Quaestio 4
Quaestio 4
An una persona in divinis, utpote Filius, posset assumere in unitatem suppositi plures humanitates sive homines
QUarto circa hanc distinctionem queritur: an vna persona in diuinis: vt pote filius posset assumere in vnitatem suppositi plures humanitates siue homines.
¶ Respondetur per conclusionem affirmatiuam quod sic: que conclusio sic probatur: humanitas est in pura et plena obedientia ad verbum: et qua ratione vna humanitas eadem ratione quaelibet: nec incompossibilitas vlla est quod plures simul assumantur: ergo possibile est verbum simul sumere tres humanitates vel quotlibet voluerit.
¶ Secundo: per naturam assumptam potentia filii dei non est diminut a: sed an te assumptionem humanitati poterat assumere a naturam ergo nunc potest assumere a naturam. quia verbum est suppositum duarum naturarum diuine et humane: ergo pari ratione potest esse suppositum duarum vel plurium naturarum huma narum.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic: ponendo quod verbum assumat tres humanitates: tunc verbum debet esse tres homines. patet: verbum nunc est vnus homo ab humanitate. ergo sitres assumat humanitates erit tres homines: et si duas assumat humanitates erit duo homines. significatum de ly tria debet cadere in connotationem termini homo. vt de deo dicitur est terminus connotatiuus. sicut hic sortes est niger monachus denotatur nigredo habitui monachali competere.
¶ Respondetur ab aliquibus quod verbum est tres homines in casu illo. aliqui dicunt quod nec est vnus homo nec plures homines neutra earum solutionum valet. non prima. quia bene sequitur verbum est tres homines ergo hi tres homines: vel illi tres: et sic de singulis: posita constantia consequens est disiunctiua nullam partem habens veram: ergoconsequens est falsum. si aliquam habeat partem veram: quero quid demonstras. si aliud a verbo: iam extrema illius affirmatiue non supponunt pro eodem et per consequens ipsa est falsa. Si demonstras verbum: iam verbum non est plures res. Item si verbum est tres homines: verbum est tres persone: es sic erit numerus quinarius personarum in diuinis: quod est impossibile. illa regula appellationum non habet verum in terminis numeralibus vt in questione praecedenti dictum est: sileadem anima informaret tria corpora: illa essent tria animata: et non vnum animatum. Nec valet secunda solutio. verbum est ens: et non / non homo: ergo / est homo. Item: vnum et multa sunt opposita immediate diuidentia ens: igitur a simili circa hoc ens quod est homo: vnum vel alterum est immediate verum. vt si est homo necesse est quod sit vnus homo. Item: homo et vnus homo conuertuntur primo elenchorum: ergo si verbum est homo est vnus homo.
¶ Dico ergo: si verbum assumeret mille humanitates esset vnus homo. ficut vnus homo multitudine vestium circumamictus est vnus vestitus. et multos habens gradus albedinis est vnum album. et multas habens scientias est vnum sciens. ad abstractorum multiplicationem non est necesse multiplicare concretum.
¶ Secundo arguitur: impossibile est duoaccidentia eiusdem speciei simul esse in eodem subiecto quinto methaphisice: ergo a simili impossibile est duas naturas eiusdem speciei specialissime simul esse in eodem supposito.
¶ Tertio arguitur: pater et filius sunt vnus spirator spuitssancti ex. xii. dist inctione primi: licet sint persone: ergo similiter si due persone assumant eandem humanitatem erunt vnus homo: et sic si due humanitates assumantur a verbo erunt duo homines.
¶ Ad secundum dico. illa propositio est falsa: sed debet intelligi nisi constituant aliquod vnum. si de luminibus hoc patiatur instantiam: dicendo quod non constituunt vnum: sed manent distincta (sicut dicit diuus dionisius. secundo. c de diuinis nominibus inquiens quod lumina plurium luminarium simul possunt esse in eadem parte medii manentia distincta) hoc tamen potest exponi: manent distincta: licet vnam formam componant. vnum lumen non est aliud. Secundo dico argumentum a simili: crebriter. iiii. pede vel iii. claudicat.
¶ Ad tertium quod magis impugnat solutionem ad quoddam argumentum questionis precedentis quam solutionem principalem: licet vt cunqe vtrique amplicetur: sed siue hoc siue illud appareat sufficit nobis. Respondetur: spirator ex sanctorum consuetudine dicit principium vel potentiam spirandi: et non personas spirantes. et quia in patre et in filio est nisi vnum principium spirandi: scilicet nisi eadem deitas: eadem intelligentia et eadem voluntas: recte conceditur: pater et filius sunt vnus spirator: et duo spirantes: quia huiusmodi adiectiua supposita et non principium spirandi respiciunt.
¶ Quarto: ex hac conclusione sequitur hec propositio: idem generat se: quod intellectus caperenon potest: secundum Augusti. primo de trinitate. c. i. quod sequatur patet: ponendo quod eadem persona in diuinis assumat tam patrem quam filium. tunc erit pater et filius. vel assumat humanitatem in vtero antequam vterum maternum egrediatur: vel in primo instanti quo est in rerum natura: et cum hoc matrem vel patrem.
On this page