam assumere.
¶ Contra priorem istarum conclusionum arguitur per argumenta quibus doctor prefatus tenet oppositum Primo sic: quia essentia diuina concluditur esse infinita ex hoc quod ipsa eadam potest esso in tribus / personis: igitur ista natura esset infinita si posset esse in pluribus personis: probatur consequentia: quia qua ratione posset esse in duabus personis pari ratione et in infinitis. si etiam simul posset aliqua habere plures personalitates perfectas increatas igitur posset habcre personalitatem creatam et increatam: vel plures creatas: quia non magis repugnant simul esse personalitas creataet increata natura vna: quam due personalitates increate quarum vtraque supplet vicem perfecte personalitatis create. d Respondetur: quod essentia diuina est eadem tribus personis: et ex ista idemptitate sequitur quod sit infinita. illa autem natura affumpta non esset eadem illis tribus personis: sed aduenticia: licet simul esset in eis. similiter natura diuina fundat tres relationes et tres personalitates increatas: et ex hoc sequitur eius infinitas: illa auem natura aduenticia non fundaret eas. hec est solutio guillermi vatronis: et recta quo ad priorem partem. de hoc quod natura diuina fundat tres relationes nunc missum facio.
¶ Contra hanc solutionem replicat iste doctor: quia ficut forma substantia lis: si substantialiter perficeret plura supposita esset actualiter illimitata: ita accidens consequens quod accidentaliter perficeret eadem supposita esset illimitatum. exemplum: sicut anima est illimitata ad perficiendum plures partes corporis substantiales: ita scientia est accidens illimitatum respectu partium corporis: igitur sicut essentia diuina quae est essentia liter natura trium suppositorum est infinita: qua si natura essentialis eorum. ita natura humana esset infinita licet efset aduenticia pluribus suppositis. Respondeo: negando si forma subftantialis perficeret substantialiter plura supposita quod ipsa esset propterea infinita. dico defacto si deus vellet potest eandem animam ponere informatiue in omnium hominum corpora: sicut eadem anima nunc informat plures partes corporis: ita potest corpora totalia si deus velit: et per eandem formam numero essent centum milia hominiim totalium distinctorum: ad distinctionem duorum hominum sufficit distinctio partium: quemadmodum brachium distinguitur a tibia in eod est homine. Similiter accidens idem numero potest esse in quibuscumque subiectis: vel infinitis: pecumdum quod deo placuerit. Ad aliam partem argumenti: concedo quod eadem natura potest dependere ab infinitis personis si essent. sed si persona creata assumatur desinit esse persona: est repugnantia in adiecto quod persona assumat personam: patet ex questione precedenti: si aliquid assumptum fuerit ipsum est de pendens: et si sit persona est independens. quo fit: hec consequentia est nulla: multiplicato supposito creato in se multiplicatur natura: ergo multiplicato supposito increato multiplicabitur natura. quodlibet fuppositum creatum est natura creata idem ptice. sed tenendo quod vnum fuppositum creatum posset vnire ypostatice naturam creatam: de quo inferius loquemur: tunc dico mille supposita creata possunt eandem naturam creatam afsumere. sed sicut fant mille supposita assumentia sic mille sunt nature assumentes.
¶ Sed contra hoc sic arguo: ponat sortes in duobus locis in vno loco assumatur: in alio loco non assumatur: iam est dependens et independens: siue persona et non persona. Hoc argumentum est facile: admitto quod potest assumi in vno loco et non in alio: quamadmodum sortes potest esse cecus in vno loco et videns in alio. ex quo nullo pacto sequitur quod est cecus et videns: sicut diximus. x. distinctione quarti: semper negabitur consequens cu consequentia / arguendo a parte ad totum cum dictione negationem includente. sic cum istis terminis suppositum persona: considerando terminorum naturas quomdo negationem includent.
¶ Tertis arguitur: auctoritate anselmi de incarnatione verbi capitulo tertio dicentis: diuersas personas vnam eandemque personam esse cum vno eodemque homine nequit intelligi. et secundo cur deus homo capitulo nono dicit: plures persone eundem hominem nequeunt assumere ad vnitatem persone: sed in vna persona necesse est fieci vnionem.
