Quaestio 3
Quaestio 3
An prius Verbum univerit sibi naturam humanam totam quam partes eius, vel an totum univerit mediante ordine partium
TErtio queritur circa hanc distinctionem: an prius verbum vniuerit sibi naturam humanam totam quam partes eius: vel an totum vniuerit medianse ordine patium In hac questis ne aliqui insistunt de entitate totius an totum sit tertia entitas distincta a parilbus simul sumptis quia quodammond ex hoc questis dependet. hanc materiam in distinctione. xliii. quarti sententiarum disputaui: aliqua tamem pauca vltra illa hic refricare non pigebit. Una est positio sancti thome in hac distinctione et in. iii. parte questione. vi. quod totum est tertia entitas distincta a partibus: quam doctor subtilis insequitur. et licet ihomas visus fuerit varius: tamen in hoc magis descendit: patet a signo de Ioanne capriolo thomistarum primo in hac distinctione. Alia est positio conmunior: et vt puto verior: quod totum nichil aliud est quam partes simul sumpte: ad hoc magis philosophorum auctoritates tendunt. hoc expresse tenet commentator commento. xvi. primi phisicorum: sed doctor subtilis dicit fallitur sicut alibi. fateor interdum fallitur in proposito secum opinor. rationes nulle sunt contra modum commentatoris: et non est petenda pluralitas sine necessitate: dicebam in quarto rationes aliorum (quas magnependunt ) peccare in logica.
¶ Sed quidam (scilicet bassolis ) dicii hunc modum esse falsum et impossibilem in. xii. distinctione sui secundi. multa verba: et parum succi: contra hunc modum infert. Primum argumentum eius est illud quod per se est ipredicamento et in genere substantie: dicit aliquid positiuum absolutum: preter materiam et formam: e ista ssmul sumpta. quod probat: quia materia non est perse in praedicamento: nec forma: nec ista duo simulvnita: quia ista simultas vel vnio dicit respectum: vel nichil super partes vnitas. sed compositum substantiale est per se in predicamento positiuo absoluto substantie: vt patet secundum omnem philosophiamet theologiam.
¶ Secunda ratio est: generatio prima terminatur ad aliquid absolutum: et non ad materiam vel formam vel ista simul accepta: probatio quia nec materia per se primo est terminus greneratio nis: nec forma. illud est per se primus terminus grenerationis quod per se primoet principaliter intenditur a generante vt generans est: sed forma per se primo principaliter non intenditur a generante: sed magis compositum: et ens perfectum / cui per sc primo conuenit esse. nec ista duo simul: igitur.
¶ Quarto arguitur: etest sextum suum argumentum: compositum perse vnum in genere substantie est magis vnum quam comoositum per accidens: quia istud est vne per se: et illud per accidens: sed si entitas composita non csset alia ab entitate materie etforme non esset plus vnum tale compositum. quia materia e forma ita siit plura entia sicut substantia et accidens: iste sunt potissime rationes istius viri quarum alique sunt doctoris subtilis in hac distinctione quem comniter iste imitari solet.
¶ Ad primum dico: soli termini ponuntur in predicamento substantie: et sic argumentum innititur falso fundamento.
¶ Secundo: doei fundamentum falsum: concedo quod materia non est perse in praedicamento: nec forma est per se in praedicamento sed totum compositum quod nihil aliud est quam ille due partes simul sumpte. notum est hanc consequentiam esse nullam: materia non est totum compositum: nec forma est totum compositum: ergo materia et forma non sunt totum conpositum: capiendoet complexiue in consequente. nego quod vnio sit respectus distinctus a materia et forma:et illo falso admisso totum compositum est ens absolutum quod non potest esse sine illa vnione. et secundum reales non inconue nit absolutum a respectu dependere sine qua non potest esse vt totum compositum ab informatione forme ad materiam.
¶ Ad secundzargumentum: concedo quod generatio est ad aliquid absolutum: admittendo modum loquendi de rebus absolutis. totum compositum est per se primus terminus totalis generationis: sed illud non est aliud a partibus simul iunctis. forma est terminus formalis. materia non producitur in generatione: quia forma producitur totum compositum producitur. Nec est color in hac consequentia: materia non est primus terminus greneratio nis: nec forma est terminus / primus grenerationis: ergo materia forma non est terminus / primus generationis capiendo et complexiue: propterea recte dicebam in quarto quod argumenta istorum recte peccant in logica.
