Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An christifera virgo fuerit in peccato originali concepta, an114 nata in rerum natura sancta

IN hac distinctio ne tertia magister loquitur de virginis sanctificatione: in ca. iii. dicit quod christus non fuit decimatus in abraham sicut leui.

¶ Circa hanc materiam proportionabiliter tria inquiram. Primo: an christifera virgo fuerit in peccato originali concepts: vel nata in rerum natura sanctaSecundo inquiram ( licet ipsa non fuerit in originali noxa concepta ) an ipsa poterat in ea stetisse per vnum precise instans. Tertio circa corpus christi et eius decimationem inquiram.

¶ Primo ergo quero: an christifera virgo concepta fuerit sancta. Explicabo duos terminos in questfione positos: postea conclusiue responsurus ad questionem. Duplex est conceptio: quedam carnis: que fit in seminum commixtione: que dicitur conceptio seminis / que animationem precedit tempore / ex questione precedenti. Alia est conceptio in fetus animatio ne: que est conceptio hominis vel natiuitatis in rerum natura: secundum illud Mat. i. quod natum estin ea de spiritu sancto est. Alia est natiuitas extra vterum in auram: et est vocata natiuitas apud vulgus.

¶ Sanctitas multiphariam accipitur. vno modo pro omni illo quod a prophanis separatur et cultui diuino mancipatur siue fuerit animatum siue inanimatum: vt Exodi. iiii. assumpto vnctionis oleo vnges tabernaculum cum vasis suis vt sanctificentur altare olocausti et omnia vasa eius / labrum cum base sua: omnia vnctionis oleo consecrabis: vt sint sancta sanctorum.

¶ Secundo modo accipitur sanctitaspro illo qui est peccati expers et potest peccare: et sic capitur. i. ad thess. iiii. non vocauit nos domins in immundiciam: sed in sacatificatione.

¶ Sanctitas tertio modo capitur pro abstinentia a veneriis: quiahoc reddit homies sanctos primo modo: sic capitur exodi. xix. vbi praecipitur moysi sanctificare populum: vade inquit sanctifica populum hodie et cras / et lauent vestimenta: vbi glosa dicit quod sanctificatio illa erat abstinentia a mulieribus. Simile primi Reg. xxi. legimus: vbi cum quereretur a Dauide si mundi sunt pueri / maxime a mulieribus: respondit Dauid. Et si de mulieribus agitur / continuimus ab heri et nudiustertius: et sunt vasa puerorum sancta.

¶ Quarto modo accipitur sanctitas pro confirmatione in bono: et sic dicitur sanctum / quia firmum: secundum illud plal. Quis requiescet in monte sancto tuo: innocens manibus etcur. Sermo est potissimum de sanctitate secundo modo: et loquimur de conceptione secundo modo.

¶ Dis terminis explicatis pono quinque conclusiones questioni responsiuas. Prima est: deus poterat preseruare / beatam virginem ne vnquam fuisset concepta in culpa: et eam preseruare vt fuisset concepta sancta. Secunda conclio: diua virgo nata est sancta extra vterum. Tertia conclusio: decuit deum preseruasse cristiferamvirginem ne vnquam fuisset per vnum instans in originali peccato. Quarta conclusio: ita factum est quodnna virso no est in oisinalipeto concenta: sed¬ numquam peccauit venialiter.

¶ Prima conclusio probatur: beata virgo semel fuit in vita sctam:et quali tercunqe fuerat in vita deus poterat fecisse eam tota vita sua: igitur. Secundo arguitur ad idem adam non est conceptus in peccato nec eua: ergo batam virgo poterat concipi sine peccato.

¶ Secunda conclusio probatur: ecclesia celebrat natiuitatem diue virginis: ergo ipsa est nata sancta. Preterea: ita erat de Ioanne et hieremia: vt patet hieremie. i. et Luce. i. ergo a fortiore ita est de virgine.

¶ Tertia conclusio probatur: adam est productus sine peccato: et similitereua: sed non decuit euam primam matrem concipi et produci sine peccato / et virginem concipi in peccato. Secundo arguitur: diua virgo est regina celi et imperatrix orbis: ergo nec decuit virginem in peccato nasci: cum imperatrix augusta est absoluta a legibus comunibus penalibus: vt assue rus fecit in hester.