¶ Respondetur: anselmus intendit quod non est possibile quod tres persone diuinr simul sint vna persona cum eodem homine assumpto: ita quod si est assumptio ad vnitatem persone: non tamen oportet quod hoc sitr in vna persona: quia impossibile est concurrere plures diuinas personas in vnam personam. quia licet pater et filius eafidem naturam huinanam assumant: non sunt vnus homo. quod probo. quia da oppositum: pater et filius sunt vnus homo: et cum homo stet determinate: ergo sunt iste vnus homo: demonstram do patrem: vel ille vnus homo: demonstrando filium. consequens est disiunctiua pro vtraque sui parte falsa. quia pater et filius non sunt iste vnus homo / demonstrando patrem: nee ille homo: demonstrando filium: et hoc potissimum capiendo et complexiue: non stoiam in talibus: parisius et rome venditur piper: sortes et brunellus est animal: an sint vere in sensucathegorico: quia probabile est quod sic: complexiue ergo capto cop. lato ista est vera patur et filius sunt plures homines: quia duo homines per eandm est humanitatem: et si eadem anima informaret viginti materias totales (quod dico des posfibile ) iam essent viginti homines. Regula illa appellationum de significatione vnius termini cadente in formale alterius non habet verum in terminis numeralibus. si cadem anima informaret duas materias distinctas: essent duo animata et non vnum solum animatum.
¶ Quarto arguitur: est nisi vna dependentia in vna humanitate: ergo ipsa non potest dependere a pluribus suppositis diuinis.
¶ Quinto arguitur sequitur ex dictis quod pater potest assumere christum consequaens est inconueniens. Ad quartum dico: dependentia reabiter est res dependens: et eo modo quo est vnitas in natura assumpta: est vnitas dependentie: sicut est vna conseruatio passiua eius a tribus personis in diuinis. Ad quintum: nego sequelam christus est deus modo deus a nullo potest dependerc¶ Sexto grguitur: idem effectus non potest dependere a pluribus causis totalibus: sed sic esset si eadem natura humana affumeretur a tribus suppositis in diuinis: quia a qualibet illarum dependeret: maior patet. si c. dependet ab. a. causa totali: et a. b. ergo alte ra illarum seclusa ab altera dependeret
¶ Respondet iam humanitas a verbo assumpta: tantum dependet a patre et spuit sancto sicut a verbo. nullus effectus potest esse quin a qualibet persona in diuinis dependeat: et si per impossibile esset nisi vna persona in diuinis: sufficienter quilibet effectus ab illa dependeret: sicut in prima distinctione secundi dictum est Si dicas: eadem albedo depodet a pluribus subiectis secundum dicta mearet eadem forma a pluribus corporibus totalibus. dico quod hoc est in gencre cause materialis solum.
¶ Septimo arguitur: impossibile est patrem incarnari: quia impossibile est quod pater in diuinins esset filius: sed esset filius si esset incarnatus. eodemmodo probatur quod spiritus sanctus non potest incarnari: quiatune esset filius.
¶ Ad septimum: nego quod sit impossibile quod pater incarnctur: concedo quod pater non potest esse filius dei. potest incarnari sinc hoo quod esset filius temporalis mulietis: creando co¬¬ pus vel assumendo ei naturam sortis adulti: iam pater non esset natus ex muliere: etiam poterat assumere humanitatem in vtero virgineo sicut filius fecit: et tunc fuisset filius hominis et temporalis: et non filius secundum deitatem. impossibile est quod pater sit filius secundum diuinam naturam.
¶ Ad octauum respodetur quod patur non propterea mitteretur: nec sua incarnatio esset missio sicut filii et spiritus sancti: quia non est manifestatio quod pater est ab alio. patet in simili: licet pater diceret: hic est filius meus dilectus: non erat patris missio Incarnatio in communi abstrahit amissio ne: hoc est. potest esse incarnatio absque missione: quia incarnari nichil aliud dicit nisi carni vniriin vnitate suppositi vel nature: vt in explicatione secunde conclusionis dicemus.
¶ Nono arguitur: in primo libro dictum est: pater ex sua proprietate est innascibilis: ergo non potest esse natus: quia tunc idem esset genitus et ingenitus. Responsio est facilis: pater est innascibilis sundum naturam diuinam: et nasci potest secundum naturam humanam: sicut filius est mortalis secundum naturam humanam et immortalis secundum naturam diuinam.
¶ Decimo arguitur: specialiter de sputu sancto: probatur quod non possit incarnari et nasci: quia hoc repugnat suo modo procedendi qui est per modum amoris vel voluntatis: non autem per modum natu re: procedit enim non quomodo natus sed quomodo datus secundum Aug. v. de trinitate.