¶ Tertium argumentum est nullum: arguitur ex quattuor terminis: cum aliquid colligitur in conclusione quod non seminatur in praemissis: oportet ergo concludere: totum est componentia totum: quia materia et forma sunt hoc componens totum et hoc componens totum: cum extrema supponant pro eodem: quia cuilibet vnitati a parte subiecti respondet vna vnitas a parte praedicati
¶ Ad quartum concedo maiorem argumenti: et nego minorem: et ad probationem concedo quod materia et forma ita sunt plura entia sicut substantiaet accidens. ex potentia et ac tu resultat vnum totum: non autem ex substantia et accidente: sed congeries subiecti et sui accidentis est ens per accidens. et istius nulla est causa nisi natura rei: quia hoc est hoc et illud est illud: sicut dicit arist. viii. me thaphisice. nihil est quod aliqui istorum dicunt ens per accidens distinguitur a suis partibus: quia queritur ab eis: an est substantia vel accidens: et neutrum dare possunt: relinquitur ergo quod nihil aliud est quam partes simul sumpte. Et si dicas. vii. methaphisice a et bmanent quando ab non manet: ergo ab distinguitur ab a. et b. consequentia est nulla: totum per aggregationem est partes simul sumpte secundum Aristo. viii. methaphisice: et ipsi concedunt: ergo h non iuuat eos.
¶ Apponam paucas alias rationes contra eandem conclusionem. Et primo arguitur sic: ex ista conclusione sequitur quod sortes est perpetuus: consequens est falsum: cum facile reducatur in cineres. quod sequatur patet sic: hic binarius est perpetuus demonstrando materiam et formam ex quibus sortes est plasmatus: hic binarius est sortes: ergo sortes est perpetuus: consequentia est sillogismus expositorius: minor est conclusio natra et maior patet: quaelibet illarum vnitatum est a solo deo creabilis ergo nulla earum est a creatura corruptibilis.
¶ Secundo arguitur: ex conclusione sequitur hec propositio: pars dextra et pars sinistra sortis est pars superior et pars inferior eius: sed hoc est falsum: quia tota pars dextra non est pars superior. eodem modo pars sinistra non est pars inferior. quod sequatur patet sic: sortes est pars superior et pars inferior: sortes est pars dextra et pars sinistra: ergo pars sinistra pars dextra sunt pars superior et pers inferior.
¶ Ad primum. dci quod male concluditur. inferenda est hec conclusio: sortes est ppetuus binarius: et illa numquam est falsificabilis veritate praemissarum stante. sicut conclusio est contingens: sic est minor. Eodem modo dicatur ad hanc: hic binarius semper erit: vel hic binarius est incorruptibilis a creatura: et hic binarius est sortes: igitur.
¶ Ad secundum: concedo hanc propositionem pars sinistra et pars dextra sortis sunt pers superior et pars inferior: pars sinistra et pars dextra sortis sunt caput et reliquum corpus eius: extrema istius supponunt pro eodem: quia pro sorte
¶ Tertio arguitur: ex dictis sequitur hanc propositio nem esse veram: caput oinis homo habet: consequens est falsum: vt patet per veritatem huius ei contradicentis nullum caput omnis homo habet. quod sequatur probo sici bene sequitur hic quaternarius / omnis homo habet caput est propositio vera: et hic quaternarius omnis homo habet caput est hic quaternarius caput habetr omnis homo: igitur. consequentia tenet cum maiore: minor patet: sunt eedem partes adequate.
¶ Quarto arguitur: ex positione sequitur quod a et b augentur et b diminuitur: consequens est falsum: quod sequatur patet capio a et b. medietates c. corporis: et pono quod bmedietas diminuatur: et a. medietas augeatur maiori proportione in augmentatione quam b. diminuatur: hoc supposito sic arguitur: c. corpus augetur c. corpus est a et b: ergo a. et b. augentur.
¶ Ad tertium: concedo quod caput habet omnis homo: vel caput habet homo omnis / est propositio vera: sed vritas non prouenit ab illo situ retrogrado: sed antrogrado. et si in hoc stes quod non sit propositio sic capiendo: scribatur in circulo.
¶ Secundo: hoc improbabo exposito rie sic arguendo: hic quaternarius omnis homo habet caput est propositio: et hic quaternarius omnis homohabet caput est hic quaternarius caput omnis homohabet: igitur.