¶ Quarta conclusio probatur auctoritate Aug. in libro de natura et gratia. ca. viii. excepta sctam virgine Maria de qua popter honorem domni nullam prorsus cum de peccatis agitur haberi volo quastionem. Non valet responsio Gregorii ariminenss dicentis illic esse sermonem de actuali peccato: cum vniuersaliter loquatur Augustinus: et nominatim de virgine. Si mille auctoritates vniuersales oppositum dicere videantur / hec vna specialis omnes specificat et exponit: sicut in materia rescriptorum / generali speciale derogat: et in modo loquendi et expositorum hec est regula communis. Idem tenuit noster Richardus in quodam sermone de hac materia habito: hoc est de conceptione: quem alter conterraneus sequutus est in hac distinctione: sed Ioannes de neapoli dicit non est credendum ei quando contradicit sanctis. hoc conclusum est in concilio basiliensi. Sed dicit Anthoninus concilium basiliense peperit basiliscum. hoc non valet: iste Anthoninus fuit ordinis predicatorum: qui a paucis annis retroactis multum solent resistere illi determinationi concilii. propterea putatur ab aliis / vt hanc determinationem attenuaret illud de concilio asserebat. Ulterius: celebratur festum conceptionis diue virginis tam rome solenuiter quam in aliis locis. glosa dicit in capi. pronunciandum de conse. distinc. iii. in multis locis / et maxime in anglia non celebratur. falsum est. in anglia vbilibet celebratur. et Sixtus quartus historiam ordinauit od ipsa non est in peccato originali concepta: et si ipsa non fuisset sctam in conceptione: sed concepta in pecato originali / minime deberet obseruari. Insuper. in mari northmannico variis miraculis ostensum est illud festum debere coli tanquam sanctum: hinc est illud festum nationis northmamnice parisii: et quilibet bacchalariandus et admittendus ad facultatem nostram cum est doctor theologus iurat docere et defendere quod christifera virgo sit concepta sineoriginali. fasciculus temporum recitat quendam predicasse cracouie quod beata virgo fuit concepta in peccato originali: qui diem clausit extremum sermone nondum finito. In tempore nostro vidimus opprobria varia his contingere qui ausu temerario batur multis mediis quibus probata est conclusio precedens: vt patet de auctoritate augustiniin libro de natura et gratia: et per determinatioen nem concilii basiliensis in sessione. xxvi. conclusum est quod numquam fuit virgo subiecta originali vel actuali: de qua ecclesia canit / tota pulchra es et macula non est in te: si peccasset venialiter / non fuisset tota pulchra. Ulterius: de Ioanne baptista ecclesia canit quod non peccauit venialiter in heremocanens / neleui saltem maculare vitam famine posset. Sed dicis: hoc non concludit quod nunquam peccauit venialiter Ioannes: sed solum sequitur quod ad antra deserti teneris sub annis ciuium turmas etem. ne peccaret venialiter: hoc est euitauit occasiones venialium. De beatam virgine dicit Dernardus / in epstla ad lugd. puto quod copiosius munus gratie in eam descenderet / que non solum eius sanctificaret ortum: sed etiam deinceps ab omni peccato custodiret immunem.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur: per illud quod scribitur Romanorum. v. in adam omnes peccauerunt: et ad Romanos. iii. omnes peccauerunt et egent gratia dei: vbi glosa interlinearis peccauerunt in se vel in adam: multas alias auctoritates Gregorius ariminenss ad partem oppositamintroducit / quibus omnibus vnum verbum sufficit: quod ille sunt vninersales vere vniuersalitate loquendiet non vnluersalitate longica. nunquid est modus sacre scripture dicere quod omnes mortui sunt in deserto qui egressi sunt egyptum: et tamen Iosue et Calephteste cadem scriptura non sunt mortui in deserto: cum omnes singulares erunt vere demptis duabus: scriptu ra loquitur vniuersaliter quia pauce sunt due singulares comparatiue ad omnes. in proposito est nisi vna in stantia respectu innumerabilium plurium singularium verarum. de humanitate christi numquam reuocabatur in dubium: cum illa fuit diuinitus formata / et non per coniunctionem seminum. ergo post peccatum ade et eue solum inter omnes homines est vna singularis falsa: quid ergo mirum quod scriptura et sancti vniuersaliter loquuntur. Insuper: si dicerem aliquid indefinite vel vniuersaliter non loquens in particulari de aliqua materia / cum deuenio ad particulare expono quomodo illud intelligo: illud dictum omnia vniuersalia dicta exponit sicut inter arguendum diximus. etiam ipsa fuisset in originali peccaton (sicut ceteri) si non fuisset preseruata