¶ Undecimo: ex sua proprietate dicitur spritus: sed spiritus non potest esse corpus vel aliquod corporeum igitur
¶ Ultimum argumentum non mouet: spiritus sanctus licet appropriate dicatur spiritus: non tamen est magis spiritus quam pater vel filiusergo argumentum equaeliter procedit in omnibus. non inconuenit sptm suscipere per communicationem ydiomatum denominationem concretiuam corporum.
¶ Iam contra vnam probationum quam feci arguitur: si eadem anima posset informare multa corpora totalia: rediret error commenta toris vnam animam in omnibus hominibus ponentis. Sed forte dicis (et sic dicendum reor ) commentator loquitur de facto: et sic errat prniciose et pueriliter: ego loquor de possibili. Contra: ad illud sequitur quod qualitates contrarie essent in eodem subiecto: sicut contra commentatorem instare solemus: et ad contraria esse simul sequuntur condictoria vera: quarto methaphisice: quod est contra primum principium.
¶ Respondetur sufficienter interarguendum ad calcem vique argumenti: ad quam dico siue sequatur illa de inesse siue non dico consequens esse valde possibile et necessarium quod qualitates contrarie possunt esse simul in eodem subiecto primo. deus potest ponere penetratiue duo corpora mutuo: quorum vnum est calidum et alterum frigidum: et destruere alterum subiectorum: vtrumque accidens relinquendo in altero subiecto. Insuper: secundum multos istorum qui hoc pro inconuenienti suscipiunt qualitates contrarie vel qualitates eiusdem speciei cum contrariis possunt se compati: infero eis: ergo omnes tales gradus possunt se compati de dei potentia absoluta. nec iuuat ire ad actionem et ad bellum hostile mutuo in gradibus intensis quia si deus non agat cum altera vel cum neutra non potest esse actio et pugna inter sllas. nego ergo quod ad qualitates contrarias esse simul vllo modo sequatur contradictio: aristote. naturaliter loquutus est. idem potest poni in variis locis etiam secundum istos. et addo tunc idem sibi relictus cum influentia dei generalipotest conscendere scalam et simul descendere: calefieri prope ignem frigefleri prope gelu: et per consequens calefit et frigefit simpliciter.
¶ Iam contra secundam conclusionem arguitur: essentia diuina non potest assumere naturam humanam: ita quod essentia diuina sit primus terminus nature humane: patet: quia illo dato aliqua erit natura intellectualis nec prsona in propria personalitate nec in personalitate aliena: patet: cum natura creata dependet ab essentia: non est persona in se: ex secunda quaestione huius distinctionis: nec terminus primus assumens est formaliter persona.
¶ Respondetur: concedendo quod natura assumpta necest in se persona nec natura assumens est immediate vel formaliter persona. potest admittidistinctio formalis inter essentiam diuinam et personam: patet illa distinctio erit eorum que realiter sunt eadem res: et aliquid dicitur de vno significatiue quod non dicitur de alio: vt pater generat: essentia diuina non generat: essentia diuina est communicabilis tribus: pater non est comunicabilis tribus. licet hic stare potes dicendo quod essentia diuina est res generans: quia pater generans. pater est res pluribus comunicabilis: quia pater est essentia communicabilis: sed cum essentia diuina est primus terminus istius assunptionis: natura intellectualis assumpta nec est prsona in se nec personatur in assumente: saltem primo / et sic non suppositas: sed assumitur ad vnionem nature: et non in vnitatem suppositi tanquam in termino primo.
¶ Sed an suppositetur natura assumpta in tribus suppositis secundario est difficultas cum natura humana assumatur ad vnionem nature tanquam ad terminum primum: et essentia diuina realiter est in tribus personis per idemptitatem: videtur quod quelibet illarum personarum erit terminus secundarius illius vnionis: et sic natura humana suppositatur in tribus suppositis secundariis. Sed contra illud arguitur ex illo sequatur quod essentia diuina est nunc de facto terminus secundarius in vnione ypostatica humanitatis assumpte a verbo: verbum est terminus primus illius vnionis: et verbum realiter est essentia diuina: ergo essentia diuina est terminus secundarius istius vnionis ypostatice: et ex consequenti sic arguo: essentia diuina est terminus secundarius vnionis ypostatice: et essentia diuina realiter est in patre: ergo pater est terminus secundarius istius vnionis.
