Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum verbum potuerit assumere naturam irrationabilem?

¶ Circa hanc quaestionem dubitatur: an congruum fuit deum incar¬ nari.

¶ Secundo dubitatur: quare deus reparat et redemit naturam humanam: et non angelicam.

¶ Tertio: quare deus expectauit ita diu antequam incarnatus est.

¶ Ad primam dubitationem dicitur quod sic. quanto persona est maior tanto magis ei conuenit humilitas secundum illud ecclus iii. Ouanto maior es humilia te in omnibus: ergo cum deus est maximus: et in carnis assumptione fuit maxima humilitas: sic quod seipsum ex inaniuit formam serui accipiens ad philippem. iiergo congruebat incarnari vt nobis humilitatis daret exemplum. Insuper: quanto domins maior est tanto magis decet eum facere gratiam: sed secundum Au. xiii. de trini. c. xix. in rebus per tempus ortis summa est gratia quod homo in vnitate persone coniunctus est deo: ergo maxime congruum fuit deum incarnari.

¶ Ad secundam dubitationem dicitur: causa princilis est voluntas redemptoris: sed congruentie sunt ad hoc: decuit deum humiliari ex praecedenti dubitatione: et maior erat apparentia hum ilitatis formamhumanam accipiens quam angelicam. propterea semenabrahe apprehendit: et nunquam angelos: ad hebre. ii. etiam homo magis a nobis cognoscibilis est pro hoc statu. et angelus peccauit nullo instigante potissimum supremus angelorum in malicia: et alii omnes habebant clarissima naturalia ad ei resistendum et non ceciderant vniuersaliter. mulier seducta est a serpente: tamen post peccatum admissum adam multum alliciebatur ad peccandum ab vxore que data est ei in adiutorium: et genus humanum totum ceciderat: ergo magis decuit hominem reparari quam angelum.

¶ Ad tertium dubium dicitur: quod facile et cito impetratur minus appreciamur. cui applaudit glosa i. Reg. iii. c. super illa propositione: sermo dei erat precio sus id est rarus. secundum diuerbium commune. omne rarum carum. et doctrina comparata magno ero auidius suscipitur quam gratis exhibita in multis: secundum illud commune: plus valet empta satis sapientia quam data gratis: sed beneficium reparationis est maximum secundum auctoritatem Aug. xiii. de trini. recitatam in solutione ad primam dubitationem: ergo congruebat sapientissimum opificem (quamadmodum deus est ) non solum honestum facere sed tempore honesto. omnia tempus hasent rca hanc distinctionem secundam quero quattuor. Primo: vtrum verbum potuerit assumere naturam irrationabilem. Secundo: an deus potuit assumere naturam rationalem non fruentem deo. Tertio: an natura tota humana prius fuerit assumpta quam partes vel econuerso. Quarto quaeritur: an simul tempore fuerit carnis conceptio: vniocarnis / et anime / et vtriusque assumptio: ad diuine persone vnitatem.

¶ Circa primam istarum questionum expediendam: notum est quod verbum assumpsit naturam rationalem scilicet humanitatem christi ex corpore et anima conflatam. sed in questio ne loquimur de dei potentia absoluta: an verbum possit vel poterit assumere ei naturam irrationalem.

¶ Circa presentem questionem due sunt vie opposite quaerum vna est henrici gandens quinto quodlibeto partem negatiuam tenentis: quam Ioannes picus in apologia conclusione quarta insequitur Middilto vvnde (qui henricum praecessit vel contemporaneus erat ) materiam tenet probleumaticam. Tertia est via (que sicut est communior / sic verior ) partem affirmatiuam tenens.

¶ Propterea ponitur hec conclusio: verbum potest assumere naturam irrationalem vl natura non rationalem: probatur: verbum de facto semel assupsit naturam non rationalem: ergo naturam non rationalem assumere potest: consequentia est notissima a minus am pload maius amplum minoris ampli limites transcemdens. antecdens patet: in triduo anima christi fuit separata a suo corpore: et ipsum non informauit: alias non fuisset mortuus in triduo contra articulum fidei: nec corpus / illud forma cadaueris informabatur vel aliqua alia. et si alia: non impeditur propositum cum non sit rationalis: et tamen adhuc corpus christi fuit in triduo a verbo assumptum. quod semel assumpsit numquam dereliquit secundum Augu. damascenum: et omnes quo ad partes essentiales.

¶ Huic argumento respondere conantur dicentes quod corpus christi fuit assumptum a verbo propter ordinem quem habebat ad animam rationalem: sicut materia ad propriam formam et ad totam naturam humanam quae est natura rationalis tanquam pars ad totum. et sic non est simile de aliis naturis non rationabilibus non habentibus similem habitudinem ad animam.