¶ Secundo arguitur: beatus Bernardus in epistola ad canonicos lugdunenses dixit oppositum Alexander halens beatus Thomas et honauentura: ergo ipsi male oppinatisunt / vel conclusio est suspecta. Concedo antecedens: et nego consequentiam et consequens provtraque parte illius disiunctiue. pro tempore suoprobabiliter loquuti sunt. quia non constabat veritas istius conclusionis sicut modo constat: vt patet per concilii Sixti quarti / et vniuersitatum determinationem: et crebra miracula super illa conceptione facta. nec eratfestum conceptionis in tanta celebritate celebratum tunc sicut modo. Sed dices: Sixtus Equartus imposuit silentium vtriqe parti sub perena excomunicationis in extrauagante / graue nimis ne seinuicem hereticos appellarent vel scisma excitarent.

¶ Respondetur: fecit fieri seruitium de sancta verginis conceptione et ratus est illud esse verissimum. non obstante pro pace inter religiosos habenda et alios / sub pena excommunicationis id vetuit ne se hereticos vocarent.

¶ Tertio arguitur: ergo christus non redemit matrem sicut alios. Quarto non decuit virginem proli equari sed ipsa fuisset proliequata si fuisset sine originali peccato concepta.

¶ Ad tertium: cum preseruauit eam / eam honestius redemit quam alios. si haberem duas ancillas:et volo quod filius vnius non nascatur seruus: libero eum melius quam donando eum libertati post natiuitatem.

¶ Ad quartum: licet virgo fuit similis humanitati christi qui ad hoc / sic erat Adam / et Eua: ad multa ipsa erat dissimilis. corpus eius subito fuit formatum sine virisemine: secus est de corpore virginis. Concludem do dico / inutiliter multi virorum illustrium auctoritates colligunt ac si in multitudine populi staret victoria belli ad probandum quod diua virgo fuit in peccato originaliconcepta: cum successu tempori pontificis sacri concilii / et notabilium vniuersitatum determinatione / cum miraculis (que nemo nisi insipiens negabit) illud est vallatum.

¶ Dubitatur: anfomes fuit ligatus in diua virgine / vel extinctus Aliqui dicunt erat ligatus in prima sanctificatione: hoc est quando ipsa erat sanctificata in vtero materno. in secunda sanctificatione erat extinctus: quand dicebatur ei Aue gratia plena / et de spiritusancto concepit. sed de essentia fomits multi superficialitur loquuntur: propterea de eius entitate prius loquar postea ad dubitationem respondebo.

¶ Ponitur hec conclusio: fomes nihil aliud est quam appetitus sensitiuus: hoc est aggregatum ex corpore et anima intellectiua in homine. vt in secundo diximus. cum est aliquid oportet quod sit substantia vel accidens. et si substantia non inuenietur alia a dicta / si recte in. xvi. distinctione diximus. non est accidens: quolibet tali secluso / siue in anima / siue in corpore: si homoproducatur in puris naturalibus / adhuc prosequetur obiectum dilectabile preter imperium rationis: et ille est effectus fomitis.

¶ Secunda conclusioappetitus sensitiuus fuit substantia eiusdem speciei specialissime in diua virgine cum fomite platonis. patet. non fuit orbata in partibus substantialibus

¶ Contra istud arguitur: non erit fomes in beatis post resurrectionem: ergo fomes non est de essentia hominis.

¶ Secundo arguitur: aliqui magis inclinantur ad illicitum quam alii. ergo in eis est maior fomes: sed substantia non suscipit magis neque minus ex vna proprietate eius.