¶ Respondetur: concedendo quod essentia diuina est terminus secundarius vnionis ypostatice ad verbum: et concedo quod essentia diuina realiter est pater / non tamen sequitur quod pater est terminus secundarius istius vnionis. ista est concedenda in communi theologia: verbum est essentia diuina: non autem hec verbum est pater: propterea essentia diuina est terminus secundarius vnionis ypostatice. non autem pater: non oportet quod omne illud quod idemptificatur cum termino secundario sit terminus secundarius vnionis ypostatice. sed quicquid idemptificatur immediate cum ter¬ mino primario est terminus secundarius. et consequem ter loquendo concedi potest: sicut essentia diuina est homo in casu nostre secunde conclusionis quo essentia diuina esset primus terminus vnionis nature humane: ita pater est homo: filius est homo: sputssanctus est homo: licet secundario.
¶ Secundo arguitur: si essentia diuina esset primus terminus assumendo naturam humanam: tunc hic esset vnio nature ad naturam: et sic idem eseset natura assumens et assumpta Respondetur non esset ad vnitatem compositionis: plusquam christi: qui nullo modo est compositus. sed verbum. nec esset ad vnitatem nature: ad hunc sensum: quod vna natura coincideret in aliam: quia hoc est impossibile. sed est vnio vnius nature assumpte ad naturam assumentem: sic scilicet: quod natura vna assumit aliam. quando queritur a te an est vnio nature ad naturam. distinguas illam: vel ad hunc sensum quod vna natura sustentet aliam: et quod vna natura scilicet creata sustentatur a natura increata: et sic conceditur. vel quod vna natura coincidat realiter cum alia: vel in aliam mutatur et sic negatur. ostende sensum in quo illam concedis et in verbis non lucteris
¶ Ecce summatim illa qua in hac quaestione praetendimus: quod effectus productus ab a. causa effectum attingente in genere cause efficientis sufficienter non est producibilis a b. causa. non est dubium quin idem effectus potest produci a duabus causis effectum non attingentibus. et ex industria sic loquutus sum: non vtens hac: idem effectus potest produci a duabus causis totalibus: quia illa est distinguenda: vel fi totalibus tantum valet sicut praecisis et sic est neganda: vel si tantum valet sicut sufficientibus e illam concedit Ohamin principio tertii cum multis aliis adherentibus: qui est sensus de quo contradicitur: quem sensum dixifalsum. hoc non obstante dixi eadem natura humana potest simul assumi a qualibet persona in diuinis: et eadem natura dependet a qualibet persona in diuinis: immo ita est nunc de facto de natura assumpta a verbo quaelibet persona diuina est causa sufficiens: ita quod si per impossibile esset nisi vna persona in diuinis: sicut philosophi ymaginati sunt: ab illa dependere potest natura humana. et ita dico de qualibet persona in diuinis. Secundo quelibet persona in diuinis potest terminare hanc dependentiam: non quod dependentia distinguatur a natura dependente realiter vel formaliter ad sensumaliorum. et si filius sufficienter terminet dependemtiam humanitatis assumpte: tota dependentia humanitatis non est exhausta: quin ad alias personas terminari potest. Opinor vlterius quod essentia diuina potest esse primus terminus vnionis nature: et sic erit vnio vnius nature ad aliam non per idemptitatem sed assumptionem. et non erit vnio ypostatica: saltem primo. Ronne primi termini. loquor vt pooles quando dico person am diuinam terminare vnionem ypostaticam. multi ponentes relationem inherentem humanitati vsi siant hoc modo loquendi: concipientes quod verbum sit terminus / istius relationis cuius fundamentum est natura assumpta: non vtor illo modo loquendiin illo sensu. conseruatio creaturee eius dependentia ad deum realiter est creatura dependens ad deum: et il¬ lic non est relatio distincta a fundamento: vt teneter doctor subtilis. licet alii reales hoc non approbant et tamen adhuc diceret deus terminat hanc de pendentiam et conscruationem. sic diceret de habitudine totius ad suas partes. Similiter pater in diuinis filiationem filii in diuinis terminat: et filius paternitatem econuerso terminat: et tamennon proptera relatio illic ponitur distincta a funda mento et termino. nec distinctionem potiono inter paternitatem patrem tam in diuinis quam in creatura. nihilsignificatiue dici potest de vno et negari de reliqui. sed hic potes euitare hunc modum loquendi: si vis: tu qui relationes negas distingui a fundamento et ermino e vti hoc modo loquendi nunc in hac materia: filius assumit naturam humanam. vel assumpsit naturam hunam: et non pater. quia per illam denotabitur quod est comunicatio mutua inter filium et humanitatem in concreto: et non in patre vel spiritus sancto. dum modo sensum tenueris de verbis minime refert.
On this page