¶ hec euacuatio est nulla realiter: semper habetur quod verbum fuit vnitum corpori quod non erat rationale in triduo. nec vlla est apparens solutio sed solum sophistica euacuatio. Iste gabriel hanc positionem defendens dicit: si gratia vnionis tolleretur ab anima: non tantum anima: sed corpus etiam in sepulchro fuisset derelictum: subiungens: ne illud videatur esse confictum placet adducere verba alexandri parte tertia. q. xi. et cs. dico illam conditionalem impossibilem. poterat gratia vnionis tolli ab anima manente vnione ad corpus. vna non essentialitur dependit abalia: testimonium alexandri est nullum nisi suum dictum probet. dicit alexander sic. in triduo mortis vniebatur diuinitas corpori mediante anima: quanuis etiam eeet seperata a corpore. nam anima ex qua vniturcorpori relinquit in corpore dispositionem quae remanet in corpore separata anima ab ipso: et illa dispositio est ipsius anime sicut effectus quidam: et propter hoc quicquid fit per illam dispositionem vel mediante illa fit mediante anima: quia mediante effectu anime tanquam sue cause proxime: et per longum declarat in fine subdens: in corpore iesu christi manet dispositio ad diuinam vnionem seperata anima: per quam dispositionem manet vnio corperis ad deitatem. quia quaelibet materia sortitur proprictatem a dispositione sue forme. et anima christi separata a corpore illud quod ex anima erat in corpore: sed impressum fuit medium vel dispositio vnionis corporis ad diuinitatem. quod sic intelligendum puto: quod propter illam impressionem vel dispositionem in corpe derelictam ipsum dependebat ad animam tanquam ad formam ad quam naturaliter inclinabatur: et per eam ad suppositum anime quod est verbum: non quod illa impressio fuerit gratia vnionis nec per llam immediate vnitum suerit verbo. sed quod per illam immediate dependebat ad animam: licet seperatam et mediante anima per gratiam vnionis anime mediate ad verbum: et cum consequenter arguitur: non refert quod prius vnita fuit anime rationali: negetur. et similiter negetur quod verbum alia vnione vniuerit sibi animam et alia carnem: sed eadem gratia vnionis vniuit sibi animam et carnem et totam naturam humanam: nam sicut vna gratia existente in anima beatipetri in celo acceptat pulueres suos: siue corporis remunerandi ad gloriam: quae est quedam vnio gratuita: et nisi anima petri informet non acceptarentur eius reliquie ad gloriam: totus denique dicitur sanctus et beatus secundum corpus et animam licet diuersimode: Ita in proposito: propter gratiam vnionis in animachristi corpus separatum fuit ipostatice verbo vnitum. Dico hic / multa tam ab isto quam ab alexandro dicta respuenda: falsum est dictum quod vniebatur corpori mediante anima: immo licet anime non vniretur posset corpori vniri: nec requiritur aliqua dispositio incorpore ad hoc tanquam effectus anime. Insuper: si illa dispositio requireretur et sufficeret dato quod deus animam annichilaret: verbum potest assumere corpus et non mediante anima: quia anima non est. de gratia vnionis in questione sequente loquar. Falsum est insuper quod non potest verbum prius vniri corpori absque hoc quod fuerit anime vnitum.

¶ Secundo arguitur ad eandem conclusionem: non est magis determinata natura irrationalis ad proprium suppositum quam natura rationalis: quia non suppositat perfectius naturam suam quam suppositum rationale: sed vrtute diuima natura rationalis suppositatur supposito diuino: ergo irrationalis vel non rationalis negatiue suppositari potest.

¶ Tertio arguitur: deus potest assumere in vnio nem sibi omne illud quod non implicat: sed brutum vel naturam non irrationalem assumi a verbo non implicat: igitur. Propter hec ergo dico: verbum diuinum potest assumere omnem naturam creatam in aliquam vnionem: naturam suppositabilem in vnitatem suppositi: et naturam personabilem in vnitatem persone: et alias naturas in alias vniones. Preuiter potest sibi vnire naturam secundum talem. denominationem qualem habere vel dare potest natura assumpta.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic: ex ea sequitur possibilitas huius conclusionis: deus est asinus: et omnis asinus est animal stolidum: ergo deus est animal stolidum.