¶ Ad quartum: non bene concluditur quod a et b augeantur: sed concedo hoc consequens a et b. sunt res aucta: immo plures res aucte: et b. diminuatur
¶ Quinto arguitur. ex conclusione sequitur quod sortes et plato differunt specie: consequens est falsum: sunt eiusdem speciei specialissime quod sequatur patet sic: hee ptes differunt specie: demonstrando duas materias ex vna parte: et duas formas ex altera: et he partes sunt sortes et plato: ergo sortes et plato differunt specie
¶ Sexto: sequitur quod sortes videt a. et b. et tamen non videt b. sed hoe est falsum: quia hoc modo hec erit concedenda: sortes videt parisius et romam: et sortes non videt romam: quod sequatur patet sic: sortes videt platonem: plato est a et b. ergo sortes videt a et b. sit b pers posterior platonis.
¶ Ad quintum: negatur maior sillogismi: quod patet sic arguendo: sortes et plato conueniunt specie: sortes et plato sunt iste partes et iste partes demonstram do duas materias et duas formas eorum: ergo istepartes et iste partes conueniunt specie: licet nulla vnitas vnius binarii sit eiusd est speciei cum vnitate alterius.
¶ Ad sextum: concedo quod sortes videt a et bet tamen non videt b. viderec prout sensuiai¬ tribuitur) propriam rationem non appellat. ad vide re a et b. sufficit videre illud quod est a et b. et hoc videndo partem eius vel accidens partis: quenadmodum videtur diarii fllius: secundo de antneima. sic sortes videt a. b. c. d. et sic de centum mille: et multa eorum non videt: potissimum distincta visione: patet de exercitu viso: vel cumulo graui: nec propterea consequens est quod sortes videat romam et parisium: cum non constituant vnum entitatiuum nec vnum aggregatione: nisi includatur aliud aggregatum.
¶ Septimo arguitur: ex conclusione sequitur quod sortes et plato erunt post mortem sortis et platonis. falsitatem istius de futuro osedit sua deinesse declaro tamen consequentiam: hee quattuor partes erunt post mortem sortis et platonis: hee quattuor partes sunt sortes plato: ergo sorteset plato erunt post mortem sortis et platonis.
¶ Octauo arguitur: ex conclusione sequitur quod a. et b. essent duo quadrata: et nullum illorum esset quadratum: quod est inconueniens: quod sequatur patet sic: quia capio c. et d. immediate coniuncta. sit a vna medietas vtriusque ducta in longum ita quod erit quadrangulus: et sit b. alter quadrangulus ductus per longitudinem. tunc sic:c. et d. sunt duo quadrata ex ipotesi: et c. d. sunt a. b. ergo a et b. sunt duo quadrata: et tamen a. non est quadratum: nec b. quadratum. Ad septimam responsionem quaere distin. xliii. quarti.
¶ Ad octauum: concedo quod a. et b. sunt duo quadrata: et nec a. est quadratum: nec b. est quadratum.
¶ Nono arguitur: ex ista positione sequitur quod duo homines currunt quorum neuter currit: hoc est sortes et plato currunt et tamen sortes non currit: nec plato currit. pono casum possibilem conclusioni non repugnantem: quod deus capiat animam sortis et ponat in materiam platonis constituendo nouum suppositum: scilbet ciceronem: simlitr capiat animam platonis et ponat informatiue deus / in materiam sortis constituendo aliud suppositum quod dicatur robertus: semper sorte et platone existentibus: quia ponuntur partes sortis et platonis in variis locis. iam illic sunt quattuor supposita quorum nullum est aliud: pono praeterea quod cicero et robertus currant: et sortes domi maneat clausus in archa: et similitr plato. tunc sic: cicero et robertus currunt: ciceroet robertus sunt sortes et plato ergo sortes et plato currunt: et tamen sortes iacet dormiendo.
¶ Decino: sequitur quod dantur duo faties quorum neuter est genitus ex eadem matre: nec eodem patre: quod non est concedendum. quod sequatur declaro sic: ponendo quod sortes et plato de quibus mentionem fecimus in precedenti argumento sint fratres: tunc sic: sortes et plato sunt fratres: sortes et plato sunt Cicero et Robertus: ergo Cicero et robertus sunt fratres: et tamen mater Ciceronis non est mater roberti: patet: nulla est mater ciceronis: quia non mater sortis: probatio: sit illa bertha: cicero nunquam fuit in vtero berthe: et eod est modo argumentabor de Roberto.