¶ Ad primum: dico quod fomes erit in beatis post resurrectionem: et tamemn non erit fomes post resurrectionem in beatis. fomes est terminus connotatiuus supponens pro appetitu sensitiuo connotando quod effrenate tendat in illicitum praeter rationem. sic loquentes vocabulum accipiunt. modo in patria res que nunc est fomes non incliabit in illicitum nudus beatus nullam concupiscet actualitur.

¶ Sed contra hoc arguitur: ista inclinatio est naturalis appetitus sensitui / ferri in suum obiectum apprehensum a sensu: et non datur obex quare non exit in¬ suum actum: immo si detur violente impedietur a sua actione.

¶ Respondetur concedendo maiorem saltem pro hoc statu communi et statu vie. alius erit status patrie: puta / quod nullum tale obiectum appetit: penetratio corporum de predicamento sustantie est impossibilis pro lege communi vie: et possibilis pro lege patrie.

¶ Secundo dico: minor est falsa: datur obex scilicet non concursus dei. si causa prima non concurrat ad aliquam operationeur / omnes cause secunde collecte non possunt illam producere: quantum cumquam parua sit operatio. modo deus non concurritur cum sensualitate in patria: et illud rationabile est. pro tempore vie generatio pro viatoribus continuam dis expedit. in patria autem nulla est: quare inutilis illic esset.

¶ Ad aliud argumentum concedo quod est maior fomes in vno quam alio: licet fomes non sit res maior in vno quam in alio: vt patet de paruo magis propenso ad illicita quam magno. quia stat quod fomes augeatur in latitudine fomitis per malas qualitates corporeas: vel mentis: vt pote a progenitoribus impudicis / influentia celesti quo ad corpus / et aliquibus cibis et potibus / et a malis habitibus mentis. in quo est maior impulsus naturalis ad illicita / in illo est maior fomes in ratione fomitis. potest cohibere fomitem per habitum infusum vel acquisitum. per infusum / vt patuit in adam / qui iusticia originali redimitus est: que passiones insultantes cohibebat secundum rationis imperium. de diua virgine dico quod in primo instanti in quo nata in rerum natura erat: erat sctificata per gratiam: et quam primum venit ad annum rationis: libere exercitauit se in scola virtutum honos actus eliciendo: que speciosiores filias quam helenam reliquerunt vt pote virtutes a castissimis progenitoribus prognataa. animam sortita est bonam: hoc est inclinationem corporis nobilem. nimirum deus qui influentias celis dedit ex ea corpus humanum accepturus erat. ergo facile erat virguncule a peccati abstinere cum soladei influentia generali. nonne de aliquibus sacris virginibus legimus que tanquam luminaria splenduerunt in mundo / virorum consortium recusantes: et ista vt notum est ex euangelio virginitatis votum emiserat. et cum mulierum nulla ab orbe condito sortita est tale corpus: et talem solicitudinem a parentibus vt bene educaretur inmoribus / in iumenta: quid mirum si ipsa cum simili auxilio / quaele alie optine virgines habebant / optime se praeserua bat. adde etiam quod staret aliques sacras virgines aliques carnis titillationes sentire: deus tamen non concurrebat ad aliquam actualem impulsum cum christifera virgine. reliquerat tamen eam cum influentia eius generali: en interdum ministrando ei auxilium speciale sicut aliis quibus ipsa melius quam aliquis purus homo vsa est decreuit tamen ei succurrere si in aliquo deficeret conmittendo vel omittendo. sicut celebrans horas memoriter cum alio librum habente permittitur memoriter celebrare quandiu recte dicit. si interea intercelebrandum deficiat / librum in manu tenens / preueniet dicentem ne male dicat: et pone habentem librum ante preuidere ante quam memoriter celebrans deficit. Ineun virgine gloriosa extinctus est fomes totaliter in prims instanti qus anima suum corpus informauit. patet: nunquam sensualitas eius impellebat eam ad aliquid quod esset preter rationem. ergo in ea nunquam fuit fomes peccati: sed ex tinctus est fomes a causis multi in ea. a bono corpe / bonis habitibus acquisitis et infusis / et a specialissima manutenentia dei / vbiopus erat. et qua relinquebatur libera ( vt exemplificauimus de celebramte memoriter ) et optime donis nature et dei vsa est / plurimum merebatur. et sic ipsa in primo instantiquo anima informabat corpus facta est impeccabilis per gratiam infusam: et gratiam gratis datam: et in gratia erat confirmata. et cum nunquam peccauit: et secundum vnam positionem nulli sunt actus deliberati: indifferentes: vel secundum positionem aliam: non erant aliqui vel pauci in ea quin actualiter referebat / et diu vixit: ergo maxime merebatur: immo erat in maximagratia viatorum quando angelus ei apparuit inquiens aue plena gratia. Quo fit: aliquis homo est inpeccabilis per naturam: vt deus: nec humanitas assumpta potest peccare in sensu composito: et cum non erat secundum legem communem genita non est dubium quin concipiebatur sine originali peccato aliquis est ipeccabilis per gratiam: vt christifera virgo et in gratia confirmata / aliter quam apostoli: qui forte peccarunt venialiter post illum diem soennem penthecostes. a comprehensoribus deferebat: ipsa dormiebat: nec intuitiue deum in se vidit in via: nec sem per de deo cogitabat: patet quando dormiebat.