¶ Secundo: sequitur quod hec est possibilis: aliquis comedet seipsum: patet: ponendo quod verbum assumat cibum assumptum. sed ista sunt inconuenientia: igitur

¶ Ad primum: concedo possibilitatem illius deus est asinus. deus habet longas aures: sed nego hanc: omnis asinus est animal stolidum: capiendo ly asinus connotatiue: in illo casu asinus / ille esset omne sciens.

¶ Ad secundum illatum: dicitur quod ipsum non est inconueniens secundum diuersas naturas: quamadmodum idem generat se.

¶ Tertio arguitur: ex ista conclusione sequitur quod deus potest assumere naturam que nescit se esse assumptam quod videtur inconueniens. consequentia est clara

¶ Quarto: sequitur quod deus / peccatum potest assumere: et sic deus peccat per comunicationem ydiomatum: quod sequatur patet: omnem naturam creatam deus potest assumere: quia non est potior ratio de vna natura quam quaelibet: igitur.

¶ Ad tertium: concedo illatum: ipsum erat verum in triduo: corpus christi fuit assumptum in triduo: et corpus hoc nesciebat vel ignorabat ignorantia pure negationis.

¶ Ad quartum: concedo conclusionem pro vt proponitur de virtute sermonis. quia quacumque entitate data quae est peccatum: ipsa potest poni extra subiectum: et tunc non erit peccatum. sed deus non potest assumere peccatum.

¶ Contra: deus potest assumere cecum vel orbatum in aliquo menbro: et talia sunt peccata in natura: secundo phisicorum.

¶ Respondetur: negaui de peccato pro vt ipsumdicit culpam: monstra et huumodi potest assumere: inconueniens est et per consequens impossibile quod deus assumat peccatum et peccat.

¶ Sed contra hoc arguitur: sortes potest facere peccatum: et si deus non potest facere peccatum et peccare: sequitur quod sortes potest aliquid facere quod non potest facere deus.

¶ Respondetur: concedendo illas premissas: et negando conclusionem illatam. solum concludendum est: aliqualiter potest facere sortes qualiter non potest faceredeus: quod est verum: quia oblique et male agere: ei deus non potest taliter agere. et hoc non arguit potentiam in sorte et impotentiam in deo: sed summam perfectionem in deo: et defectibilitatem in sorte. cum hoc stat: quancunqe rem sortes potest partialiter producere: illam potest deus partialiter producere et se solo producere.

¶ Quinto arguitur: deus non potest assumere albedinem in vnitatem suppositi vel persone: ergo nullam rem potest assumere in vnitatem persone. tenet consequentia. equalis est ratio in omnibus. antecedens patet: albedo non est suppositabilis.

¶ Sexto arguitur: si deus assumat albedinem: non erit albus: et si sic nullam denominationem potest dare deo: et quicquid a deo assumitur potest dare denominationem aliquam ei. assumptum patet: ni chil est album nisi quod in se habet albedinem sufficientem denomnare totum: vel habet naturam albam assuma ptam.

¶ Ad quintum: concedo quod deus non potest assume re albedinem in vnitatem suppositi. albedo non est suppositabilis. ad hoc quod aliquid sit suppositabile requiritur quod ipsum sibi relictum potest esse suppositum: vt in distinctione praecedenti diximus.

¶ Ad sextum: transeat quod deus non erit albus: albedo tamen potest dare ei aliquam denominationem: deus dicetur sustentans albedinem.

¶ Septimo arguitur: angelus non potest esse asinus: ergo nec deus est asinus.

¶ Octauo: in deo non differunt velle et posse: sed deus no luit esse asinus: ergo non potest esse asinus.

¶ Ad septimum: nego antecedens: connotatiue captis terminis: patet. si deus assumeret asinumet angelum.

¶ Ad octauum: dicitur consequentia est nulla. Unum est hic quod memorie dabis: imprudens est arguens in scolapublica inferens coram laicorum multitudine tales conclusiones: deus potest esse vacca: et assumere stramina: et tunc se comedet. vel si assumat murem et caseum: inferendo idem rodit seipsum. assumendo calorem et frigus: contrariabitur sibiipsi: deus est bufo: deus est serpens: et ita de multi conclusionibus quas intulimus pro intelligentibus. ratio quare iste est imprudens: protinus ingeniosus re spoisdens concedet concedenda: et tunc arguens sfabit confuse tantum. Secundo imperitum vulgus scandalizatur de talibus deu¬ ponitur: concedatur possibilis: deus peccat: impossibilis: et sic hec deus errat: deus decipitur: licet in in solubilibus pro talibus ego erro ego decipior potest esse difficultas in qua in presentiarum non immorabor: quia assensus istorum non est falsus: et sic hec: deus damnatur ratione culpe negabitur. quod deus penam tolleret: non inconuenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1