¶ Ad nonum: concedo quod sortes et plato currunt: et materia sortis mouetur localiter velociter: et sic sua anima: sed non prout est in sorte: proptere a non est opus concedere quod sortes currat in illo casu. quo fit: hec consequentia est nulla: sortes plato currunt: ergo sortes currit.
¶ Ad decimum concedo quod Cicero et Robertus sunt fratres: et cicero non habet matrem: nec habuit matrem: nec Ro¬ bertus habuit matrem: sed Cicero et Robertus habent patremet matrem: capiendo et complexiue: quod sic declaro: sortes et plato habent parentes: hoc suppono: sortes et plato sunt Robertus et Cicero: ergo Robertus et Cicero habsent parentes. In hoc argumentorum numero pauco manebimus: concludentes quod totum per se: totum per accidens: et totum per aggregatid nem: non est aliud vel res alie a partibus simul sumptis
¶ hoc methaphisico praesupposito: deueniendum est ad titulum questionis: an fuerit aliquis ordo assumptionis totius aut partis: et an totum mediantibus partibus fuit prius assumptum. Pro cuius intelll gentia scito: illud dicitur immediate assumptum quod vniretur omni alio ab assumpto circunscripto. Illud mediate dicitur vniri quod exigit aliquid aliund ab vnito ad hoc quod vniatur. Preterea duplex est medium: quoddam est intrinsecum: aliud extrinsecum Medium intrinsecum est aliquid quod est pars natu ¬ re assumpte. et sic ponere medium intrinsecum in incarnatione: nihil aliud est quam ponere quod vna pars nati re assumpte assumeretur mediante alia: puta caro midiante anima: vel econuerso. Dedium extrinsecum est disspositio aliqua requisita ad vnionem distincta a natiira assumenda et eius partibus / et assumente: vt donum aliquod infusum praeparans materiam assumptam dignavt assumatur. et vtrumqe medium est partitum: aliquod medium necessitati sine quo natura assumi non potest. aliud decentie. de secundo medio non contenditur. decens erat quod anima christi haberet multos habitus et dona infusa ad hoc quod assumeretur. semo est ergo solum de medio necessitatis Insuper duplex est medium: quoddam est medium: quod et est causa propinqua effectui medians inter causam remotam et effectum. medium quo: est illud mediante quo agens suum effectum producit: vt formaagentis: exemplum ignis calefacit mediante formasubstantialiet calore: et licet ita vulgariter loquatur: forma etiam potest dici medium quod sic. in proposito: illud est medium quod cui prius vnitur: et per illud alteri: sicut anima est medium quod acceptationis corpis ad vitam: non enim acceptatur corpus ad vitam eternam nisi anima esset accepta. Dedium quo: est dispositio aliquae praeparans ad aliquid / etiam si illud sibi non conueniat. sis cut species visibilis est medium videndi visibile: licet ipsa species non videat nec videatur: visibile tamen est illud quod videtur. sic lumen glorie est medium quo videmdi deum et eo fruendi: licet lumen deum non videat nec deum diligit: tamen est illud mediante quo creatura rationalis in deum tendit.
¶ his praemissis pono tres conclusiones. Quarum prima est: in assumptione nature humane non est ponendum medium intrinsecum. probatio: eque immediate verbum assumpsit naturam humanam et quamlibpartem eius: et non vnam partem per aliam: ergo non est ponendum medium quod siue intrinsecum: consequentia tenet ex terminis: antecdens patet quamlibet partem potest assumere sindalia: patet: in triduo assumpsit corpus et animam: et non corpus per animam: quia si anima non fuisset non minus corpus fuisset assumptum.
¶ Secunda conclusio: nullum medium ex trinsecum requirit verbum quando aliquid ei assumit in suppositali assumptione. patet: non requirit gratiam nec aliquod donum supernaturale spuisale. patet: assumit immediate corpus sine tali dono: igitur. Et ex ea dem via probari potest quod nec requiritur medium quod nec medium quo
¶ Tertia conclusio: eque imedia te verbum assumpsit naturam humanam et quamlibet eius partem. patet: quaelibet pars est vnita: et non vna mediante alia: nec totum mediantibus partibus: nec econuerso.