¶ Dubitatur: an btam maria semper mansit virgo. dicitur quod sic. patet Esaie. vii. Ecce virgo concipiet et pariet: intelligit concipiet virgo / et pariet virgo / alas nihilfuturum predixisset. et si non talis tota vita sua permansisset / fuisset ingrata: quod nullo modo est concedendum de tam preciosa domina sactissima / habitaculo dei.

¶ Contra istud arguitur: per illud quod scribitur Luce. ii. Implete sunt dies purgationis marie secundum legem moysi: ipsa non ingressa est templum antede septimum diem: sed non fuisset ei vetandus / ingressus si ex semine viri non concepisset: patet leuitici. xii. mulier que suscepto semine peperit masculum: munda erit. vii. diebus.

¶ Secundo: scribitur Luce. ii. erant pater eius et mater mirantes super his que dicebatur de illo. et paulo post virgo dixit Ecce enin ego et pater tuus dolentes querebamus te.

¶ Ad primn dicitur cum virgo ex semine non concepit/ non erat obligata ad hanc ceremoniam legis: voluit tamen humilitatisigratia legem seruare: sicut postea fecit filius et vt non scandalizaret iudeos (qui facile murmurassent) si hoc non seruasset.

¶ Ad secundum dicitur: euam geliste vtuntur modo loquendi quo alii vsi sunt in loquendo: sicet beata virgo. Ioseph vocabatur a vulgo pater christi: ita vulgus putabat: et ita loquutam est ipsa: loquendum est vt plures. ii. de celo. sciebat ipsa tamen oppositum. exemplum: si aliquis scotus veniens in vrbem parisiam ad me vocaretur ab omnibus mihi frater: sine mendacio inquirerem fratrem / sic loquendo vt alii: sciens tamenquod non esset mihi frater Lucas tamen. iii. ca. exponit dictum suum proprium et modum loquendi virginis inquiens: vt putabatur filius Ioseph.

¶ Tertio arguitur: Ioannis. ii. scribitur: post hoc descenadit capharnaum ipse / scilicet christus / mater eius et fratres eius. Respondetur: modus scripture est consanguineos vocare fratres. Ioseph non habuit aliam vxorem: vt hieronimus dicit contra eluidum propterea non potest dici quod erant fratres / quia filii Ioseph: non legitur quod Ioseph aliam habuerit coniugem a virgine: et est inopinabile de taliviro.

¶ Concludendo dicimus: ipsa semper mansit virgo secundum illud Ezechielis. chtt porta hec clausa erit et non aperietur: et vir non transiet per eam: quando deus istael ingressus est per eam: quod Aus. in quodam sermone exponens dicit / quid est porta in domo domini clausa nisi quod maria semper erit intacta: et quid est homo non transibit peream nisi quod Aoseph non cognoscet eam: quid est domins solus egreditur et ingreditur per eam: nisi quod spiritussanctus impregnat eam: et angelorum domns nascitur per eam: et quid est clausa erit ineternum nisi quod maria / vrgo est ante partum/ et virgo in partu / et virgo post partum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1