¶ Sed quia aliqui tenent quod tota natura huma na est assumpta primo: et non partes: aliqui econuerso: pro eis introducam aliqua argumenta contra has tres conclusiones et potissimum contra tertiam. arguitur primo sic: illud est primo assumptibile tanquam immediatum fundamentum vnionis ad extrinsecum suppositum quod est per se et primo suppositabile proprio supposito: sed hoc est natura tota suppositabilis: igitur.
¶ Secundo: si partes eque primo assumantur a verbo sicut tota natura humana: sequitur quod sunt plures vniones assumptionis et incarnationis: hoc est falsum: est nisi vna incarnatio.
¶ Ad iste duo argumenta simul respondeo: dico quod argumenta praesupponunt falsum: quod sit aliqua vnio qua totum vel partes assumantur: immo si poneretur vnio distincta ab humanitate assumpta: rationabilius est ponere plures vnio nes quam vnam. in triduo anima fuit vnita verbo: et verbum fuit vnitum corpori: et sic illic due sunt vniones: quare ille vniones non erant in illis partibus quando informabant totum: et eodem modo in qualibet parte materie debes ponere vnionem distinctam ab illa parte: quia si ad ymaginationem corpus christi fuisset diuisum in quamlibet partem proportionalem: adhuc cuiuslibet illarum partium quae fuerunt fuisset assumptio: et vnio: propterea non pono tales vniones a rebus vnitis distinctas. Dico ergo quod humanitaset quelibet pars eius est eque immediate vnita verbo et ab ipso assumpta.
¶ Iam arguitur probando quod verbum prius assumpsit partes: priora intentione sunt posterio ra exequutione: et econuerso: patet de fine: sed verbum prius intentione assumpsit totam naturam humanam sicut aliquid perfectius: et propter ipsam assumpsit partes: ergo prius exequutione assumpsit partes.
¶ Secundo arguitur: quando aliquid conuenit alicui primo non potest conpetere alteri nisi mediante illo: sicut patet de habere tres: quod non potest competere alicui nisi per triangulum. sed assumi potest conuenire partibus sine toto: quia de facto ita fuit in triduo: ergo non conuenit toti eque primo.
¶ Ad primum: dico quod hoc est verum quando est processus successiue. si quis proponit ire romam: quod est primo intentum exequitur hoc per media alia antequam romam adit.
¶ Ad secundem: dico si aliquid conueniat alicuiprimo et conuertibiliter: conuenit aliis per rationem illius: sic non est hic. eque primo partes fuerunt assumpte cum toto. aliquam prioritatem habent patres essentiales respectu totius vt patet. vii. methaphisice. quia sunt cause totius: et corpus est vnitum mediante anima: ita quod si non esset anima corpus non fuisset assumptum: sicut mgratur in littera deducit: et Augu. in. ii. epostola ad volusianum dicit: quod magnitudo virtutis filii dei: sibi animam rationalem et per eandem etiam corpus humanum totumque omnino hominem in melius mutandum nullo modo in deterius mutata coaptauit. et Ioannes Damascenus li. iii. ca. vi. sic inquit: vnum est igitur carni mentis medio verbum dei mediantis interdei puritatem et carnis crassiciem: principatum enin anime et carnis mens tenet quid anime purissimi mentis ve ro deus.
¶ Epilogando dico: viri multi luctantur hic verbaliter. Concludendo dico in sententia: non est vna vnio respectus inherens toti: nec erat in prima assumptione per quam tota humanitas dicitur primo assumi: et ex consequenti corpus: sed dico: eque primo verbum ei vniuit totum compositum: hoc est totam naturam humanam: et quamlibet partem eius: et non partem ex consequenti: vt patuit in triduo. et sic de toto. aliqua tamen prioritas potest dici in assumptione partium. non assumpsisset verbum corpus si non fuisset anime receptaculum: propterea ipsum gratia anime assumpsit de facto: licet non de necessitate. Ingeniosus hic respondens videat in quo sensu loquitur: et sine verborum dicacitate sententia habita consequenter loquatur: si dicatur corpus assumptum propter animam:et anima propter corpus: et humanitas propter redemptionem humani generis: recte dicitur: nec illic in talibus verbis sine fructu immorandum est.
On this page